Search chants

Displaying 12601 - 12700 of 62683
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
007747zc V Tu autem domine ne elongaveris auxilium tuum a me ad defensionem meam conspice
007748 R Tamquam ad latronem existis cum gladiis comprehendere me cottidie apud vos eram in templo docens et non me tenuistis et ecce flagellatum ducitis ad crucifigendum
007748:cs R /// nepolapili ste mne (...)
007748a V Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem tradetur
007748b V Cumque injecissent manus in Jesum et tenuissent eum dixit ad eos
007748za V Ecce appropinquavit hora et filius hominis tradetur in manus peccatorum
007749 R Tamquam aurum in fornace probavit electos dominus et quasi holocausti hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum quoniam donum et pax est electis dei Comm. plurimorum Martyrum
007749.1 R Tamquam aurum in fornace probavit electos dominus et quasi holocausta accepit eos in aeternum Comm. plurimorum Confessorum
007749a V Qui confidunt in illo intellegent veritatem et fideles in dilectione acquiescunt illi Comm. plurimorum Martyrum
007750 R Tamquam sponsus dominus procedens Nativitas Domini
007750a V De thalamo suo Nativitas Domini
007751 R Tanta ei erat abstinentia alimentorum talis restrictio vitiorum ut dum corpus castigans servituti subjiceret carne infirmatus corde fortior et potens esset quia ille totum fuit ejus vivere qui panis vivus de caelo dignatus est descendere Findani
007751a V Non in solo pane vivit homo sed in omni verbo dei Findani
007752 R Tantam namque gratiam omnipotens deus beato Silvestro contulit ut a christianis et gentilibus nimio diligeretur affectu Silvestri
007752a V Erat enim aspectu angelicus opere sanctus Silvestri
007753 R Tantas per illum dominus dignabatur exercere virtutes ut rebellium corda non minus miraculis quam praedicationibus obtineret Dionysii
007753a V In quo lux caelestis gratiae ineffabiliter radiabat Dionysii
007753b V Miroque modo inermi viro non valebat plebs armata resistere Dionysii
007753za V Plurimum beatus Dionysius ... Dionysii
007754 R Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui videt me videt et patrem alleluia non credis quia ego in patre et patre in me est alleluia alleluia Philippi, Jacobi
007754a V Domine ostende nobis patrem et sufficit nobis Philippi, Jacobi
007754za V Ego et pater unum non unus ...
007754zb V Qui manet in me et ego in eum ... Philippi, Jacobi
007754zc V Si cognovissetis me et patrem meum utique cognovissetis et a modo cognoscetis eum Philippi, Jacobi
007755 R Te deum patrem ingenitum te filium unigenitum te spiritum sanctum paraclitum sanctam et individuam trinitatem toto corde et ore confitemur laudamus atque benedicimus tibi gloria in saecula De Trinitate
007755:cs R Tě všemohúcieho boha (...) De Trinitate
007755a V Quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es deus solus De Trinitate
007756 R Te laudant angeli sancta dei genetrix quae virum non cognovisti et dominum in tuo utero bajulasti concepisti per aurem dominum nostrum ut benedicta dicaris inter omnes mulieres Nativitas Domini
007756a V Ipsum genuisti et in praesepe posuisti quem adorat multitudo angelorum Nativitas Domini
007756za V Ipsum unicum dei patris filium per sanctum spiritum ex te incarnatum hominum pro salute sic humiliatum factum parvulum genuisti et in praesepio posuisti quem adorat omnis militia caelita tremit potestas aethera collaudant agmina supera et omnis multitudo angelorum Nativitas Domini
007757 R Te sanctum dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes te decet laus et honor domine Michaelis
007757a V Cherubim quoque et seraphim sanctus proclamant et omnis caelicus ordo dicens Michaelis
007758 R Tempus est ut revertar ad eum qui misit me dicit dominus nolite contristari nec turbetur cor vestrum rogo pro vobis patrem ut ipse vos custodiat alleluia alleluia Ascensio Domini
007758:cs R Čas jest ať bych se navrátil (...) Ascensio Domini
007758a V Nisi ego abiero paraclitus non veniet dum assumptus fuero mittam vobis eum Ascensio Domini
007758b V Pacem meam do vobis pacem relinquo vobis Ascensio Domini
007758c V Pacem relinquo vobis dicit dominus pacem meam do vobis Ascensio Domini
007758za V Ascendo ad patrem meum et ... Ascensio Domini
007758zb V Non turbetur cor vestrum quia ... Ascensio Domini
007759 R Tempus est ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite deum et enarrate omnia mirabilia ejus De Tobia
007759a V Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini ei De Tobia
007759b V Omni tempore benedic deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat De Tobia
007759c V Confitemini ei coram omnibus viventibus quia fecit misericordiam suam De Tobia
007759d V Confitemini ei quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus De Tobia
007759za V Laus dicte eum in ... De Tobia
007759zb V Laudate dominus omnes gentes De Tobia
007760 R Tenebrae factae sunt dum crucifixisset Jesum Judaei et circa horam nonam exclamavit Jesus voce magna deus deus ut quid me dereliquisti et inclinato capite emisit spiritum tunc unus ex militibus lancea latus ejus perforavit et continuo exivit sanguis et aqua
007760:cs R Zatmilo se jest (...)
