Search chants
Displaying 36401 - 36500 of 62735
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a04832 | A | Virgo sancta ef fidelis si verbum genuit incarnatum virgo mansit et post partum quem laudantes omnes dicimus benedicta tu mulieribus | Suff. Mariae Nat. |
| a04847 | R | Exsultabo et laetabor domine in misericordia tua | Theresiae a Jesu Infante Virginis |
| a04847a | V | Quoniam respexisti humilitatem meam | |
| a04851 | A | Loquente Jesu ad patrem respondens dixit confiteor tibi domine pater caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et a prudentibus et revelasti ea parvulis | Dom. 5 p. Epiph. |
| a04866 | A | Erigens se Jesus dixit mulieri mulier ubi sunt qui te accusabant nemo te condemnavit nemo domine nec ego te condemnabo vade et amplius jam noli peccare | Dom. 4 Quadragesimae |
| a04888 | A | Ave gratia plena dei genitrix virgo gaudium annuntiabis universo mundo ex te enim ortus est sol justitiae Christus deus noster ex solvens maledictionem dedit benedictionem et confundens mortem donavit nobis vitam sempiternam | Annuntiatio Mariae |
| a04888a | AV | Beata es vir | Annuntiatio Mariae |
| a04889 | H | Luce divina rutilantis aulae sedibus virgo frueris secundans vota promisso refoves precantes Imbre rosarum | Sint rosae nobis fidei supernae lumen affulgens columenque rebus spes in adversis et amoris almi vivida virtus | Sint rosae nobis tuus ille fidens candor infantis domino paterno grata qui praebet vel acerba nostrae numine vitae | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus reboat in omni gloria mundo | Theresiae a Jesu Infante Virginis |
| a04890 | H | Luce divina rutilantis aulae sedibus virgo frueris secundans vota promisso refoves precantes Imbre rosarum | Sint rosae nobis fidei supernae lumen affulgens columenque rebus spes in adversis et amoris almi vivida virtus | Sint rosae nobis tuus ille fidens candor infantis domino paterno grata qui praebet vel acerba nostrae numine vitae | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus reboat in omni gloria mundo | Theresiae a Jesu Infante Virginis |
| a04891 | R | Anima mea exsultabit in domino | Theresiae a Jesu Infante Virginis |
| a04891a | V | Et delectabitur super salutari suo | Theresiae a Jesu Infante Virginis |
| a04892 | A | Requiem tibi dabit dominus semper et implebit spendoribus animam tuam et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae | Theresiae a Jesu Infante Virginis |
| a04893 | A | Requiem tibi dabit dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae | Theresiae a Jesu Infante Virginis |
| a04911 | A | Vivo autem ego jam non ego vivit vero in me Christus ego enim stigmata domini Jesu in corde meo porto | Gertrudis |
| a04912 | R | Afferentur regi virgines in exsultatione | Comm. unius Virginis |
| a04912a | V | Adducentur in templum regis | Comm. unius Virginis |
| a04913 | A | Zelo zelata sum pro honore sponsi mei Jesu Christi qui dixit mihi ut vera sponsa meum zelabis honorem | Teresiae Avilensis |
| a04914 | H | Illum quaero qui pro nobis mortuus est illum volo qui propter nos resurrexit | Ignatii |
| a04921 | A | Isti sunt viri sancti facti amici dei divinae veritatis praeconio gloriosi linguae eorum claves caeli factae sunt | Cyrilli et Methodii Pont., Conf. |
| a04926 | A | Dixit autem dominus Salomoni quia postulasti sapientiam ad discernem dum judicium neque petisti vitam neque divitias neque animas inimicorum augebo tibi honorem et gloriam super omnes reges qui ante te fuerunt retro cunctis diebus | De Sapientia |
| a04927 | A | Dixit autem dominus ad Job ubi eras dum me laudarent simul astra matutina et jubilarent omnes fili dei posui fundamenta terre et extendi super eam lineam conclusi mare terminum et posui nubem vestumentum ejus alleluia | |
| a04933 | I | Laudemus Christum regem de virgine natum qui Stephanus martyr hodie conjunxit in astris | Stephani |
| a04934 | A | Ejicientes eum extra civitatem lapidabant invocantem et dicentem domine Jesu accipe spiritum meum | Stephani |
