Search chants
Displaying 35301 - 35400 of 62728
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a02296 | D | Et in unum dominum Jesum Christum filium dei unigenitum et ex patre natum ante omnia saecula | Dom. Pentecostes |
| a02297 | D | Deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero genitum non factum consubstantialem patri per quem omnia facta sunt | Dom. Pentecostes |
| a02298 | D | Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine et homo factus est crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilatu passus et sepultus est | Dom. Pentecostes |
| a02299 | D | Et resurrexit tertia die secundum scripturas | Dom. Pentecostes |
| a02300 | D | Et ascendit in caelum sedet ad dexteram patris | Dom. Pentecostes |
| a02301 | D | Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos cujus regni non erat finis | Dom. Pentecostes |
| a02302 | D | Et in spiritum sanctum dominum et vivificantem qui ex patre filioque procedit | Dom. Pentecostes |
| a02303 | D | Qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per prophetas | Dom. Pentecostes |
| a02304 | D | Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam | Dom. Pentecostes |
| a02305 | D | Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum et expecto resurrectionem mortuorum et vitam futuri saeculi amen | Dom. Pentecostes |
| a02306 | R | Sancta Maria (...) | Annuntiatio Mariae |
| a02306a | V | Ave Maria gratia plena dominus tecum | Annuntiatio Mariae |
| a02307 | R | O sancte deus sabaoth magne et metuende in trinitate de unitate semper adorande innova spiritum rectum in visceribus nostris et spiritum sanctum tuum ne auferas a nobis per quem in spiritu principali exultantes te vivum verumque deum jugi continuamus jubilo | |
| a02307a | V | Praesta nobis o veneranda trinitas ut cui nos spiritus igne interius inflammes et gratiae exterius luce perornes | |
| a02308 | R | Suscipiens Edithis corpus venerandi martyris magnis miraculis chorus cantis ad locum transportavit quem sibi salvator praeparavit | Edwardi, Mart., transl. |
| a02308a | V | Soror fratrem incorrupta celibem devota martyrem | Edwardi, Mart., transl. |
| a02309 | A | Miles regis pulcherrimi audi quae rogant servuli et fac illum placabilem nobis et exorabilem | Edwardi, Mart., transl. |
| a02310 | A | Preciosi dei sancti quorum reliquiae hic continentur succurrite nobis nunc et in perpetuum | Reliquiarum |
| a02312 | R | Caelitus electe pastor domini Benedicte pervigil observa miseratus ovilia cura | Benedicti |
| a02312a | V | Ut grex pastoris valeat mercede beari | Benedicti |
| a02314 | R | Rex dilectae matris Annae et genus et species cujus eam in supernis sic oblectat facies ut beata visione vultus tui saties | Annae |
| a02314a | V | Ad eandem vere lucis perduc omnes gloriam genetricis tuae matris qui colunt memoriam | Annae |
| a02316 | R | Gloriosus dei martyr levita Laurentius super ferri craticulum atque prunas positus oravit dicens domine tibi ago gratias quia tua introire promerui januas. | Laurentii |
| a02316a | V | Decursis omnibus poenis cunctisque suppliciiis tandem victor pretiosam ait efflans animam | Laurentii |
| a02317 | R | Quae est ista quae penetravit caelos ad cujus transitum salvator advenit et induxit eam in thalamo regni sui ubi cantatur organa hymnorum quae ab angelis ad laudem regis aeterni sine fine resonat semper | Assumptio Mariae |
| a02317a | V | O virgo ineffabiliter veneranda cui Michael archangelus et omnis militia angelorum deferunt honorem quam vident exaltatem super caelos caelorum | Assumptio Mariae |
| a02318 | A | Pretiosa mellis stilla speciosa maris stella gloriosa regis cella sponsa dei et puella ave plena gratia o Maria genitura vitae via virgo pura mater pia reos cura in extrema die dira nos duc ad palatia | Assumptio Mariae |
| a02319 | A | Ave virgo specialis stella maris orta nautis per quam viget rerum ordo pudico claudis utero illibata gignis partum illibata profers natum illibata et post partum praesentis catervae cantica suscipe benignissima | Assumptio Mariae |
