| ah47014.1 Ky | Jesu redemptor omnium tu theos ymon nostri pie eleison Kyrie eleison | Tibi laudes conjubilantes regum rex Christe oramus te eleison Kyrie eleison | Laus virtus pax et imperium cui est semper sine fine eleison Kyrie eleison | Christe rex unice patris almi nate coaeterne eleison Christe eleison | Qui perditum hominem salvasti a morte reddens vitae eleison Christe eleison | Ne pereant pascuae oves tuae Jesu pastor bone eleison Christe eleison | Kyrie soter agie supplices ymas te pie exoramus eleison Kyrie eleison | Virtus nostra omnium salusque perfecta alme te precamur eleison Kyrie eleison | Summe deus et une vitae dona nobis tribue misertus nostrique domine tu digneris eleison Kyrie eleison |
| a00835 A | Ex illa fulgorum et tonitruum tempestate omni populo spectante templum illud idolorum in quo occisi sunt hii martyres trifarie scissum concidit adusque fundamentum laus tibi domine |
| 007285.Tp1 Psl | Sedentem in superne majestatis arce adorant humillime proclamantes ad te cum illis unde viginti quinque sanctus sanctus sanctus sabbaoth rex plena sunt omnia gloriae tuae atque cum innocentissimo grege qui sine ulla sunt labe dicentes excelsa voce laus tibi sit Christe rex aeterne domine |
| 920117 PS | Alleluia | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc Israel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant nunc qui timent dominum quoniam in saeculum misericordia ejus | De tribulatione invocavi dominum et exaudivit me in latitudine dominus | Dominus mihi adjutor non timebo quid faciat mihi homo | Dominus mihi adjutor et ego despiciam inimicos meos | Bonum est confidere in domino quam confidere in homine | Bonum est sperare in domino quam sperare in principibus | Omnes gentes circuierunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdantes circumdederunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine domini quia ultus sum in eos | Impulsus eversus sum ut caderem et dominus suscepit me | Fortitudo mea et laus mea dominus et factus est mihi in salutem | Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum | Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me dextera domini fecit virtutem | Non moriar sed vivam et narrabo opera domini | Castigans castigavit me dominus et morti non tradidit me | Aperite mihi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino | Haec porta domini justi intrabunt in eam | Confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli | A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris | Haec est dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | O domine salvum me fac o domine bene prosperare | Benedictus qui venit in nomine domini benediximus vobis de domo domini | Deus dominus et illuxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornu altaris | Deus meus es tu et confitebor tibi deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus |
| a02670 A | Miserere spiritus paraclitus consolatio mea illuminatio mea miserere domine deus trinitas et unitas te laudo te adoro te confiteor pax mea spes mea laus mea pulchritudo mea beatitudo mea tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio semper et ubique in saecula sempiterna amen |
| 206933 A | Dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et annumeratus est cum undecim apostolis laus tibi domine rex aeternae gloriae |
| 800247 W | Laus tibi domine rex aeternae gloriae |
| 509502.6 Gl | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe | Qui vocasti supra mare Jacobum Galilaeae | Quique illum elegiste aplica vice | Qui solarem vultum tuum monstrasti ei monte | Qui vocasti Boanerges illum cum ejus fratre | Qui Herodem peremisti vindex pro ejus nece | Qui ditasti ejus gleba populum Gallaeciae | Qui cum patre regnas semper tibi sit laus rex pie | Cum sancto spiritu in gloria dei patris | Amen |
| ah47011b Ky | Rex magne domine quem sancti adorant eleison Kyrie eleison | Voces nostras tu pius digneris hodie rex caeli exaudire Kyrie eleison | Vivificandus est deus homo simul et cuncta eleison Kyrie eleison | O hagie infinite que judex noster nostras preces suscipe eleison Christe eleison | Fons et origo lucis perpetuae vita salus pax aeterne domine Christe eleison | Qui de supernis descendere voluisti propter hominem quem fecisti eleison Kyrrie eleison | Lux de luce deus deo genite redemptor noster eleison Kyrie | O beninge suscipe semper preces nostras voces que suplicantes Kyrie | Semper sit tibi gloria laus virtus potestas in aeterna saecula eleison | Servos tuos audi piissime eleison eleison |
| h03095 LDOF | Laus tibi domine rex aeternae gloriae |