Search chants
Displaying 34601 - 34700 of 62728
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a01624:20 | HV | Terram vivorum ingressi cum choro angelico liberi a maledicto erebi supplicio exsules effecti procul a mortis exitio | |
| a01624:21 | HV | Ultra nec mortem passuri nec doloris stimulos nulla restabit mundana fragilis occasio nec supererit antiqui hostis colluctatio | |
| a01624:22 | HV | Christus erit salus nostra Christus gloriatio Christus vita atque regnum dulcisque refection qui pro nobis semedipsum tradidit supplicio | |
| a01624:23 | HV | Fixis genibus prostrate adoremus inclytam crucem quam ascendit olim pro mundi nequitia ut contrita lederetur zabuli superbia | |
| a01624:24 | HV | Zelo draconis subacto polorum fastigia penetravit secum ferens electorum agmina cum quibus nobis concedat vivere per saecula | |
| a01640 | A | Tu gloria Jerusalem tu laetitia Israel tu honorificentia populi nostri | Conceptio Mariae |
| a01641 | A | Vox enim tua dulcis et facies illa tua decora nimis | Conceptio Mariae |
| a01643 | W | Immaculata conceptio est hodie sanctae Maria virginis R. Cujus innocentia inclyta cunctas laetificat devotas animas | Conceptio Mariae |
| a01644 | A | Quam pulchri sunt gressus tui filia principis collum tuum sicut turris eburnea oculi tui divini et comae capitis tui sicut purpura regis quam pulchra es et quam decora carissima alleluia | Conceptio Mariae |
| a01645 | I | Immaculatam conceptionem virginis Mariae celebremus Christum ejus praeservatorem adoremus dominum | Conceptio Mariae |
| a01649 | A | Quid videtis in Sulamite nisi choros castrorum | Conceptio Mariae |
| a01650 | A | A custodia matutina usque ad noctem speravit Maria in domino quia copiosa apud eum redemptio | Conceptio Mariae |
| a01655 | A | Paratum cor meum deus paratum cor meum | Sabb. Hebd. 2 p. Ep. |
| a01656 | A | Salve virginum gemma Margarita ante Dominum fulgens caelo sita vi gravaminum a nobis que sita pestis criminum per te sit sopita morbis hominum sis salus et vita | Margaritae |
| a01657 | Va | Initium sancti evangelii secundum Mattheum gloria tibi domine | Nativitas Domini |
| a01658 | Tp | Facture tue rex fulget sacrata dies ista | Cum virgine fecundata sidereum honnus innuba | Rerum creator opus implevit | Promissum intemerata conserva | Sidera lux nova mundo toto polo gracia | Sponsus ovans speciosus formans talamum hominum figura | Nos quoque ipsum regem conlaudemus | Veneremus voce humillima | Nos elevet summa gaudia fluenta caelestia | Fabrice mundi | Nativitas Domini |
| a01661 | A | Gaude felix femina tecum caeli agmina hodie laetantur sed plus chori virginum collaudantes dominum tecum jocundantur castitatis lilium per fide martirium inte venerantur. | Margaritae |
| a01662 | I | Adoremus Dominum quem collaudat margarita cum et choreis virginum ut pro nobis sit audita | Margaritae |
| a01663 | A | Sancte vult conubium princeps anxiatus sed contentus nimium extitit iratus | Margaritae |
| a01665 | A | Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum et in signum cui contradicetur et tuam ipsius animam pertransibit gladius | |
| a01673 | A | Dicunt domino laudes trucidati ab Herode lactentes loquuntur sanguine quia lingua non possunt passione canuit quia sermone non norunt occisi praedicant quod vivi non poterant | Nat. Innocentium |
| a01675 | A | Et unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exsultavit in gaudio infans in utero meo et beata es Maria quae credidisti perficientur in te quae dicta sunt tibi a domino | Annuntiatio Mariae |
| a01676 | A | Lava me domine ab iniquitate mea et a peccato meo munda me | Dom. Quinquagesimae |
| a01677 | A | Laudate deum in excelsis | Dom. Quinquagesimae |
| a01678 | A | Populus acquisitionis annuntiate virtutes ejus qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum et ovantes psallite | Dom. Resurrectionis |
| a01680a | AV | Spiritus sanctus procedens a throno apostolorum pectora invisibiliter hodie perlustravit potentia | |
