Alleluia Aggaei et Zachariae | Lauda anima mea dominum laudabo dominum in vita mea psallam deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus | In filiis hominum in quibus non est salus | Exibit spiritus ejus et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum | Beatus cujus deus Jacob adjutor ejus spes ejus in domino deo ipsius | Qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt | Qui custodit veritatem in saeculum facit judicium injuriam patientibus dat escam esurientibus dominus solvit compeditos | Dominus illuminat caecos dominus erigit elisos dminus diligit justos | Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et vias peccatorum disperdet | Regnabit dominus in saecula deus tuus Sion in generationem et generationem
Confitebor tibi domine rex et collaudabo te deum salvatorem meum | Et confiteor nomini tuo quoniam adjutor et protector factus es mihi et liberasti corpus meum a perdictione | A laqueo lingue iniquae et a labiis operantium mendatium et in conspectu adstantium factus es mihi adjutor | Et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a ruigentibus paratis ad escam | De manibus quaerentium animam meam et de multis tribulationibus quae circumdederunt me | A praessura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum extuatus | De altitudine ventris inferni et a lingua quo inquinata et a verbo mendace et a rege iniquo et a lingua injusta laudavi usque ad mortem anima mea dominum et vita mea appropinquans erat in infernum deorsum | Circumdederunt me undique et non erat quid adjuvaret respiciens eram adjutorium hominum et non erat | Memoratus sum misericordiae tuae domine operationis tuae quae a saeculo sunt | Quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manu gentium | Et exaltasti super terram habitationem meam et pro morte de flenti deprecatus sum | Invocavi dominum patrem domini mei et non relinquat me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adjutorio | Laudabo nomen tuum assidue et collaudabo illut in confessione et exaudita est oratio mea | Liberasti me de perdictione et eripuisti de tempore iniquo | Propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomen domini