| a04936 | A | Nec mortem jam timebat quia Christum quem pro se occisum sciebat viventem videbat | Stephani |
| a05016 | R | Narraverunt laudes domini et virtutes ejus | Lucae |
| a05016a | V | Et mirabilia ejus quae fecit | Lucae |
| a05017 | H | En evangelistae adest festum Lucae domine quem a saeclo sublimasti Pauli nam apostoli medicus sistit caelestis spiritu vel corpori | Sancto spiritu instigante in Achaiae partibus evangelium descripsit plebibus fidelibus quod discit a Paulo missum optimis in manibus | Posteaque exaravit actus apostolicos nam in civitate Romae ad docendos populos perquam et perfecit almos placidos catholicos | Hic civis Antiochenus Lucas arte medicus rursus et alumnus doctor gregis nam sermonibus aegris dedit sospitatem membris et spiritibus | Unde te precamur Christe auctor fidelissime ut per ejus impetratum careamus crimine et per illum te fruamur firma beatitudine | Lucae |
| a05018 | H | En evangelistae adest festum Lucae domine quem a saeclo sublimasti Pauli nam apostoli medicus sistit caelestis spiritu vel corpori | Sancto spiritu instigante in Achaiae partibus evangelium descripsit plebibus fidelibus quod discit a Paulo missum optimis in manibus | Posteaque exaravit actus apostolicos nam in civitate Romae ad docendos populos perquam et perfecit almos placidos catholicos | Hic civis Antiochenus Lucas arte medicus rursus et alumnus doctor gregis nam sermonibus aegris dedit sospitatem membris et spiritibus | Unde te precamur Christe auctor fidelissime ut per ejus impetratum careamus crimine et per illum te fruamur firma beatitudine | Lucae |
| a05114 | W | Propter quod et deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen | Fer. 5 in Cena Dom. |
| a05242 | A | Deus de caelis qui es pius deus da benedictionem super hanc domum ut qui in ea habitant corporis sanitatem accipiant/ et vitam aeternam possideant dextera dei patris benedicat et salvet protegat et defendat ab omni malo populo huic convenientem det eis in presenti saeculo corporis sanitatem et post hujus seaculi vitam sempiternam alleluia alleluia | Ad Processionem |
| a05317 | A | [...] magnificet deum | Fer. 6 per annum |
| a05393 | W | Misericordias tuas domine in aeternum cantabo. A generatione et progenie. | |
| a05394 | A | Manete autem in dilectione mea qui manet in me et ego in eo dicit dominus | Ad Mandatum |
| a05395 | A | Tunc praecinxit se Jesus et fecit illos discumbere et transiens ministrabat illis | Ad Mandatum |
| a05477 | A | Crucis apparet hostia tensis in cruce bracchiis sex alis tecta variis cum vultus elegantia quae Francisci cor attrahit augens ei charismata suaque sacra stigmata in ejus carnem protrahit | Francisci |
| a05478 | A | Permaneat et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum o Maria | |
| a05479 | A | Lauda Jerusalem dominum lauda inclytum nomen Mariae | |
| a05480 | A | Mariae nomen cunctas illustrat ecclesias cui fecit magna qui potens est et sanctum nomen ejus | |
| a05481 | A | Mirabiles elationes maris sed mirabilior in nomine Mariae dominus | |
| a05565 | A | Jucundetur in hoc sollemnio Tarasconis devota contio harmonica vocis diffusio Martham laudet jubilet animo sollemnizet adiacens regio tantae laudis dotata radio | Marthae |
| a05566 | R | Omnes gentes manibus plaudite et vos fratres clare concinite hodie rex hospes in capite diadema posuit hospitae | Marthae |
| a05567 | R | Omnes gentes manibus plaudite et vos fratres clare concinite hodie rex hospes in capite diadema posuit hospitae | Marthae |
| a05567a | V | Plebem tuam protege domine gloriosae Marthae precamine | |
| a05568 | A | Martha nobis virginis filium quem pavisti redde propitium et post mortis hujus exsilium fac in caelo nobis hospitium | Marthae |
| a05569 | I | Assunt sanctissimae Marthae sollemnia quam devotissime laudat ecclesia | Marthae |
| a05570 | A | Ex regali prosapia Christi procedens hospita matre fuit Eucharia Syroque patre genita | Marthae |
| a05571 | A | Hebraicis litteris satis erudita floruit prae ceteris in activa vita | Marthae |
| a05573 | A | Multos per facundiam praedicationis provexit ad patriam summae regionis | Marthae |
