Search chants

Displaying 31901 - 32000 of 62742
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
830333b HV Nos ergo signo domini tutemus casta pectora ne serpens ille callidus intrandi attemptet aditus Dom. 2 Quadragesimae
830333c HV Sed armis pudicitiae mens fulta vigil libere sobrietate comite hostem repellat improbum Dom. 2 Quadragesimae
830333d HV Sed nec ciborum crapula tandem distendat corpora ne vi per somnum animam ludificatam polluat Dom. 2 Quadragesimae
830333e HV Gloria deo sit patri gloria unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula Dom. 2 Quadragesimae
830334 H Ut tibi laudes resonemus (...) Margaritae
830335 H Veneremur sollemniter auctorem pudicitiae Christum qui mirabiliter dona largitur gratiae Gertrudis Nivellensis
830336 H Verbum supernum prodiens nec patris linquens dexteram ad opus suum exiens venit ad vitae vesperam | In mortem a discipulo suis tradendus aemulis prius in vitae ferculo se tradidit discipulis | Quibus sub bina specie carnem dedit et sanguinem ut duplicis substantiae totum cibaret hominem | Se nascens dedit socium convescens in edulium se moriens in pretium se regnans dat in praemium | O salutaris hostia quae caeli pandis ostium bella premunt hostilia da robur fer auxilium | Uni trinoque domino sit sempiterna gloria qui vitam sine termino nobis donet in patria Corporis Christi
830336:01 HV Verbum supernum prodiens nec patris linquens dexteram ad opus suum exiens venit ad vitae vesperam Corporis Christi
830336:02 HV In mortem a discipulo suis tradendus aemulis prius in vitae ferculo se tradidit discipulis Corporis Christi
830336:03 HV Quibus sub bina specie carnem dedit et sanguinem ut duplicis substantiae totum cibaret hominem Corporis Christi
830336:04 HV Se nascens dedit socium convescens in edulium se moriens in pretium se regnans dat in praemium Corporis Christi
830336:05 H O salutaris hostia quae caeli pandis ostium bella premunt hostilia da robur fer auxilium | Uni trinoque domino sit sempiterna gloria qui vitam sine termino nobis donet in patria
830336:05a HV O salutaris hostia quae caeli pandis ostium bella premunt hostilia da robur fer auxilium Corporis Christi
830336:06 HV Uni trinoque domino sit sempiterna gloria qui vitam sine termino nobis donet in patria Corporis Christi
830336:07 HV Venit ad aegros medicus dans salutis remedia venit doctor salvificus alta docens mysteria Corporis Christi
830337 H Verbum supernum prodiens sal- (...) De Sancta Lancea
830338 H Vergente mundi (...) Ludovici Toul.
830339 H Virga de Jesse generata stirpe virgo tu floris genetrix perennis sume prolatas tibi symphonias sancta Maria Conceptio Mariae
830340 H Virgo dei genetrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscem factus homo Annuntiatio Mariae
830341 H Voce jucunda resonemus omnes (...) Vedasti
830342 H Votiva cunctis orbita lucis triumphat gratia qua scandit astra fernula Maria Christi fulgida Mariae Magdalenae
830342a HV Calcans beata luridam saeculi ruentis machinam ardore sancti spiritus ignes subegit lubricos Mariae Magdalenae
830342b HV Haec sacras Jesu lacrimis plantas rigavit intimis tersit capillis osculans mentis tenebras expians Mariae Magdalenae
830342c HV Te quaesumus gratissima deposce nobis veniam caelestis aves tinnulis te perfruamur organis Mariae Magdalenae
830342d HV Salve beata trinitas perenni manens gaudio juva creatrix saeculum quae regnas in perpetuum Mariae Magdalenae
830343 H Wulstane praesul inclyte fulget dies oves tuas nos protege fulget dies ista tuisque pro nos laudibus fulget dies adjunge caeli civibus fulget dies ista Wulstani
830344 H Aeterna Christi totum (...) Omnium Sanctorum
830345 H Ascendant n- (...) Michaelis
830347 H Bernardus doctor inclytus caelos conscendit hodie quem attraxit divinitus splendor paternae gloriae Bernardi
830347a HV Exsultet caelum laudibus de Bernardi consortio quem conjungis caelestibus Jesu nostra redemptio Bernardi
830347b HV Rufum dorso per catulum praefigurasti puerum fore doctorem sedulum conditor alme siderum Bernardi
830347c HV Nascentis ei claruit clara Christi nativitas hoc a te donum habuit o lux beata trinitas Bernardi
830347d HV Arcana sacrae paginae declarat et mysterium quod effecit in virgine deus creator omnium Bernardi
830347e HV Rore perfusum gratiae monstrat dulcor eloquii per te fons sapientiae summi largitur praemii Bernardi