| a01681 | R | Angelus autem domini descendit cum Azaria et sociis ejus in fornace et excussit flammam ignis de fornace et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem | |
| a01681a | V | Tres video viros in medio ignis et aspectus quarti | |
| a01682 | A | Tolle puerum et matrem ejus et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi | |
| a01684 | A | Tolle puerum et matrem ejus et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi | |
| a01685 | VaHW | Flete fideles animae flete sorores optimae ut sint multiplices doloris indices planctus et lacrimae | Fleant materna viscera Mariae vulnera maternae doleo quae dici soleo felix puerpera | Triste spectaculum crucis et lanceae clausum signaculum mentis virgineae | Profundae me vulnerat hoc est quod dixerat quod prophetaverat ille praenuntius hic ille gladius qui me transverberat | Dum caput cernuum dum spinas capitis dum plagas manuum cruentis digitis | Supplex suspicio sub hoc supplicio tota deficio dum vulnus lateris dum locus vulneris est in profluvio | O dolor pro dolor ergo quare fili care pendes ita cum sis vita vivens ante saecula | Rex caelestis pro scelestis alienas solvis poenas agnus sine macula | Munda caro mundo cara cur in crucis ares ara pro peccatis hostia cur in ara crucis ares caro quae peccato cares caro culpe nescia | O mentes perfidas et linguas duplices o testes subdolos et falsos judices senex cum junioribus solent majoribus criminibus damnati ferre suspendium stipendium peccati | A damnaticis damnatur innocens explens quod expedit quod decet edocens fremunt auctores criminum et viri sanguinum in dominum salutis caelo nequitiae sub specie virtutis | Mi Joannes planctum move plange mecum fili novae fili novo foedere matris et matertere tempus est lamenti immolemus intimas lacrimarum victimas Christo morienti | Salutaris noster Jesus captus tractus vinctus caesus et illusus alapis a Gehenne satrapis auctor vere lucis dies nocte clauditur vita mortem patitur mortem autem crucis | Hac in vita sum invita hoc in malo mori malo fili mi dum reprimi vel exprimi nequit aestus animi dolentis tantis malis eximi nolentis | Fer. 6 in Parasceve |
| a01686 | A | Beatus es o levita Stephane qui terrena reliquisti ut acciperes caelestia gaudet chorus sanctorum cum palma victoriae processit tibi obviam rex regum Christus dei filius coronam pretiosi lapidis posuit super caput tuum ideoque precamur intercede pro salute omnium nostrum | Stephani |
| a01689 | W | Vere dominus est in loco isto et ego nesciebam R. non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli | Conceptio Mariae |
| a01689.1 | W | Vere dominus est in loco sancto isto et ego nesciebam R. non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli | Conceptio Mariae |
| a01690 | A | Fundavit eam altissimus qui super Maria fundavit eam et super flumina praeparavit illam | Conceptio Mariae |
| a01693 | W | Non accedet ad te malum R. Neque flagellum appropinquabit tabernaculo tuo | Conceptio Mariae |
| a01694 | A | Quam pulchra es amica mea columba mea immaculata mea et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata alleluia | Conceptio Mariae |
| a01696 | A | Gloriosa dicta sunt de te Maria quia fecit tibi magna qui potens est alleluia | Conceptio Mariae |
| a01697 | A | Nihil est candoris nihil est splendoris nihil est virtutis quod non resplendeat in virgine gloriosa | Conceptio Mariae |
| a01698 | A | Quae neque serpentis persuasione decepta nec ejus venenosis afflatibus infecta est | Conceptio Mariae |
| a01699 | A | Hanc quam tu despicis Manichaee mater mea est et de manu mea fabricata | Conceptio Mariae |
| a01700 | A | Decuit virginem ea puritate nitere qua major sub deo nequit intelligi | Conceptio Mariae |
| a01701 | A | Ingredimini benedicti domini praeparata est enim a domino habitatio sedis vestrae sed et populus fidelis cum gaudio sequitur iter vestrum ut oretis pro nobis majestatem domini alleluia | In Dedicatione Ecclesiae |
