Search chants

Displaying 36301 - 36400 of 62742
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a04599a V Denique per nocte tubatam venit ad urbem
a04601 R Cumque diis Datianus thurificasset iniquis ingenuit turbata fremens et crimina videns sacrilegum contra pro religione beata
a04601a V Dixit enim Christum dominum curtempnis et unum
a04602 R Traditur ad poenam nec non ad verbera dira virgo dei geminas sperans ad qui rere palmas sed meruit medicum tormentis subdita Christum
a04602a V Suscipiens caelum firmo cum corde petendum
a04603 R Insignis niveo de caelis tegminae misso martyris extinctum pendens crucem corpus honestum omnipotens nudum vestivit jam que relictum
a04603a V Ut nos perpetuis illi famulemur in hodis
a04604 R Felix Eulaliae reboatur transitus ecce cujus ab ore pio conscendit spiritus ultro atria cum sanctis ubi victor regnat herilis
a04604a V Esse dei Christus nos illuc dirigat agnus
a04605 R Ecce quidem coram te psallit conscio mere nostra deo vero qui te sanctissima virgo elegit tu nobis proemia posce salutis
a04605a V Dulce decus patriae flos et victoria nostrae
a04607 R Laetentur populi tanti pro munere festi quo coetus polici magno jubilamine laeti gaudent in caelo comitatu virginis aucto
a04607a V Ecce dies rutilat nobis gratissima cunctis
a04608 R O quam praecipius martyr laudanda triumphis signipotens sponsi thalamum ingressa superni protege nos famulos Christi dignanter et audi
a04608a V Quo tibi regnam mereamur in aethere vingi
a04615 R Ingressus Zacharias templum domini apparuit ei Gabriel angelus stans a dextris altaris incensi Joannis Baptistae
a04615a V Et Zacharias turbatus est videns et timor irruit super eum
a04622 R [...] ut justitia [...]
a04622a V [...] ad Christum
a04623 R Insignes Christi martyres Justus et Pastor pariter cum perducti essent in tempo laudabilis sub Datiano scelerissimo decollati sunt pro domino et sine macula pervenientes ante thronum domini cum palma martyrii sequuntur agnum dei quod deumque inerit Justi, Pastoris
a04623a V Sanctorum animas salvator mundi in aeternam requiem collocavit Justi, Pastoris
a04638 R O martyr gloriose o signifer Christi et miles fortissme Laurentii preces suplicum coram te adstantium clemens suscipe et vota cunctorum fidelium in conspectu altissimi dignare sublevari Laurentii
a04638a V Humiliter te poscentes audi et corda canentium a domino pete mundari Laurentii
a04640 R Praesentis festivitatis laetitiam guadentes concelebremus quoniam hac egregius martyr Genesius lauream triumphi feliciter immortale regi de vexit immortali Genesii
a04640a V Ei laudes cuncta persolvat caterva in hac celebri sollemnitate Genesii
a04641 R Sanctus igitur Genesius nobilibus exortus parentibus ingenuitati suae Christi praeposuit servitia Genesii
a04641a V Primevo concepto flore juvenilis roboris sanctus Genesius Genesii
a04642 R O inclyte martyr Genesi qui gloriosa decoratus laurea aethereum subvectus es ad solium pro nobis intercede Genesii
a04642.Tp1 Psl Insignes victor Christi athleta fortissime | Suffragator existe pro nobis assidue | Ut nostra deleat probra Christus per te | Conscedere quae valeamus in axe | Laudam carmina laeta caelorum rex suscipe | Quem ovans concinit hodie caterva inclyte Genesii
a04642a V Quem Christus martyriali decoravit gloriam angelicis nexum choreis Genesii