| a05574 | A | Martha parans convivium sororis vult auxilium ut expleto negotio Christi vacet eloquio | Marthae |
| a05575 | A | Non ex laboris gemit gravedine sed quia caret verbi dulcedine cibi parandi sollicitudine | Marthae |
| a05576 | A | Diligenter excogita quam felix sit haec hospita quanta sint ejus merita quae sic erat sollicita | Marthae |
| a05577 | R | Martha verum jubar ecclesiae pia prudens mirae facundiae cella fuit divinae graciae vas pudicitiae | Marthae |
| a05577a | V | Christi ministra lux erat hominum morum magistra noverca criminum | Marthae |
| a05578 | R | Jure tenens hereditario Bethaniam simul et Magdalam maturo se rexit consilio summopere detestans scandalum | |
| a05578a | V | Pacem sequens et sanctimoniam exstirpabat litis zizaniam | Marthae |
| a05579 | R | Dum haberet tantas divitias non prorupit ad insolentias sed abhorrens carnis delitias egenorum fovit inopias | Marthae |
| a05579a | V | Secum crevit a pueritia pietatis exuberantia | Marthae |
| a05580 | R | Dic domina quare conquereris non senties gravamen operis si cogites quantum sit muneris opus tuum dominum pasceris | Marthae |
| a05580a | V | Memor esto cujus sis pauperis hospes et tunc alleviaberis | Marthae |
| a05581 | A | Felix esse aula vere dignoscitur ubi de Maria Martha conqueritur | Marthae |
| a05582 | A | Multis placet actio licet onerosa paucis contemplatio quamvis gaudiosa | Marthae |
| a05583 | A | Ministrat exterius Martha per activam pascitur interius per contemplativam | Marthae |
| a05584 | A | Dum a pontificibus templum consecratur aqua Marthae precibus in vinum mutatur | Marthae |
| a05585 | A | Morbus incurabilis regis Chlodovaei probat quam mirabilis virtus esset ei | Marthae |
| a05586 | A | Tuis apud dominum ministris implora veniam peccaminum Martha mortis hora | Marthae |
| a05587 | R | Non me labor exulcerat sed prae amore langueo amor Christi me superat amo tacere nequeo | Marthae |
| a05587a | V | Quanta mihi fecerit video ideoque miror et stupeo | Marthae |
| a05588 | R | Dei verbum tam dispari naturae jungi voluit ab ipsa fauce tartari sororem meam eruit fratrisque mei Lazari corpus vitae restituit | Marthae |
| a05588a | V | Hospitari mecum non renuit veritatis viam me docuit | Marthae |
| a05589 | R | Medicina aegrotorum morbum curas Dodonei suscitatrix mortuorum decor floris virginei | Marthae |
| a05589a | V | Sancti spiritus solamen nobis Martha obtine amen | Marthae |
| a05590 | R | Pharisaei turbant ecclesiam cum pluribus deserens patriam Martha dei per providentiam venit Marsiliam | Marthae |
| a05590a | V | Maximinum ducem itineris dedit deus Marthae et ceteris | Marthae |
| a05591 | A | Hodie rex gloriae coronavit Martham quae vas plenum gratiae vitam duxit artam | Marthae |
| a05646 | A | Custodi nos domine ab omni opere malo et salvos fac in regnum tuum caelestem e domine de praecannia supplicamus et rogamus ut perambulemus et ad te veniamus et in te requiescamus | |
| a05646a | AV | Propitius esto domine peccatis nostris propter nomen tuum | |
| a05692 | H | Summae deus clementiae septem dolores virginis plagasque Jesu filii fac rite nos revolvere | Nobis salutem conferant deiparae tot lacrimae quibus lavare sufficis totius orbis crimina | Sit quinque Jesu vulnerum amara contemplatio sint et dolores virginis aeterna cunctis gaudia | Gloria tibi domine qui passus es pro servulis cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | Septem Dolorum BMV |
| a05693 | A | O quam gloriosum est caelestium virtutum contuberniis perfrui et intueri agmina sanctorum splendidius sideribus micantia | |
| a05708 | A | Ascendit fumus de loco illo odor suavitatis alleluia | |
| a05709 | A | Ferebatur in ortu dei gloriabato imposito ligno [...] | |