| a01702 | A | Sub altare domini sedes accepistis intercedite pro nobis ad dominum Jesum Christum | In Dedicatione Ecclesiae |
| a01703 | A | Unxit te deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis | In Dedicatione Ecclesiae |
| a01704 | A | Circumdate Sion levitae altare domino et vestite illud vestimentis albis et estote et vos canentes hymnum novum dicentes benedictus dominus | In Dedicatione Ecclesiae |
| a01705 | A | Haec est virga in qua nec nodus originalis nec cortex actualis culpae fuit | Conceptio Mariae |
| a01706 | A | Unica est columba mea una est perfecta mea una est genetricis suae electa viderunt eam animae sanctae et immaculatam praedicaverunt alleluia | Conceptio Mariae |
| a01709 | A | Venite filii audite me timorem Domini | Sabbato Sancto |
| a01709a | AV | Benedicam Dominum in omni tempore | Sabbato Sancto |
| a01709b | AV | In Domino laudabitur anima mea | Sabbato Sancto |
| a01712 | H | Nunc ad mentem (...) | |
| a01713 | H | Omnes sponse caritatis Anges (...) | Agnetis |
| a01714 | A | Movete sancti de mansionibus vestris ad loca festinate quae vobis praeparata sunt | In Dedicatione Ecclesiae |
| a01716 | PS | Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus | Sitivit anima mea ad deum uivum quando veniam et apparebo ante faciem dei | Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cottidie ubi est | Haec memoratus sum et effudi in me animam meam quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis domus dei | In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | A meipso anima mea turbata est propterea memor ero tui domine de terra Jordanis et Hermoniis a monte modico | Abyssus abyssum invocat cataractarum tuarum | Omnia excelsa tua et fluctus tui super me ingressi sunt | In die mandavit dominus misericordiam suam et in nocte decIaravit | Apud me oratio mea deo vitae meae dicam deo meo susceptor meus es quare me oblitus es et quare repulisti et contristatus incedo dum affligit me inimicus | In eo dum confringuntur omnia ossa mea exprobraverunt me qui tribulant anima mea | Dum dicitur mihi per singulos dies ubi est deus tuus | Quare tristis anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | Gloria | |
| a01717 | PS | Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum | Sicut unguentum a capite quod descendit in barbam in barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti ejus | Sicut ros Hermon quod descendit in montem sion | Quoniam illic mandavit dominus benedictione et vitam usque in saeculum | Gloria | |
| a01718 | PS | Ecce nunc benedicite dominum omnes servi domini | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | In noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite domino | Benedicat tibi dominus ex sion qui fecit caelum et terram | Gloria | |
| a01719 | R | Christe Jesu filius altissimi redemisti mundum tuum sanctum sanguinem qui victorem martirem contulisti premium praecintus aureo balteo ante te cantant novo cum canticum sanctus deus | |
| a01719a | V | Cujus intercessio nobis obtieat veniam qui per torment a passionis aeternam meruit palmam ad sempiternam coronam | |
| a01720 | H | Quod quod volutis artubus somno gravatis torpuit delumens in somnio turpique fluxu in semine | Fusis pater piissime expostulamus fletibus ut jam recedant sordida libidinum phantasmata | Lava quod hostis polluit quod sordidavit innova mundemus omnes sordibus carnis gravate spiritus | |
| a01720.1 | H | Quod convolutis artubus somno gravatis torpuit deliramens in somniis turpisque flexu seminis | Fusis pater piissime expostulamus fletibus ut jam recedant sordida libidinum phantasmata | Lava quod hostis polluit quod sordidavit innova mundemus omnes hactibus carnis gravate spiritus | |
| a01726 | H | Ad caeli clara non sum dignus sidera Levare meos infelices occulos gravide pressus peccatorum pondere parce redemptor | Bonum neglexi facere quod debui probrosa gessi sine fine crimina scelus patravi nullo clausum termino subveni Christe | (...) | |