830347f HV Detentos a daemonibus sanat morbos languentium curat confert dolentibus magnum salutis gaudium Bernardi
830347g HV Vita vivit feliciter cum Maria christifera cum qua degustat dulciter aeterna Chrsiti munera Bernardi
830347h HV Summae deus potentiae tibi sit laus et gloria da post cursum miseriae beata nobis gaudia Bernardi
830348 H Concinat plebs fidelium (...) Clarae
830348.1 H Concinat plebs fidelium virginale praeconium matris Christi vestigium et novitatis gaudium | Pauperum primogenita dono caelesti praedita obtinet supra merita praemia vitae reddita | Novum sidus emicuit cando lucis apparuit nam lux quae lucem influit claram clarere voluit | Claris orta natalibus nec dum relictis omnibus vacat plenis affectibus pietatis operibus | Sub paupertatis regula patris Francisci ferula clara Christi discipula luce respersit saecula | Mundus et caro vincitur matris Christi connectitur Christo prorsus innititur pauperem pauper sequitur | Spretis nativo genere carnis et mundi foedere clauditur velut carcere dives superno munere | Clauditur velut tumulo nequeam subducta saeculo patet in hoc ergastulo solum dei spectaculo | Tegmina carnis vilia urgens famis inedia arcta quoque jejunia praestant orandi spatia | Virginis hujus merito laus patri sit ingenito gloria unigenito virtus summa paraclito | Amen Clarae
830349 H Florem mundo protulit cujus (...) Elisabeth Hung.
830350 H Generat virgo filias mentis (...) Clarae
830350.1 H Generat virgo filias mentis maternae conscias Christi sponsas et socias corruptionis inscias | Clarum nomen effunditur sanctum nomen extenditur facto doctrina proditur virtus divina panditur | Construuntur caenobia vasti per orbis spatia crescit sororum copia claret matris notitia | Deficit virtus corporis morbo prolixi temporis sumit augmentum roboris virtus sacrati pectoris | Tandem languore premitur laeta nimis egreditur dies extrema clauditur spiritus caelo redditur | Te prosequentes laudibus piis faveto precibus adesto postulantibus tuis virgo supplicibus | Virginis hujus merito laus patri sit ingenito gloria unigenito virtus summa paraclito | Amen Clarae
830351 H In caelesti collegio novus collega colitur in sanctorum rosario novellus flos producitur Francisci
830351.1 H In caelesti collegio novus collega colitur in sanctorum rosario novellus flos producitur | Franciscus florens gratia forma factus humilium laetus potitur gloria sortis consors humilium | Metit de sparso semine plenae messis manipulum fallens sub terrae tegmine nostrae salutis aemulum | Hic carnis supercilium legi subjecit spiritu mundum vicit et vitium se victo victor inclytus | Linguae manus praeambula verbo paravit semitam et amplectuntur saecula doctrinam facto proditam | In paupertatis praedio minorum plantans vineam ostendit magisterio vitae vivendi lineam | Ad aeternas divitias turbas allexit pauperum quos ad caeli delicias lingua vocavit operum | Vita doctrina splenduit resplendet et miraculis sic praefuit quod profuit via lucerna populis | Summi regis palatio doctor lota discipulos saluti privilegio Christi praemuni famulos | De tenebris miseriae sequaces stellae praeviae quaeramus patrem gratiae consortes tandem gloriae | Amen Francisci
830351.2 H In caelesti collegio nova collega colitur in sanctorum rosario novellus flos producitur | Barbara florens gratia forma facta humilium laeta potitur gloria fortis consors sublimium | Metit de sparso semine plenae messis manipulum fallens sub terrae tegmine nostrae salutis aemulum | Haec carnis supercilia spiritui dat subdita mundum vicit et vitia se victa victrix inclyta | De tenebris miseriae sequaces stellae praeviae quaeramus patrem gratiae consortes tandem gloriae | Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum Barbarae
830351a HV Franciscus florens gratia forma factus humilium laetus potitur gloria sortis consors humilium Francisci
830351b HV Metit de sparso semine plenae messis manipulum fallens sub terrae tegmine nostrae salutis aemulum Francisci
830351c HV Hic carnis supercilium legi subjecit spiritu mundum vicit et vitium se victo victor inclytus Francisci
830351d HV Linguae manus praeambula verbo paravit semitam et amplectuntur saecula doctrinam facto proditam Francisci
830351e HV In paupertatis praedio minorum plantans vineam ostendit magisterio vitae vivendi lineam Francisci
830351f HV Ad aeternas divitias turbas allexit pauperum quos ad caeli delicias lingua vocavit operum Francisci
