| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Aeterne rex altissime redemptor et fidelium cui mors perempta detulit summae triumphum gloriae | Ascendis orbes siderum quo te vocabat caelitus collata non humanitus rerum potestas omnium | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et inferorum condita flectat genu jam subdita | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium peccat caro mundat caro regnat deus dei caro | Sis ipse nostrum gaudium manens Olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum repente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Jesu tibi sit gloria qui victor in caelum redis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | 008255.1 | H |
| Sedentem in superne majestatis arce | Adorant humillime proclamantes ad te | Cum illis undeviginti quinque | Sanctus sanctus sanctus sabbaoth rex | Plena sunt omnia gloriose tuae | Atque cum innocentissimo grege | Qui sine illa sunt labe | Dicentes excelsa voce | Laus tibi sit Domine rex aeterne gloriae CUM SANCTO | 509502.Tp571 | Tp |
| Sedentem in superne majestatis arce adorant humillime proclamantes ad te cum illis unde viginti quinque sanctus sanctus sanctus sabbaoth rex plena sunt omnia gloriae tuae atque cum innocentissimo grege qui sine ulla sunt labe dicentes excelsa voce laus tibi sit Christe rex aeterne domine | 007285.Tp1 | Psl |
| O Deus immensae rex aeterne gloriae Domine eleyson Kyrieleyson | Pro nobis qui dedisti unicum filium eleyson Kyrieleyson | Rex alme precibus nostris pie o Christe benigne eleyson Kyrieleyson | Spiritus a patre filioque prodiens hagie eleyson Christeleyson | Nostra facinora abluens omnia eleyson Christeleyson | Est qui filius patris necne virginis Mariae eleyson Christeleyson | Tu parens omnium potentissime miserans eleyson Kyrieleyson | Rex sabaoth te rogamus virtutum Domine eleyson Kyrieleyson | Verbigena Jesu clementissime vota nostra suscipe eleyson Kyrieleyson | Qui mundum redemisti de morte tuo pio cruore E | Pendens instipite crucis almiflue te petimus supplices eleyson | ah47055 | Tp |
| Aeterne rex altissime redemptor et fidelium cui mors perempta detulit summae triumphum gloriae | 008255.1:01 | HV |
| Festa beatae virginis et martyris Dorotheae presta nobis celebrare tu rex aeterne gloriae | a00684 | A |
| GLORIA ... VOLUNTATIS Laus angelorum salus et vita redemptio nostra LAUDAMUS TE Qui cuncta tuo disponis ordine ad dexteram patris sedente benedicte BENEDICIMUS TE Aeterne perpetue nunc et semper in sede gloriae tuae o adorande ADORAMUS TE Lux luminum ablutio scelerum exultatio electorum GLORIFICAMUS TE Sancte ac benedicte et coaeterne domine GRATIAS Caelestium terrestrium tu fabricator et mundi redemptor PROPTER Sancta sanctis qui preparas laudes tibi referrimus DOMINE DEUS REX Gloriosus ac venerandus arva regens et polum DEUS PATER Laudantia nomen tuum agmina aspice rex altissimae DOMINE FILI Deus patrum nostrorum da nobis spiritum gratiae tuae JESU Gloriam prebens tuis devotis indeficientem DOMINE DEUS Aeternus et inmortalis AGNUS DEI laudabilis atque gloriosus FILIUM Benedicti patris omnipotentis unigenite Christe QUI TOLLIS Deus summe conditor lucis poli siderum que creator rex sanctae QUI TOLLIS Adorandus qui es aeternaliter in sancta trinitate Christe SUSCIPE Caelorum compos et auctor terre marisque creator QUI SEDES Centrum poli tu palmo metiris pontum et arva pugillo concludis QUONIAM Deo patri unica proles ejusque sapientia necnon et virtus TU SOLUS DOMINUS Tu omnia nosti tu cuncta gebernas et judicas juste TU SOLUS ALTISSIMUS Omnipotens adorande colende tremende et venerande JESU Cujus potestas virtus et honor sceptrum et regnum permanet semper CUM SANCTO Incessanter una cum angelis laudemus universi dominum nostrum AMEN | 509502.Tp564 | Tp |
| Jerusalem civitatis magne in aula regis saeculi que dominatoris Rex aeterne gloriae salutem petimus christe ut in ejus laude maneamus semper | g01239.Tp2 | Tp |