| a01730 | A | Domine rigans montes de superioribus tuis de fructu operum tuorum domine satiabitur terra quam magnificata sunt opera tua domine omnia in sapientia fecisti repleta est terra creatura tua domine alleluia | Ad Processionem |
| a01730a | AV | Benedic anima mea domino domine deus meus magnificatus es vehementer | Pro pluvia |
| a01731 | A | Ingredere benedicte domini preparata est habitatio sedis tuae | Ad Processionem |
| a01733 | A | Suffragante domino beato Gallo confessore tuo quaesumus infundatur gratia spiritus sancti in corda nostra ut male vitare valeamus et bonis omnibus perfruamur | Galli |
| a01734 | A | Non lignum quasi deum colimus sed Jesum Christum suspensum ostensum quae in ligno crucis adoremus | Exaltatio Crucis |
| a01735 | I | Alleluia regem ascendentem dominum venite adoremus alleluia | Ascensio Domini |
| a01736 | Tp | Sanctus | Deus pater ingenitus | Sanctus | Filius ejus unigenitus | Sanctus | Dominus spiritus sanctus qui regnat in trinitat deus sabaoth pleni sunt caeli aeterna gloria tua hosanna in excelsis | Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | |
| a01736.1 | Tp | Sanctus | Deus pater ingenitus | Sanctus | Filius ejus unigenitus | Sanctus | Sanctus dominus Spiritus sanctus paraclitus ab utroque procedens Deus sabbaoth pleni sunt caeli aeterna gloria tua | |
| a01739 | A | Benedicat vos una majestas domini benedicat vos spiritus sanctus qui in specie columbe in Jordane fluvio super Christum requievit ille vos benedicat qui de caelis dignatus est descendere in terris et de suo sancto sanguine nos redemit benedicat dominus sacerdotium vestrum et introitum vestrum alleluia | Ad Processionem |
| a01740 | A | Ad te in te refugium Jesu petimus Jesu unigenite filii dei suscipe preces archangelorum et orationes sanctae Mariae libera populum ad te clamantem emitte nobis auxilium de caelo sanctus deus sanctus fortis sanctus immortalis qui tollis pecata mundi miserere nobis | Ad Processionem |
| a01740.1 | A | Ad te Domine confugium facimus Jesu unigenite filii dei suscipe preces archangelorum et orationes sanctae Mariae libera nos ad te clamantem emitte nobis auxilium de caelo sanctus deus sanctus fortis sanctus et immortalis a mala morte libera nos domine alleluia | |
| a01741 | A | Domine deus omnipotens qui salvos facis sperantes in te exaudi propitius preces populi et respice captivorum gemitus tribulationes plebium pericula populorum necessitates peregrinorum inopiam debilium desperationes languentium defectus senum suspiria juvenum vota virginum lamenta viduarum et quia pius es dimitte nobis offensiones ut omnes in necessitatibus nostris misericordiam tuam nobis adesse gaudeamus alleluia | Ad Processionem |
| a01744 | A | Veniente domino Jesu Jerosolimam commota est civitas obviam regis humili prophetam dicente filia Sion noli timere quia rex tuus mansuetus tibi veniet sedens supra pullum asine in magno misterio sed hebreorurn pueri precidebant ramos ferentes palmarurn et olivarum mittentes in via cum Iaudibus osanna benedictus qui venit in nomine domini osanna | Dom. in Palmis |
| a01745 | A | Introeunte te domino in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans venire ad passionem ad implere legem et prophetas pueri hebreorum cum ramis et palmis vestimenta prosternebant in tonabila hymnum novum dicentes Hosanna in altissimis Deus | Dom. in Palmis |
| a01745.1 | A | Introeunte te domino in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans venire ad passionem adimplere legem et prophetas pueri Hebraeorum cum floribus et palmis vestimenta prosternebant hosanna rex in altissimis deus | Dom. in Palmis |