830351g HV Vita doctrina splenduit resplendet et miraculis sic praefuit quod profuit via lucerna populis Francisci
830351h HV Summi regis palatio doctor lota discipulos saluti privilegio Christi praemuni famulos Francisci
830351i HV De tenebris miseriae sequaces stellae praeviae quaeramus patrem gratiae consortes tandem gloriae amen Francisci
830352 H Jesu corona celsior et veritas sublimior qui confitenti servulo reddis perenne praemium | Da supplicanti cetui obtentu hujus optimi remissionem criminum rumpendo nexum vinculi | Anni recurso tempore dies reluxit lumine quo sanctus hic de corpore polum migravit praepotens | Hic vana terrae gaudia et lutu lenta praedia polluta cuncta deputans ovans tenet caelestia | Te Christe rex piissime hic confitendo jugiter calcavit hostem fortiter superbum ac satellitem | Virtutum actu et fide confessionis ordine jejuna membra deferens dapes supernas obtinet | Plus currit in certamine confessor iste sustinens quam martyr istum sufferens mucrone fundens sanguinem | Proinde te piissime precamur omnes supplices ut hujus almi gratia nobis remittas debita | Gloria tibi domine gloria unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula Comm. unius Confessoris
830352.1 H Jesu corona celsior et veritas sublimior qui confitenti servulo reddis perenne praemium | Da supplicanti coetui hujus rogatu noxii remissionem criminis rumpendo nexum vinculi | Anni reverso tempore dies refulsit lumine quo sanctus hic de corpore migravit inter sidera | Hic vana terrae gaudia et luculenta praedia polluta sorde deputans ovans tenet caelestia | Te Christe rex piissime hic confitendo jugiter calcavit artes daemonum saevumque averni principem | Virtute clarus et fide confessione sedulus jejuna membra deferens dapes supernas obtinet | Proinde te piissime precamur omnes supplices nobis ut hujus gratia poenas remittas debitas | Patri perennis gloria natoque patris unico sanctoque sit paraclito per omne semper saeculum | Amen Comm. unius Confessoris non Pontificis
830352a HV Da supplicanti cetui obtentu hujus optimi remissionem criminum rumpendo nexum vinculi Comm. unius Confessoris
830352b HV Anni recurso tempore dies reluxit lumine quo sanctus hic de corpore polum migravit praepotens Comm. unius Confessoris
830352c HV Hic vana terrae gaudia et lutu lenta praedia polluta cuncta deputans ovans tenet caelestia Comm. unius Confessoris
830352d HV Te Christe rex piissime hic confitendo jugiter calcavit hostem fortiter superbum ac satellitem Comm. unius Confessoris
830352e HV Virtutum actu et fide confessionis ordine jejuna membra deferens dapes supernas obtinet Comm. unius Confessoris
830352f HV Plus currit in certamine confessor iste sustinens quam martyr istum sufferens mucrone fundens sanguinem Comm. unius Confessoris
830352g HV Proinde te piissime precamur omnes supplices ut hujus almi gratia nobis remittas debita Comm. unius Confessoris
830352h HV Gloria tibi domine gloria unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula Comm. unius Confessoris
830353 H Jesu lux vera mentium nos (...) Antonii Patavini
830353.1 H Jesu lux vera mentium nos illustra diluculo tot signis per Antonium opaco fulgens saeculo | Hic nautis in naufragio signo salutis adfuit quibus sub lucis radio viae ducatum praebuit | Haereticum lux fidei signo purgat dum jacitur ab alto vasis vitrei fragilitas non frangitur | Irrisor lucis gratiae signorum languet clericus post votum surgens gloriae santi fit testis publicus | Per hunc nos pater luminum signes et lux de lumine illustratoris hominum cum spiritus munimine | Amen Antonii Patavini
830354 H Laus regi plena gaudio qui (...) Antonii Patavini
830354.1 H Laus regi plena gaudio qui merces militantium se ipsum dat Antonio militiae stipendium | Antoni vir egregie qui tuae quam praenoveras hic vivens arrhas gloriae Christum videns acceperas | Pro te digna dum moreris natorum fit commotio margaritae non funeris cujus fias possessio | Hujus honorem gloriae praedixeras in Padua quae tantis in te gratiae manet donis irrigua | Per te pater cum filio consolatorque spiritus a criminis contagio nos hic emundet funditus | Amen Antonii Patavini
830355 H Mysteriorum signifer caelestium archangele te supplicantes quaesumus ut nos placatus visites Michaelis
830355a HV Ipse cum sanctis angelis cum justis cum apostolis illustra locum jugiter quo nunc orantes degimus Michaelis
