Cum audisset populus quia Jesus venit Jerosolymam exierunt obviam ei plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii ramos de arboribus staernebant et clamabant hosanna filio david benedictus qui venit in nomine domini
Cum appropinquaret Jesus Jerosolymis et venisset Bethphage ad Montem Oliveti turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur
clamabant voce magna dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini
Cum appropinquasset Jesus Jerosolymam et venisset Bethphage ad Montem Oliveti turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini
Ave rex noster fili David redemptor mundi quem prophetae praedixerunt salvatorem domui Israel esse venturum te enim ad salutarem victimam pater misit in mundum quem exspectabant omnes sancti ab origine mundi et nunc hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
Via justorum recta facta est iter sanctorum praeparatum est ut ambulent de virtute in virtute ibi videbitur deus deorum in Sion dominus dominantium et rex regum in milibus milium de caelo descendens prophetantibus prophetis ut gentium insulis laudis divinis in floribus fidei stantes publicas vias florentium cantantes domino et dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini rex Israel
Cum appropinquaret dominus Jerusalem misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod est contra vos et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vos interrogaverit dicite opus domino est solventes adduxerunt ad Jesum et imposuerunt illi vestimenta et sedit super eum alii expandebant vestimenta sua in via alii ramos de arboribus prosternebant et qui sequebantur clamabant hosanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David hosanna in excelsis miserere nobis fili David
Cum appropinquaret dominus Jerosolimam misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod e contra vos est et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vos interrogaverit dicite opus domini est solventes et adduxerunt ad Jesum et imposuerunt sibi vestimenta sua in via alii ramos de arboribus prosternebant et qui sequebantur clamabant hosanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David hosanna in excelsis miserere nobis fili David
Cum introiret dominus in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans ad passionem ut ad impleret legem et prophetas pueri hebreorum cum ramis et palmis vestimenta prosternebant cum leticia et exultatione Hosanna benedictus qui venit in nomine domini regnum patris nostri David Hosanna in excelsis
Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna gaudeat chorus caelestium gaudeat chorus caelestium in trinitate et sacrificio hymnum cantet divino gaudio mater patris divinum filium concepisti concendo proprium cum castitate nostri remedio conditorum non obstat ratio o genetrix tui genitura caeli plaudent stellaeque natura nativitate rider sol radio crescit nato deo dominio angelorum virgo mater pura sine viro fructum paritura humanitate caelestis contio convalescit tuo nato pro salve salus humani generis salva sanos roga pro miseris inmediate nostri remedio contulisti sedentem solio roga patrem pro nobis miseris manda natum et mater diceris virginitate da ut inditio quiescamus cum tuo filio in excelsis
Comments
Schlager ThK 251. Comment on 634. Melody from Pn 903 on p. 216 Mode 8