| a02320 | R | Venientes innumerabiles populi qui per apostolum crediderat cum rege Pollimio abstulerunt corpus ejus gratias agentes deo cum hymnis et gloria | Bartholomaei |
| a02320.Tp1 | Tp | Et cum gloriosa victoris bravia | Et cum celebrando martiris triumpho | Qui tormento in detracta cute superato | Fustigatus decollatus Christi fulget regno | Ubi sit memor memorum veniam precanto | Et suos suo gaudeo foveat in sua gloria | Bartholomaei |
| a02320a | V | Et construxerunt ei basilicam mire magnitudine et recondiderunt ipsum in ea | Bartholomaei |
| a02322 | R | Virtutum forma Johannes baptista summa religiosus speculum propter saltantem puellam interfectus est | Decoll. Jo. Bapt. |
| a02322a | V | Precursor domini lucerna saeculi qui et Christum baptizare meruit | Decoll. Jo. Bapt. |
| a02323 | A | O pulchra inter mulieres egredere et abit post vestigia gregum et paschae haedos tuos juxta tabernacula pastorum | Nativitas Mariae |
| a02324 | R | Vidit beatus Dunstanus pretiosum Dionysium pontificaliter altare adsistere adstantemque splendidam Editham sibi commendare digna inquit est haec venerari apud homines quam dominus glorificavit inter angelos concives | Edithae |
| a02324a | V | Testimonio nostro crede super ea deo dilecta cui veneratores suos consili et potenti gratia | Edithae |
| a02326 | R | O quam laudanda hujus sancti sollemnia quem ob virtutum insignia caelorum laudant agmina o Pirmini divino junge lumini cunctos hic gregatos | Pirmini |
| a02326a | V | Ut apud te in patria fruamur dei gloria | Pirmini |
| a02327 | A | O lumen splendidum sancte praesul Pirmini o lucerna lucens in conspectu domini o gemma sacerdotii tu pater monachorum qui patris Benedicti regulam bene norunt omnes nos trahe propere ad gaudia caelorum quos tibi cernis psallere hos plausus canticorum | Pirmini |
| a02328 | I | Voce cordis resonemus regem regum adoremus qui sanctum hunc Pirminium choris junxit caelestium | Pirmini |
| a02329 | A | Beatus vir Pirminius in via peccatorum non stetit sed in seminatione verbi divini viam dissuasit peccandi | Pirmini |
| a02330 | A | Constitutus praesul iste ad verbum dei praedicandum genti adhuc in fide hebeti ne iterum traderetur ritui gentili quo fremebant | Pirmini |
| a02331 | A | Deus caput ejus exaltavit qui non solum apud aulicos verum etiam apud egenos peregrinosque longe ac late innotuit | Pirmini |
| a02332 | A | Sanctum suum mirificavit dominus quem in domorum dei constructionibus devotum fecit et sedulum | Pirmini |
| a02333 | A | Introivit in domum tuam sanctus dei cultor et melliflua praedicatione populum sedulo attrahebat | Pirmini |
| a02334 | A | Omnia ejus pedibus nonne erant subjecta cum ex insula Augia vocitata horrenda portenta variorum atque inauditorum vermium de altera parte serpendo sua praesentia stagni gurgitem petierunt | Pirmini |
| a02335 | R | Templum virgo tibi quod fecerat o Dionysi vates ut ille sacrat Dunstanus sanctaque libat post sex septimanas canit hanc caelo rapiendam | Edithae |
| a02335a | V | Taedia flens vitae quod non liceat simul ire | Edithae |
| a02336 | A | Ave virgo sanctissima deo Editha dignissima quae clara inter aurea caelorum splendens sidera tua prece inclyta nostra ablue crimina et nobis posse gaudia tecum in caelesti gloria amen | Edithae,8 |
| a02337 | R | Laudemus dominum in beati antistitis meritis gloriosis qui in hac vita sub Theodorico rege Francorum Melcis castello pastoralis curae episcopatum egregie retinebat | Pirmini |
| a02337a | V | Beatus enim homo qui inventus est sine macula | Pirmini |
| a02339 | A | Prosequentes virginalem corde voce gloriam frequentemus specialem Editha memoriam cujus florent per exempla castitatis lilia se dicamus Christo templa virginum tot milia | Edithae,8 |