a04643 H Captator olim piscium jam nunc piscator hominum tuis Andrea retibus mundi nos rape fluctibus | Germanus Petri corpore nec mortis dispar ordine quos una caro genuit crux caelo fratres edidit | O germen venerabile o par corona gloriae ecclesiae patres pii crucis sunt aeque filii | Ad Jesum fratri praevius indexque vitae strenuus et nobis esto miseris beati dux itineris | Fratris comes egregius ecclesias impensius da caritate exercitas pastori Petro subditas | Vir Christo dilectissime amore fac nos currere ut laeti adepti patriam Deo canamus gloriam Andreae
a04644 H Fortem piumque praesulum canamus omnes turbidas qui fluctuantis saeculi terris procellas expulit | Non sceptra concussus timet non imperantem feminam temploque clausis postibus arcet cruentum caesarem | Arcana sacrae paginae altus magister explicat divina pandens dogmata mira nitet facundia | Fide ciente spiritum praeclara fundit carmina fide coaequans martyres deprendit artus martyrum | Jam nunc furentem tartari lupum flagello submove scientiae nos lumine fove tuere jugiter | Sit Trinitati gloria quam te rogante prospere hymnis in aula caelica laudemus usque in saeculum Andreae
a04659 R Ceciderunt seniores viginti quattuor ante sedentem in throno et adoraverunt deum dicentes amen alleluia et vox de throno exhibit dicens laudem dicite deo nostro omnes sancti ejus et qui timetis deum pusilli et magni Omnium Sanctorum
a04659a V Vidi angelum dei volante per medium caelum voce magna clamantem et dicentem
a04671 R Beatus Romanus dixit ad sclepia dem non est plane justum ut homo indignus et habens manus pollutas ecclesiam dei vivi ingrediaris Romani
a04671a V Nos vero Christum regem perpetuum adoramus pro cujus nomine et vos contemnentes sanguinem nostrum parati sumus fundere Romani
a04672 R Videns autem sanctus Romanus piram ardentem dixit domine Jesu Christe adesto nobis hodie et ostende mirabilia tua sicut in tribus pueris ostendisti Romani
a04672a V Cum orasset autem caelum serenum subito nubibus contextum est ac descendens pluvia et extinxit ignem et magnificabant omnes nomen dei quia sanctum est et benedictum in saecula
a04673 R Cum orasset autem caelum serenum subito nubibus contextum est ac descendens pluvia et extinxit ignem et magnificabant omnes nomen dei quia sanctum est et benedictum in saecula Romani
a04673a V Omnes gentes per girum crediderunt Christum dominum Romani
a04674 A Flamma quidem crepitans ventorum et flamine flagrans vulnere litores perimebat atroces ad laudem domini dantis bona praemia sanctis
a04675 A Jamque volente deo poenas finire severas quas crucifixa pio portabat virgo tropheo affuit egregius Michael pro virgine missus
a04676 A Spiritus Eulaliae septus muniminae sanctae Angelico in specie recto petit aethra columba munera promissi gratanter sumere regni
a04677 A Aethereas venerabilis inter virgo choreas atque choros memorabilis inter christicolarum pandae tuis precibus nobis caelestia magnis
a04678 A Indigenis fer virgo tuis tutamina cunctis quo valeant culpas poenitus depellere totas et donis variis fulti persistere laeti
a04679 A Nescia virgo viri pulchris redimita coronis cujus reliquiis haec urbis famatur humatis nostras tolle preces domine clementer ad aures
a04680 A Virgo sororque dei martyr sponsata diei cujus in amplexu deus est super aethera nexus subtrahe nos morti superum vigendo cohorti
a04681 A O deus excelsi noster fabricator Olympi omnia qui solus benedicis sis benedictus Eulaliae quia sanctae das sollemnia nostrae
a04682 A Laudibus aeternis rex qui laudaris in altis sanctos sanctificas nimia et virtute per hornas vingere nos ipsi non de digneris in astris
a04683 R Nostra sponsa redemptoris
a04683a V Intercede pro nobis
a04684 A Post animae sacrum felici ad astra volatum virginis extinctae corpus mirabile valde noctis christicolae modulanter tempore caute marmoris in claustro posuerunt cespite fosso