| a01746 | A | Via justorum recta facta est iter sanctorum praeparatum est ut ambulent de virtute in virtute ibi videbitur deus deorum in Sion dominus dominantium et rex regum in milibus milium de caelo descendens prophetantibus prophetis ut gentium insulis laudis divinis in floribus fidei stantes publicas vias florentium cantantes domino et dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini rex Israel | Dom. in Palmis |
| a01747 | A | Hosanna filio David Leo de tribu Juda radix Jesse qui in adventu primo humilis venisti cum ipse sis justus quem Judei occiderunt dormiens in cruce sicut catulus leonis tercia die refurgens dicunt tibi tribus et populus o rex gentium salvator generis humani hosanna in altissimis quia tu es judex et rex | Dom. in Palmis |
| a01748 | A | Cum introiret dominus in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans ad passionem ut ad impleret legem et prophetas pueri hebreorum cum ramis et palmis vestimenta prosternebant cum leticia et exultatione Hosanna benedictus qui venit in nomine domini regnum patris nostri David Hosanna in excelsis | Dom. in Palmis |
| a01749 | A | Postquam resurrexit amortis vinculis dominus noster ostendens apostolis suis vulnis preciosi lateris fixuras clavorum et omnia recentissima passionis signa monstrabat dicens videte manus meas et pedes quia ego ipse sum qui mortuus fueram et calcato tiranni imperio resurrexit sic enim oportebat Christum patiet resurgere amortius die tercia et predicare in nomine ejus remissionem omnium peccatorum dum loqueretur eis Jesus assumptus in caelum et sedet ad dexteram patris alleuia | Ad Processionem |
| a01750 | H | Tu rex redemptor omnium qui cuncta quae creata sunt certis in eum legibus disponis atque ordinans | Nocturnis horis surgimus actus iniquos pandimus nostriquae horis organum te laudat hymnis dulcibus | Ut turba quid quid demonum corripias tu proprio parcendo cures omnia et dona vite conferas | Ne ipsa plebs nequissima utrisquae cuncti criminis nos ad penne incendium secum cremandor adtraat | Ad nunc gementes poscimus tua deus potentiam ut nos ab omni liberos reddas cito piaculo | |
| a01753 | R | Reparator omnium regnatorque caelorum et terrae conditor dignare exaudire servulorum precamina ut nostra cuncta deleantur facinora ut cum in gloria terribilis advenerit paratos nos inveniat | Dom. 1 Quadragesimae |
| a01753a | V | Scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad Dominum Deum vestrum | Dom. 1 Quadragesimae |
| a01754 | A | Ave sancte egregie Christi martyr N. ave nunc caelestis aulae miles invicte quem Chananaeorum urbs genuit berona nostra patronum promeruit ora pro populo salutem cunctis et pacem et vitam poscens sempiternam | |
| a01754.1 | A | Ave sancte egregie Christi martyr Pelagi ave nunc caelestis aulae miles invicte quem carnia genuit urbs praeclara constancia | Pelagii |
| a01755 | Va | Suscipe terra tuo corpus de corpore sumptum reddere quod valeas vivificante deo spiritus astra petit loeti nil jura nocebunt cui vitae alterius mors magis ipsa via est | |
| a01756 | H | Noctis tempus jam praeterit jam gallus canent viribus gallo canente spes redit egris salus refunditur | Somnum gravati surgite cordis reatum pandite Jesu quae laudem dicite quae nos redemit sanguine | Non ut fax discipulus qui pacem ferens osculo et dolo tenens pectore turbis magistrum tradidit | Jesus captus ab impiis disparguntur discipuli locutus est ut dominus noctis ferens scandalum | Jesus suis discipulis dum crucem suam predicat negaris esse praemonet petrus facturus abnegat | Petrus fervens spiritu sequitur in praetorio sed agnitum discipuli negavit christum dominum | Petrus jurabat omnibus se non novisse hominem vox nam quae galli resonat et petrus culpam meminit | Jesus dum petrum respicit fidem petri dum suscipit petrus quae flendo recipit quod ante paulo admiserat | Et nos precamur domine fidem petri recipere fide quae apostolica flere pro nostra crimina | Gallo canente venimus laudes deo persolvimus confessionis proprie dantes ei veram fidem | Abscedat princeps demonum cum noxiis phantasmatum jam nos piavit veritas jam probra tersit caritas | Hinc te deus te poscimus ut per vagantes demonas signum salutis dextruas nos a pavore liberans | Hac noctis hora praescium david futurae gloriae deo preces multiplicat in matutinis excubans | Et nos oportet surgere illo vigore corporis illo quae voto spiritus quod expiemur sordibus | Exsurge nobis cum deus laudes tuorum suscipe lustrando corda lubrica lucis novella gratia | |