| a02340 | A | Procede et regna a dextris domini regina et regis filia gaude beata Editha super speciossimum forma quia unxit te deus tuus oleo laetitiae in gloria | Edithae,8 |
| a02341 | R | Veniente sponso prudentes virgines cum nitidis lampadibus exierunt obviam ei et intrantes cum eo ad nuptias epulabantur feliciter in saecula | XI milium Virginum |
| a02341a | V | Adnuat nobis examinator actuum talibus semper insistere excubiis quibus cum oleo exsultationis invento regnum mereamur ovantes introire paradisi | XI milium Virginum |
| a02342 | R | Judas Simon Chananeus quibus demonstravit deus magnam diligentiam venerunt ad caeli ducem cum mortis perditum ducem subire sententiam | Simonis, Judae |
| a02342a | V | Cumque Christo confitentes mortem coeperunt gaudentes per piam prudentiam | Simonis, Judae |
| a02343 | R | Viri summae pietatis duces innocentiae amatores veritatis per vos rex clementiae interemit falsitatis sectans et dementiae | Simonis, Judae |
| a02343a | V | Dedit dominus apostolis potestam calcandi super Serpentem et Scorpionis | Simonis, Judae |
| a02344 | R | Deus enim super cuncta illius opera disponebat ejus nam sacrum officium et mysticum ad vota ministerium dirigebat | Pirmini |
| a02344a | V | Quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum | Pirmini |
| a02345 | R | Vir nobilis nomine Sintlas genere Alemannus per multa sancta loca et sacra caenobia humilesque et deo dignas orationes usque ad locum pervenit in quo sanctum invenit Pirminium qui ab eo honorifice susceptus est | Pirmini |
| a02345a | V | Justum deduxit dominus per vias rectas et ostendit illi regnum dei | Pirmini |
| a02346 | R | Cunctis igitur necessariis rite peractis noctem sanctam in divinis transegere colloquiis et crastino insignis dei praesul uberrima sparsit populo documenta | Pirmini |
| a02346a | V | Utramque linguam Romanam scilicet et Francorum optime sciebat | Pirmini |
| a02347 | A | Curam pastoralem sine crimine is tenebat et in tabernaculo domini frequentius habitabat requiescitque in monte sancto ejus | Pirmini |
| a02348 | A | Cultum divinum dei servus intentius affectabat idcirco desiderio magno quod dominus ei tribuebat decem non cessavit monasteria ordinare | Pirmini |
| a02349 | A | Inclytus vir Sintlas dixit ad beatum praesulem insula quam cernis vermibus plena scaturit idcirco nunquam homo in illam ausus est intrare qui respondens ait domini est terra et plenitudo ejus | Pirmini |
| a02350 | A | Insula ista ex quo die intravit in eam Christi praesul facta est salubris aere jucunda flumine terra fecunda arboribus nemorosa et vineis uberrima quoniam non est inopia timentibus deum | Pirmini |
| a02351 | A | Flumen dei repletum est aquis dum sanctus dei praesul gratiam a deo sibi praestitam in alios copiosius effundebat | Pirmini |
| a02352 | A | Magnificata sunt opera domini nam unde tanta monstra diabolici figmenti ilico evanescere faciebat postea inde multa milia animarum in amoenissimos hortos caelestis Jerusalem usque in ultimum diem non desinit advocare | Pirmini |
| a02353 | R | Audiens vir nobilis Sintlas praesulem beatum Pirminium salubrem doctrinam populo exhibere ubertim lamentans quod in sua patria tali non gauderet pastore | Pirmini |
| a02353a | V | Igitur sanctum Pirminium obnixe rogabat ut aliquantum temporis in sua conversari patria dignaretur | Pirmini |
| a02354 | R | Vere felicem praesulem qui dum orabat baculum suum nulli materiae acclivem in limpido erectum statuit pavimento quem interim aeris obsequia ad firmandam plebis fidem immobilem tenuerunt | Pirmini |
| a02354a | V | Donec eum manus ab oratione surgentis episcopi inclinaverunt | Pirmini |
| a02355 | R | Tali Romanus episcopus percussus miraculo citissime misit se ad vestigia sancti antistitis veniam deprecans de verbis quae ignoranter protulit erga illum quia ante signum factum talis non aestimabatur qualis postea dei nutu est ostensus | Pirmini |
| a02355a | V | In alternos se inclinaverunt amplexus amantes osculoque sancto | Pirmini |