| a05732 | H | Aeterna imago altissimi lumen deus de lumine tibi redemptor gloria honor potestas regia | Tu solus ante saecula spes atque centrum temporum cui jure sceptrum temporum pater supremum credidit | Tu flos pudicae virginis nostrae caput propaginis lapis caducus vertice ac mole terras occupans | Diro tyranno subdita damnata stirps mortalium per te refregit vincula sibique caelum vindicat | Doctor sacerdos legifer praefers notatum sanguine in veste princeps principum regumque rex altissimus | Tibi volentes subdimur qui jure cunctis imperas haec civium beatitas tuis subesse legibus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | In Festo D. N. Jesu Christi Regis |
| a05733 | H | Aeterna imago altissimi lumen deus de lumine tibi redemptor gloria honor potestas regia | Tu solus ante saecula spes atque centrum temporum cui jure sceptrum temporum pater supremum credidit | Tu flos pudicae virginis nostrae caput propaginis lapis caducus vertice ac mole terras occupans | Diro tyranno subdita damnata stirps mortalium per te refregit vincula sibique caelum vindicat | Doctor sacerdos legifer praefers notatum sanguine in veste princeps principum regumque rex altissimus | Tibi volentes subdimur qui jure cunctis imperas haec civium beatitas tuis subesse legibus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | In Festo D. N. Jesu Christi Regis |
| a05734 | H | Vexilla Christus inclyta late triumphans explicat gentes adeste supplices regique regum plaudite | Non ille regna cladibus non vi metuque subdidit alto levatus stipite amore traxit omnia | O ter beata civitas cui rite christus imperat quae jussa pergit exsequi edicta mundo caelitus | Non arma flagrant impia pax usque firmat foedera arridet et concordia tutus stat ordo civicus | Servat fides connubia juventa pubet integra pudica florent limina domesticis virtutibus | Optata nobis splendeat lux ista rex dulcissime te pace adepta candida adoret orbis subditus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | In Festo D. N. Jesu Christi Regis |
| a05735 | H | Te saeculorum principem te Christe regem gentium te mentium te cordium unum fatemur arbitrum | Quem prona adorant agmina hymnisque laudant caelitum te nos ovantes omnium regem supremum dicimus | O Christe princeps pacifer mentes rebelles subjice tuoque amore devios ovile in unum congrega | Ad hoc cruenta ab arbore pendes apertis brachiis diraque fossum cuspide cor igne flagrans exhibes | Ad hoc in aris abderis vini dapisque imagine fundens salutem filiis transverberato pectore | Jesu tibi sit gloria qui cuncta amore temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna sǽcula | In Festo D. N. Jesu Christi Regis |
| a05750 | H | Jucundetur ecclesia dulce producens canticum de cujus horto lilia fructum reddunt mirificum | Fructu vitae jam vescitur ludovicus in gloria cujus vitae dignoscitur resplenduisse gratia | De quieto regimine gloriabantur subditi nullo pressi gravamine tutela regis inclyti | Impendebat obsequium infirmis et debilibus non negans beneficium personis indigentibus | Trino deo et simplici laus honor virtus gloria qui nos regis mirifici coronet per suffragia | Ludovici |
| a05757 | A | Exaudisti Domine orationem ancillae tuae et non despexisti lacrimas ejus | Monicae |
| a05758 | A | Regressus ergo invenit patriam pluribus consumptam pressuris quam absolvit jugo damnationis | Maclovii |
| a05760 | A | Triduo antequam hominem exueret febre correptus in cinere et cilicio jacens caelo manibus caelo ore caelo totis oculis inhiabat ad cujus obsequia angelica occurrit frequentia | Maclovii |
| a05761 | A | Pauci fideles viri qui in urbe aletensium paganissima elanculo latitant venientes ad Maglovium frequenti persuadent prece ne permittat plebem nesciam ulterius errare | Maclovii |
| a05762 | A | Ad urbem ergo vir sanctus accessit et verbum dei annunciare incipit | Maclovii |
| a05763 | A | Expectantibus populis virum sanctum juxta corpus defuncti orantem simul surgunt et sanctus de pulvere et mortuus de morte. | Maclovii |
| a05764 | A | Qui claris meritis vitae tria corpora reddis nos Macute tuis vivifica precibus atque gravi miseros peccati mole sepultos surgere jam venie fac pie praesul opere. | Maclovii |
| a05765 | A | Absolvente sancto praesule parochiam redditur terrae ubertas populo sanitas et totius prosperitatis reformatur integritas | Maclovii |