| a01756.1 | H | Gallo canente venimus laudes deo persolvimus confessionis proprie dantes ei veram fidem | Abscedat princeps demonum cum noxiis phantasmatum jam nos piavit veritas jam probra tersit caritas | Hinc te deus te poscimus ut per vagantes daemonas signo salutis dextruas nos a pavore liberans | Hac noctis hora praescius dabit futurae gloriae deo preces multiplicans in matutinis excubans | Et nos oportet surgere illo vigore corporis illo quae voto spiritus quod expiemur sordibus | Exsurge nobis cum deus laudes tuorum suscipe lustrando corda lubrica lucis novella gratia | Praesta pater piisime | |
| a01756a | HV | Memor fui nocte nominis tui domine et custodivit lege tua | |
| a01757 | A | Beatus maximinus post longam vitae hujus certamina tamquam miles emeritus caelestium donorum con locutus est premia | |
| a01758 | H | Surgentes ad te domine atre noctis silentio vigiliis obsequiis patrum sequentes ordinem | Quem nobis dereliquerunt jure hereditario ministrantes excubiis tibi sanctae paraclite | Pari cum patre clarus est cum christo subtilismus multi modis spiritus rex misticus agnosceris | Fragiles carne conspicit quos ille antiquissimus suis decepit artubus tuis trahe virtutibus | Grex tuus tibi deditus nullo tenatur crimine quem tuo christe sanguine voluisti redimere | Oves errantes praevide pastor bone piissime ad aula celsitudinis tuis reporta humeris | Tabefactus et saucius abscedat princeps demonum perdat praedam de faucibus insatiata ravies | Exsultet christe dominus psallat chorus angelicus laudes insonent in organo ter sanctus dicat domino | Jesu defensor omnium protector et mirabilis sueta noctis advenit et nos sopore dediti | In tuo sancto nomine qui custos et defensor es et vigemus spiritu ut mereamur lampades | Cantores tuos domine quos jubes nocte surgere ad invocandum tuum nomen quod nobis est laudabile | Quem omnis terra metuit pro tanta magnitudine sequamur in tua laude quod pie sancte precipis | Hymnorum cantus resonet de corda te credentium sequamur tanti gaudii promissa sancti spiritus | Clamor in nocte factus est Jesus ingressus januis et vigilantes provocat intrare sancta regina | Gaudet sponsus virginum ingressus in cubiculo ubi coronas martyrum refulgent ante dominum | Mercedem tanti gloriae daturus est credentibus quod nobis sitit animus sic mereamur consequi | Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudanda semper nobis est | Medie noctis tempore pergens vastor angelus egyptus mortem inferens diluit primogenita | Haec hora justis salus est in quo se vinctus angelus ausus punire non fuit signum formidans sanguinis | Egyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protector sanguinis | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medie noctis tempore per voce evangelica venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sancte virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte fores remanent que extinctas habent lampades frustra pulsantes janua clausa jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendide ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Medie noctis tempore paulus quoque et sileas pro christo vincti in carcere laudando resoluti sunt | Nobis hic mundus carcere est Christi resolve vincula nostra relaxa crimina in te sancte credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni glorie eternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta pater piissime | |