830355b HV Castissimorum omnium doctorum ac pontificum pro nobis preces profluas devotus offer domino Michaelis
830355c HV Hostem repellat ut saevum opemque pacis dirigat nostraque simul pectora fides perfecta muniat Michaelis
830355d HV Ascendant nostrae protinus ad thronum voces gloriae mentesque nostras erigat qui sede splendet fulgida Michaelis
830355e HV Hic virtus ejus maneat hic firma flagret caritas hic ad salutis commoda suis occurrat famulis Michaelis
830355f HV Errores omnes auferat vagosque sensus corrigat et dirigat vestigia nostra pacis per semitam Michaelis
830355g HV Lucis in arce fulgida haec sacra scribat carmina nostraque simul nomina in libro vitae conserat Michaelis
830355h HV Gloria tibi Michaelis
830356 H Mysterium ecclesiae hymnum Christo referimus quem genuit puerpera verbum patris in filium Nativitas Mariae
830356a HV Sola in sexu femina electa es in saeculo et meruisti dominum sancto potare in utero Nativitas Mariae
830356b HV Vates antiqui temporis praedixerant quod factum est quae virgo conciperet et parere Emmanuel Nativitas Mariae
830356c HV Mysterium hoc magnum est Mariae quod concessum est ut deum per quem omnia ex se videret prodere Nativitas Mariae
830356d HV Vere gratia plena es et gloriosa permanes quia ex te nobis natus est Christus per quem facta sunt omnia Nativitas Mariae
830356e HV Pastores qui audierunt gloriam de cantaverunt cucurrerunt in Bethleem natum viderer dominum Nativitas Mariae
830356f HV Sic magi ab ortu solis per stellae judicium portantes typum gentium primi offerunt munera Nativitas Mariae
830356g HV Rogemus ergo populi dei matrem et virginem ut ipsa nobis impetret pacem et indulgentiam Nativitas Mariae
830356h HV Gloria tibi domine ... Nativitas Mariae
830357 H O Clarae luce clarior lucis (...) Clarae
830358 H Pange lingua nunc praeb-m per (...) [Additamenta]
830359 H Plaude turba paupercula patre ditata paupere laudes propina pocula sacro depressa ubere Francisci
830359.1 H Plaude turba paupercula patre ditata paupere laudes propina pocula sacro depressa ubere | Hic simplex rectus humilis pacis cultor amabilis lumen in vase fictili ardens lucens in fragili | Vili contentus tegmine sancto calescens flamine vicit ardorem caumata Christi dum gestat stigmata | Carnem mundumque conterens hostes malignos proterens auream victor meruit aureolam dum docuit | Pauper nudus egreditur caelum dives ingreditur spargit virtutum munera aegris profligat vulnera | Verorum pater pauperum nos pauperes fac spiritu consortes redde superum erectos ab interitu | Patri nato paraclito decus honor et gloria sint hujus sancti merita nobis aeterna gaudia | Amen Francisci
830359a HV Hic simplex rectus humilis pacis cultor amabilis lumen in vase fictili ardens lucens in fragili Francisci
830359b HV Vili contentus tegmine sancto calescens flamine vicit ardorem caumata Christi dum gestat stigmata Francisci
830359c HV Carnem mundumque conterens hostes malignos proterens auream victor meruit aureolam dum docuit Francisci
830359d HV Pauper nudus egreditur caelum dives ingreditur spargit virtutum munera aegris profligat vulnera Francisci
830359e HV Verorum pater pauperum nos pauperes fac spiritu consortes redde superum erectos ab interitu Francisci
830359f HV Patri nato paraclito decus honor et gloria sint hujus sancti merita nobis aeterna gaudia amen Francisci
830360 H Proles de caelo prodiit novis utens prodigiis caelum caecis aperuit siccis mare vestigiis Francisci
830360.1 H Proles de caelo prodiit novis utens prodigiis caelum caecis aperuit siccis mare vestigiis | Spoliatis Aegyptiis transit dives sed pauperis nec rem nec nomen perdidit factus felix pro miseris | Assumptus cum apostolis in montem novi luminis in paupertatis praediis Christo Franciscus intulit | Fac tria tabernacula Petri secutus studia cujus exemplo nobili sponte reliquit omnia | Legi prophetae gratiae gratum gerens obsequium trinitatis officium festo solemni celebrat | Dum reparat virtutibus hospes triplex hospitium et beatarum mentium dum templum Christo consecrat | Domum portam et tumulum pater Francisce visita et hevae prolem miseram a somno mortis excita | Amen Francisci
830360a HV Spoliatis Aegyptiis transit dives sed pauperis nec rem nec nomen prodidit factus felix pro miseris Francisci
830360b HV Assumptus cum apostolis in montem novi luminis in paupertatis praediis Christo Franciscus intulit Francisci

Pages