a04685 A O pia virgo te venerando valde precamur ut mala pellas et bona poscas omnia nobis quo mereamus regna polorum scandere celsa munere Christi te quae petente martyre sancta
a04686 A Hostia sollemnis Eulalia virgo perennis quae calicem sibi thalamum subitura bibisti lapsos redde status da prospera tolle reatus nos et ad aeterna miserando patrona guberna
a04687 I Principis ecclesiae recolentes festa venite Christum laudemus psalmisque illi jubilemus qui Petro in gentis curam comisit ovilis Cathedra Petri
a04689 A Summi doctilogi laudes cantemus ovantes cui fuerat primo pontificalis honor Cathedra Petri
a04690 A In jubilo magni studeamus psallere Petri pontificis caeli claviger ut meruit Cathedra Petri
a04691 A Pervigilat noster praesul de luce beatus Petrus et ipse suis custos in est gregibus Cathedra Petri
a04692 A Nunc benedictionis solvamus carmina dulcis pastori nostri haec sub honore Petri
a04693 A Laudis in officio celebremur suma bono cathedrae sessio pervigilique Petro Cathedra Petri
a04694 R Tu es pastor ovium Cathedra Petri
a04694a V Tibi tradite sunt claves regni caelorum Cathedra Petri
a04696 I Adoremus Christum natum jacentem in praesepio coronantem parvulos in paterno solio Nat. Innocentium
a04700 A O quam praeclarae sunt duo lucernae in excelso fundate undique vox suavis alleluia Juliani
a04701 I In sanctis gloriosum laudemus regem dominum qui beatum Julianum cum sponsa virginitate decoravit gloriam ipsum adoremus Juliani
a04703 A Beatus Julianus aviciis et concupiscentiis mundi castraverat ut recte deo clamaret quamdiu sum in hoc mundo peregrinor a domino Juliani
a04704 A Adest dominus consolator fidelem servum talique commonitione alloquitur eum dicens exsurge ne timeas et voluntate parentum non orrescas Juliani
a04705 A Beatus vero Julianus ita diem nuptiarum exspectabat quasi bonus athleta devicta libidine regi caeli placere studebat Juliani
a04706 A Inter plures vero actales acies desudabat athleta Julianus Juliani
a04707 A Beatus Julianus dixit sponsae suae suavissimus odor qui tibi apparuit nec tempus habet nec finem Juliani
a04708 A Odor suavissimus qui tibi apparuit ipse est dominus Jesus Christus amator castitatis qui integritatem corporis custodientibus vitam reddet aeternam Juliani
a04714 A Cumque beatus Julianus pavimento adhaereret subito ergo fundamenta cubiculi commota sunt et lux inennarrabilis emicuit ita illuminaria quae prae erant cubiculi illius lucis magnitudine velarentur Juliani
a04715 A Ex una parte sedebat rex aeternus Christus cum multitudine innumerabilium candidatorum et ex alia parte innumerabilium multitudines virginum utriusque sexus quarum principatum virgo gloriosa Maria tenebat
a04717 A Ad venientes duo albis induti circa pectora aureas zonas habentes et singulas coronas in manibus tenentes elevaverunt eos dicentes surgite quia vicistis et in numero nostro computati estis Juliani
a04718 A Sanctus Julianus ait ad sanctam congregationem nunc fratres oremus quia appropinquaverunt persequentes nos qui quaerunt velud aquam obsorbere nos Juliani
a04718a AV Videamus igitur quod responsum daturi sint nobis Juliani
a04720 A Tunc sanctus Julianus armans frontem crucis vexillum et scuto fidei firmans pectus et jubet introire eos Juliani
a04720a AV Carnifices vero unguebant eum dicentes sacrifica diis nostris Juliani
a04722 A Serpens enim non movetur ex propria sede nisi ex ore in cantantis verborum prius cognoverit carmen
a04722a AV Sanctus Julianus assesori dixit
a04723 A Nos vero qui dominum regem habemus in caelum terrenum judicem non habemus
a04723a AV Audiant principum vissa qui in ipsis militant Juliani