| a05784 | H | Hic Joannes mire natus de senili viscere ante judicem prophetans quam sit index editus praeivit nascendo Christum praeivit et mortuus | Tunc tori vino repletus sanguinem jubet flui quare stuprum caedit audax conjugalis criminis sed sacram sumit coronam laureatus gloria | Hic dei praecessit unum matre natum filium temporeque subsequente praeco verax praeivit mortis et praecursor ipsa morte primus concidit | Nuntiat redemptionem esse Christum saeculi nuntiavit tale munus esse Christum mortuis quare Christum probra dixit posse mundi tollere | Hunc rogemus abditorum corda maesta pectorum ut solum nostrum repellat motus indulgentia conferat et dona vitae cum perenni gaudio | Gloria patri natoque semper ac paraclito laus potestas atque virtus gratiarum copia quem deum cuncta fatentur per aeterna saecula | Decoll. Jo. Bapt. |
| a05786 | H | Praecessor almus gratiae et veritatis angelus lucerna Christi et perpetis evangelista luminis | Prophetiae praeconia quae voce vita et actibus cantaverat haec astruit mortis sacrae signaculo | Nam nasciturum saeculis nascendo quem praevenerat sed et datorem proprii monstraverat baptismatis | Hujusce mortem innoxiam qua vita mundo est reddita signat sui praesagio baptista martyr sanguinis | Praesta pater piissime sequi Joannis semitas metamus ut plenissime aeterna Christi munera | Decoll. Jo. Bapt. |
| a05787 | H | Laude te cives superi coronant magne Joannes sociusque noster jungitur cantus generose praesul celse magister | Aureo profers vehementer ore verba quae dives facilisque amoris vena progignit feriunt vel acri vulnere noxas | Ipse virtutum speculum nitescis ac tuae plebi meritis coruscas omnibus Pauli velut aemulator omnia factus | Nemo te frangit nihil imperantum te domant irae rutilǽque honorem obtines palmae venerandus exsul pectore martyr | Nunc tuis valde precibus juvemur ut Dei sedem celeres petamus dulcibus tecum sonituri amoris vocibus hymnos | Joannis Chrysostomi |
| a05826 | H | Nomen decusque concinant Teresiae almae virginis qui sancta divi Parvuli credunt amantque munera | Carmeli summos vertices patrona mater deligit Teresia illuc advolat sponsi premens vestigia | Afflata Jesu numine secreta pandit gratiae magistra mundo simplices infantium docet vias | At jubilum non exprimit omnes amoris impetus nec septa magnos claudere ejus valent anhelitus | Laus honor virtus gloria Deo Patri et Filio sancto simul Paraclito in saeculorum saecula | Teresiae Virginis |
| a05840 | H | Aeterne rerum conditor qui mare solum aethera gubernas justus redditor cunctis secundum opera | Superbum qui jam spiritum ejusque cunctos complices condemnans in interitum veros firmasti supplices | Precamur te fidentius hos defensores dirige nobis per quos propitius salutis dona porrige | Nos consolando visitent purgent inflamment doceant ad bona semper incitent vim daemonum coerceant | O angelorum gloria securo gressu pergere fac horum nos custodia ut te possimus cernere | Sint angelorum Domine honoris tibi cantica qui miro praebes ordine illis nobisque caelica | Angeli Custodis |
| a05936 | H | Nunc ad coronas pergite clamat suis Caecilia mox ipsa virgo sistitur ad judicis praetorium | Minantis iram despicit et falsa ridet numina jam morte digna ducitur puella culpae nescia | Inclusa perstat balneo ardent calore fornices ast urit intus virginem divinus ignis fortior | Intaminatam barbarus ter ense lictor percutit scelus tamen non perficit Christus moras dat martyri | Horae supremae proxima deo sacrandas devovet aedes avitas libera volatque ad agni nuptias | Salveto corpus martyris diu sub antris abditum nova refulgens gloria Romae parenti redderis | Te sponse Jesu virginum beata laudent agmina patrique cum paraclito par sit per aevum gloria | Caeciliae |
| a05938 | A | Ducti sunt Petrus et Paulus ante conspectum impii Neronis Petrus autem dum iret ad crucem dixit dominus et magister meus recta cruce sublimatus est me autem a terra ad caelos vocare dignatus est | Petri |
Pages
No search term provided.