| a01758.1 | H | Jesu defensor omnium protector et mirabilis sueta noctis advenit et nos sopore dedisti | In tuo sancto nomine qui custos et defensores et vigilemus spiritu ut mereamur lampades | Cantores tuos domine quos jubes nocte surgere ad invocandum tuum nomen quod nobis est laudabile | Quem omnis terra metuit pro tanta magnitudine sequamur in tua laude quod pie sanctae praecipis | Hymnorum cantus resonet de corda te credentium sequamur tanti gaudii promissa sancti spiritus | Clamor in nocte factus est Jesus ingressus januis et vigilantes provocat intrare sancta regia | Gaudet sponsus virginum ingressus in cubiculo ubi coronas martyrum refulgent ante dominum | Mercedem tanti gloriae daturus est credentibus quod nobis sitit animus sic mereamur consequi | |
| a01758.2 | H | Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudando semper nobis est | Medium noctis tempore pergens vastator angelus aurus punire non fuit signum formidans sanguine | Aegyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protectus sanguine | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medium noctis tempore per vocem evangelicam venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sanctae virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte foris remanent quae extinctas habent lampades frustra pulsantes januam clausam jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendidi ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Medium noctis tempore pro Christo vincti in carcere Paulus quoque et sileas laudando resoluti sunt | Nobis hic mundus carcere est Christe es due vincula nostra relaxa crimina in te sancte credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni gloriae aeternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta | |
| a01758.3 | H | Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudando semper nobis est | Medie noctis tempore pergens vastator angelus Aegypto mortem inferens diluit primogenita | Haec hora justis salus est in quo se vinctus angelus ausus punire non fuit signum formidans sanguinis | Aegyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protectus sanguine | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medie noctis tempore per vocem evangelicam venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sanctae virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte foris remanent quae extinctas habent lampades frustra pulsantes januam clausam jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendide ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Mediae noctis tempore Paulus quoque et sileas pro Christo vincti in carcer est Christe resolve vincula nostra relaxa crimina in te sanctae credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni gloriae aeternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta | |
| a01758.4 | H | Surgentes ad te domine atre noctis silentio vigiliis obsequiis patrum sequentes ordinem | Quem nobis dereliquerunt jure hereditario ministrantes excubiis tibi sanctae paraclite | Pari cum patre clarus est cum christo subtilismus multi modis spiritus | Grex tuus tibi deditus nullo tenatur crimine quem tuo christe sanguine voluisti redimere | Oves errantes praevide pastor bone piissime ad aula celsitudinis tuis reporta humeris | Tabefactus et saucius abscedat princeps demonum perdat praedam de faucibus insatiata ravies | Exsultet christe dominus psallat chorus angelicus laudes sonent in organo ter sanctus dicat domino | |
| a01759 | A | Benedictus dominus deus Israel et benedictum nomen tuum sanctum et honorabile in omnia saecula | De Trinitate |
| a01760 | A | Urbs provecta Caenomannis Juliani meritis tanti patris nunc praeclara suscipe sollemnia ut quo duce veritatis sumpsisti praeconia ejus ope sempiterna merearis praemia | Juliani, Epi. |
| a01761 | I | Corde puro regem Christum adoremus dominum caeli arce qui beatum provexit Julianum | Juliani, Epi. |
| a01762 | A | Ad collocandum in Galliis nove fidei fundamentum superna pietas magnificos atque industrios destinavit viros | Juliani, Epi. |
Pages
No search term provided.