007760.1 R Tenebrae factae sunt dum crucifixisset Jesum Judaei et circa horam nonam exclamavit Jesus voce magna pater in manus tuas commendo spiritum meum et inclinato capite emisit spiritum Fer. 6 in Parasceve
007760a V Et velum templi scissum est a summo usque deorsum et omnis terra tremuit
007760b V Cum ergo accepisset acetum dixit consummatum est
007760za V Exclamans Jesus voce magna ait pater in manus tuas commendo spiritum meum
007760zb V Ecce terraemotus factus est magnus nam velum templi scissum est et omnis terra tremuit
007761 R Tenere me commilitones optimi saecularium quidem bellorum signa videtis sed non ad haec arma provoco nec ad haec bella animos vestros virtutemque cohortor fidem quam deo promisimus in ultimis custodire Mauritii et sociorum
007761a V Aliud nobis genus eligendum est proeliorum non per hos gladios potestatis ad caelestia regna properare Mauritii et sociorum
007762 R Tentavit deus Abraham et dixit ad eum tolle filium tuum quem diligis Isaac et offeres illum ibi in holocaustum super unum montium qui dixero tibi Dom. Quinquagesimae
007762a V Immola deo sacrificium laudis et redde altissimo vota tua Dom. Quinquagesimae
007762b V Vocatus quoque a domino respondit adsum et ait ei dominus Dom. Quinquagesimae
007762c V Vocatus quippe respondit adsum et ait illi Dom. Quinquagesimae
007762za V Securus oboedienti est et ... Dom. Quinquagesimae
007762zb V Tolle filium tuum et vade ... Dom. Quinquagesimae
007763 R Terribilis est locus iste non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli vere etenim dominus est in loco isto et ego nesciebam In Dedicatione Ecclesiae
007763.1 R Terribilis est locus iste non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli In Dedicatione Ecclesiae
007763.Tp1 Psl [...]s angelorum et sanctorum | Ad aethera [...]nt et regrediunt | Hinc ad superos pergunt [...] | Hic inveniunt aegri medicamen et por[...] | Per quem omnes conscendere [...] meruere | Ut exaudi servulorum [...] eriat januam venie | Quem portas [...] est sacer auctor suae ecclesiae | Hac de[...] In Dedicatione Ecclesiae
007763a V Cumque evigilasset Jacob de somno ait In Dedicatione Ecclesiae
007763za V Cum evigilasset Jacob de ... In Dedicatione Ecclesiae
007763zb V Qui regis Israel intende In Dedicatione Ecclesiae
007763zc V Treme factus Jacob post Dedic. S.Salv., Mar.
007763zd V Vidit Jacob in somnis scalam summitas ejus caelos tangebat et angelos dei descendentes et ascendentes per eam ait In Dedicatione Ecclesiae
007763ze V Vos estis templum dei viviet In Dedicatione Ecclesiae
007763zf V Cumque evigilasset Jacob quasi de gravi somno ait In Dedicatione Ecclesiae
007763zg V Vere dominus est [...] ego nesciebam In Dedicatione Ecclesiae
007764 R Tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio in saecula sempiterna o beata trinitas De Trinitate
007764a V Et benedictum nomen gloriae tuae sanctum et laudabile et superexaltatum De Trinitate
007765 R Tibi soli peccavi et malum coram te feci miserere mei ut justificeris domine in sermonibus tuis
007765a V Amplius lava me domine ab injustitia mea et a delicto meo munda me
007765a1 V Volens Petrus scire de Johanne qua morte esset clarificaturus dixit Domine hic autem quid TU ME SEQUERE Joannis Evang.
007766 R Timothei Christi martyris Silvester beatissimus sustollens corpusculum dedicavitque ejus martyrium Silvestri
007766a V In hymnis et laudibus totam noctem pervigilem ducens ejus corpusculum in sua domo suscepit Silvestri
007767 R Tolle arma tua pharetram et arcum et affer de venatione tua ut comedam et benedicat tibi anima mea Dom. 2 Quadragesimae
007767a V Cumque venatu aliquid attuleris fac mihi inde pulmentum ut comedam Dom. 2 Quadragesimae
007767za V Allata fili mi capta venatione fac inde pulmentum mihi ... Dom. 2 Quadragesimae
007768 R Tolle puerum et matrem ejus et vade in terram Judam defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri Purificatio Mariae
007768a V Venit angelus domini ad Joseph in somnis dicens Purificatio Mariae
007769 R Tollite hinc vobiscum munera et ite ad dominum terrae et cum inveneritis adorate eum super terram deus autem meus faciat vobis eum placabilem et remittat et hunc fratrem vestrum vobiscum et eum quem tenet in vinculis Dom. 3 Quadragesimae
007769a V Tollite de fructibus terrae in vasis vestris et offerte viro munera Dom. 3 Quadragesimae
007769b V Sumite de optimis terrae frugibus in vasis vestris et ferte viro munera Dom. 3 Quadragesimae
007769za V Quoniam si sic necesse est ... Dom. 3 Quadragesimae
007770 R Tollite jugum meum super vos dicit dominus et discite quia mitis sum et humilis corde jugum enim meum suave est et onus meum leve Comm. Apostolorum
007770a V Et invenietis requiem animabus vestris Comm. Apostolorum
007770b V Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos Comm. Apostolorum
007770za V Si manseritis in me et verba ... Comm. Apostolorum
007770zb V Venite a me omnes qui laboratis et onerati estis et invenietis requiem animabus vestris Comm. Apostolorum
007770zc V Sicut misit me pater et ego ... Comm. Apostolorum
007771 R Tota die contristatus ingrediebar domine quoniam anima mea completa est illusionibus et vim faciebant qui quaerebant animam meam Dom. de Passione
007771a V Et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur Dom. de Passione
007771b V Amici mei et proximi mei adversus me appropriaverunt et steterunt et qui juxta me erant a longe steterunt Dom. de Passione
007771za V Amici mei et proximi mei adversum me appropriaverunt et steterunt Dom. de Passione
007771zb V Eripe me de inimicis meus ... Dom. de Passione
007772 R Tradiderunt corpora sua propter deum ad supplicia et meruerunt habere coronas perpetuas Comm. plurimorum Martyrum

Pages