a04724 A Nos vero qui dominum regem habemus in caelum terrenum judicem non habemus
a04725 H Apostoli et martyris solemni cum laetitia Matthaei laudes resonet magnificas Ecclesia | Hic teloneum deserens statim secutus Dominum apostolus efficitur et praedicator hominum | Matthaeus largus exhibet magnum Christo convivium largissime reficiens regem pastorem omnium | O martyr atque apostole evangelista nobilis tecum fac omne in saeculum Christo canamus gloriam Matthaei
a04726 A Julianus sanctus dixit carnificibus hujus multitudinis voluntas simul mecum Juliani, Basilissae, et socii
a04726a AV Nam qualem me vides loquentem tales sunt et isti tacentes Juliani, Basilissae, et socii
a04727 A In quo loco martyrium recipientes talis divina gratia collata est ut omnibus praeter cantibus quos his temoribus ad venerit quacumque fuerit infirmitate possesus sanus abscedat Juliani
a04727a AV A domino Jesu Christo usque in hodiernum diem Juliani
a04729 A Vidit Jesus Levi sedentem ad telonium et ait illi sequere me Matthaei
a04730 R Manum mittit ad fortia virtutum exercitia haec beata apprehendit dulciter consurgens nocte media orationum studia deo solvebat jugiter Hedwigis
a04730a V A[...]s domicilia dans infirmis­ obsequia et leprosis pocula Hedwigis
a04731 R Margarita sole tecta quond[am ... despe]cta ista dei famula gemma lucens electa carne nubila detecta fulget per miracula Hedwigis
a04749 R Dum crucis suspendium biduo vivens pateretur beatus Andreas exclamavit et dixit o Jesu Christe domine magister bone non hinc depona jubeas me famulum tuum donec accipias spiritum meum Andreae
a04749a V Cumque jam minis perterritus populi vellet eum egeas de cruce deponere ait ad Christum beatus Andreas Andreae
a04758 L Lectio Isaiae prophetae | In qua Christi lucida vaticinantur nativitas | Haec dicit dominus | Pater filius santus spiritus | Populus gentium qui ambulabat in tenebris | Quem creasti quem fraude subdola | Hostis expulit paradiso | Vidit lucem magnam | Fulsere et immania nocte media pastoribus lumina habitantibus in regione umbrae mortis | Lux sempiterna et redemptio vere nova | Horta est eis | O mira genitura | O proles gloriosa | O stupenda nativitas | Parvulus enim natus est nobis magnus hic erit Jesus genitus summi et filius dei et filius patris summi | Natus est nobis ab arce summa | Et factus est principatus super humerum ejus | Ut caelos regat atque arua nec non refrenet Maria | Et vocabitur nomen ejus | Messias sother Emmanuel Sabbaoth Adonai admirabilis | Radix David consiliarius deus pater qui creavit omnia | Pater futuri saeculi rex omnipotens princeps pacis per saecula sempiterna | Multiplicabitur ejus imperium | In Jerusalem Judaea sive Samaria | Et pacis non erit finis hic et veum super solium et super dabit et super regnum ejus qui regni meta fui non erit aliqua ut eos franet illud in fidei pignore qui corroboret illud in judicio justitia judex cum venerit judicare saeculum amen illi clebetur gloria laus et jubilatio et usque in sempiternum | Amen
a04764 A Non veni vocare justos sed peccatores ad paenitentiam Matthaei
a04765 A Non veni vocare justos sed peccatores ad paenitentiam Matthaei
a04787 A Benedicta tu a deo tuo quoniam in omni gente quae audierit nomen tuum magnificabitur super te deus Israel Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04788 A Dominus elegit te ut sis ei et faciat te in laudem et nomen et gloriam suam Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04789 A Eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui quia complacuit domino in te Theresiae a Jesu Infante Virginis

Pages