Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genetrix es facta | Tu civitas regis justitiae tu mater es misericordiae de lacu faecis et miseriae Theophilum reformans gratiae | Te collaudat caelestis curia tu mater es regis et filia per te reis donatur venia per te justis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradisi porta per quem lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per saecula
Locutus est dominus ad Gedeon et dixit ad eum ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum et ille respondens dixit si inveni gratiam coram te da mihi signum et ait ad eum dominus ne recedas hinc donec revertar ad te et offeres sacrificium domino deo tuo alleluia alleluia
Orta autem fame super terram abiit Isaac ad regem Palestinorum Abimelech in Gerara cui apparens dominus ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi
Dixit dominus ad Noe finis universae carnis venit ad me repleta est terra iniquitate eorum et ego disperdam eos de terra paenitet enim me fecisse eos sed fac tibi arcam de lignis levigatis ut ingrediaris tu et uxor tua tecum te enim vidi justum coram me in generatione ista
Alleluia locutus est dominus ad Josue dicens hodie incipiam te exaltare coram omni Israel et sacerdotes portantes archam foederis dei universae terrae quia sicut fui cum Moisen ita ero tecum confortare et noli timere dominus enim deus tuus ego sum alleluia alleluia
Casta Mariae gestant viscera qui palmo concludit omnia | Gremiis fert haec sacrosanta quem mundis non capit figura| O semper benedicta quae tale pignus hodie edisti alma | Ave gratia plena dominus tecum benedicta quae tu es virgo enixa | Cui innumera ac praemaxima caelestis boat splendens caterva | In altis gloria deo sit magna pax hominibus atque in terra