| a02356 | R | Inclytus vir Sintlas nimium laetus deo gratias egit qui illi tantum talemque ostendit patronum | Pirmini |
| a02356a | V | Non est inventus similis illi qui conservaret legem excelsi | Pirmini |
| a02357 | A | Gaude felix Augia cum laude fac sollemnia sancto tuo Pirminio qui motus zelo nimio radicitus te paravit ad laudem dei te formavit ut consors tu sis omnium deo laudem canentium ergo jugi laude psalle ut te deus hac de valle per sanctum hunc Pirminium jungat choris caelestium | Pirmini |
| a02358 | R | Erat insula quam Sintlasowa vocabant diris repleta serpentibus quam vir dei Pirminius manibus propriis aliisque juvantibus in tribus diebus pulchrum campum perfecit | Pirmini |
| a02358a | V | In hac postea vivo deo et vero amoenam aedificavit domum et suorum alumnorum contubernium dimisit jucundum | Pirmini |
| a02359 | R | Locus iste ex quo die intravit in eum Christi praesul factus est salubris aere terra fecundus vineis uberrimus et arboribus nemorosus ideoque delectat in eo vivere qui ibi deo regulariter debent servire | Pirmini |
| a02359a | V | Mirabilis deus in sanctis suis in loco isto mira atque miranda peregit | Pirmini |
| a02360 | R | Wernharius vir nobilis alta ortus Francorum prosapia audito rumore sancti viri eum ad se accersiri praecepit ei spondens ut ubicumque eligeret ibi proprium locum ei daret ad servitium dei perpetualiter prosequendum | Pirmini |
| a02360a | V | Multa loca propria in circuitu jacentia ei coepit monstrare | Pirmini |
| a02361 | R | Christi servus Pirminius jam sibi cernens tempus imminere quo agonum suorum praemia in caelis reciperet venit in locum quem vocant Gamundium ubi post multas virtutum operationes laborum suorum aeterna adeptus est praemia | Pirmini |
| a02361a | V | Haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo | Pirmini |
| a02362 | A | Factum est ut multitudo populi ad virum dei confluerent sacrae confirmationis rogans manus impositionem quam et prolixe agebat ut ampullis exhaustis oleum sanctum deficeret | Pirmini |
| a02363 | A | Videns venerabilis vir dei oleum deficere curre inquit ministro velocissime ad monasterium plus nobis de sancto oleo allaturus | Pirmini |
| a02364 | A | Minister vero volens ejus jussa adimplere apprehendens ampullas et intuens in eas vidit ipsas oleo sancto repletas | Pirmini |
| a02365 | A | Tunc ampullarum portitor recurrens ad episcopum ait non est necesse senior dilecte ad caenobium reverti quia lecythi cuncti sancto oleo sunt referti | Pirmini |
| a02366 | A | Misericordia igitur omnipotentiae divinae per incrementum visibilis chrismatis ostendit quod vivifica sancti spiritus unctio per manus tanti sacerdotis invisibiliter emanavit | Pirmini |
| a02367 | A | O inter caeli curiae tuae nunc fulgent atria nam sanctum nostrum praesulem qui mundum liquit exulem ad te traxisti hodie o Pirmini juva pie | Pirmini |
| a02368 | A | O Christi pietas quam investigabiles sunt viae tuae largifluae pietatis qui nostrum sanctum Pirminium non solum in caelis speciali privilegio decorasti etiam in terris dulcem dilectum ac affabilem omnibus praebuisti | Pirmini |
| a02369 | R | Gloriosae felicitatis sacerdos Iwius hodie cum sanctis tripudiat in caelestibus eorumque sacram adeptus societatem immortalis palmae optinet aeternitatem | Iwigii |
| a02369a | V | Gloriam laudis ei resonemus ut pro nobis ad deum fiat orator assiduus | Iwigii |
| a02370 | R | Exeuntes quattuor ex clericis qui videbantur esse electi et vita casti corpus sancti caput remansit in manus unius et dextera manus in manus alterius | Maclovii |
| a02370a | V | Et quod reliquum erat in corpore nullo modo potuerunt de altari movere | Maclovii |
| a02374 | A | Qui regis Israel intende super domum istam qui deducis velut ovem Ioseph in auge in ea benedictionem tuam qui sedes super cherubim exaudi preces supplicium in ea tibi confitentium | In Dedicatione Ecclesiae |
Pages
No search term provided.