Search chants
Displaying 38301 - 38400 of 62742
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a07954 | A | Venerabilem virum beatum Amandum praedicantem ut audivit beata virgo Gertrudis statim compuncto corde volamen accepit | Gertrudis Nivellensis |
| a07955 | I | Virginum sponso virginis quoque matris filio jubilemus domino | Gertrudis Nivellensis |
| a07956 | R | Veni sponsa Christi accipe coronam quam tibi dominus praeparavit in aeternum | Gertrudis Nivellensis |
| a07956a | V | O virgo gloriosa quae ad tantam invitaris gloriam | |
| a07957 | R | Post patris ejus transitum Pipini gloriosi principis matrem in viduitate secuta est eique in obsequium atque in dei mandatis sobrio et casto serviebat | Gertrudis Nivellensis |
| a07957a | V | Cum quotidio beata mater Iduberga de se vel de sua filia Gertrude cogitaret quid esset factura vir dei Amandus adveniens praedicabat ac do domini jussione confortabat | Gertrudis Nivellensis |
| a07958 | R | [...] Nico[...] | Nicolai de Tolentino |
| a07958a | V | [...] virtutum est et lucerna | Nicolai de Tolentino |
| a07959 | R | Ordinem ingressus Nicolaus mox in virum alterum est mutatus cepitque pre ceteris in eo vitam ducere artiorem | Nicolai de Tolentino |
| a07959a | V | Castigans corpus suum [...] se in servitutem domini redegit | Nicolai de Tolentino |
| a07960 | R | Nicolaus verus Christi pauper virgo a deo electus obedientiam jugiter servans heremitarum ordinem signis et virtutibus de[coravit] | Nicolai de Tolentino |
| a07961 | A | Cum appropinquasset Jesus Jerosolymam et venisset Bethphage ad Montem Oliveti turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini | Dom. 1 Adventus |
| a07961.1 | A | Cum appropinquaret Jesus Jerosolymis et venisset Bethphage ad Montem Oliveti turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant voce magna dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini | Dom. 1 Adventus |
| a07962 | A | Caelum et terra transibunt verba autem mea non transient dicit dominus | Dom. 1 Adventus |
| a07963 | A | Cum audisset Joannes in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis ait illi tu es qui venturus es an alium exspectamus dicite Joanni quae vidistis et audistis caeci vident et claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur | Dom. 3 Adventus |
| a07964 | A | Ecce nomen domini venit de longinquo ardens furor ejus et gravis ad portandum | Dom. 1 Adventus |
| a07965 | R | Sanctae trinitatis fidem Gertrudis virgo confessa est volamen accepit et semetipsam deo tradidit et omnia quae habebat monente praedicatoe suo sancto Amando affirmabat | Gertrudis Nivellensis |
| a07965a | V | Nam et mater ejus instar coronae abscidit capillos sancta puella illa vero agens deo gratias | Gertrudis Nivellensis |
| a07966 | R | Cumque matre defuncta Gertrudis dei famula super se solam onmus regiminis suscepisset intra se cogitabat de caelesti contemplatione qualiter in sancte agone immobilis permaneret | Gertrudis Nivellensis |
| a07966a | V | Jejuniis vigiliis sanctisque lectionibus assiduo deum precabatur contra spiritualia nequitia | Gertrudis Nivellensis |
| a07967 | R | Beata Gertrudis bonum opus operata est viduis et orphanis pauperibus et peregrinis alimoniam quotidianam cum omni largitate ministrabat | Gertrudis Nivellensis |
| a07967a | V | Erat virgo dei Gertrudis elemosina larga curis pauperum ac peregrinorum provida infirmis ac senibus pia | Gertrudis Nivellensis |
| a07968 | R | Sancta Gertrudis virgo dum ad quoddam altare jaceret spheram flammoram praeludicam vidit super se descendentem ut tota illa basilica illius claritate fuisset illustrata | Gertrudis Nivellensis |
| a07968a | V | Quasi hora dimidia paulatim recessit unde venerat et postea visa est ab aliis sororibus eo modo super eam | Gertrudis Nivellensis |
| a07969 | R | Plaudite jam caeli cives virginum choros ducentes agnum dei in jubilo vocis laudantes | Gertrudis Nivellensis |
| a07969a | V | O caelestes choraulae suscipite aureum sidus et virginum decus | Gertrudis Nivellensis |
| a07970 | R | O Gertrudis speculum pietatis ornamentum pudicitiae tutamen patriae supplicantibus propitia | Gertrudis Nivellensis |
| a07970a | V | O gemma dominici diadematis o sponsa regiae prolis | Gertrudis Nivellensis |
| a07971 | A | Hodie beata virgo Gertrudis induit se vesta nuptiali et se suaque omnia tradens deo secuta est agnum | Gertrudis Nivellensis |
| a07973 | H | Originale crimen ... | Exaltatio Crucis |
| a07974 | A | Caelorum justus atria aeterna cum laetitia mansurus introivit ubi maeroris vacua expertus quis quam pascua non ultra fastivit | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07975 | A | Caelesti qui dulcedine repletur ut pinguedine divina contemplatus in tuo Joseph nomine jam manus levat domine in throno confirmatus | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07976 | A | Sol luna caeli sidera nix imber venti fulgura te Christe benedicant a quo Joseph suffragiis qui resident in deviis lumen caeci mendicant | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07977 | A | In cimbalis et citharis in tubis et psalteriis factorem caeli laudent Joseph nam de solemniis sanctarum plenis gaudiis virtutum caetus gaudent | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07978 | A | O singulari munere sanctorum praestans laudibus te sol et luna colere veris dicuntur actibus sub tuis Christus vivere cum matre dum vult manibus o veri tutor luminis fac noctem pelli criminis | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07979 | A | O virum honorabilem excelsum privilegiis o morum commendabilem virtutibus egregiis o caelis admirabilem divinis clarum praemiis tu nostris pater quaesumus ad me faveto precibus | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07980 | H | Gaude mater pietatis in valle gementium pro ducatu dignitatis Christi regis omnium quo dilecta praedotaris in culmine montium | Ubi patres praecellentes in mortali corpore admirantur assistentes de tam grandi munere divinum lumen cernentes in creato lumine | Quod vertices prophetarum praecolunt devotius Moyses lumen praeclarum legis datur caelitus et Elias jubar magnum zelo Dei fervidus | Praesentia deitatis declaratur provide inaudita voce patris de supremo germine et spiritu veritatis forma nubis lucidae | Genitori genitoque laus et jubilatio salus honor virtus quoque sit et benedictio procedenti ab utroque compar sit laudatio | Amen | Transfiguratio Dom. |
| a07981 | H | Novum sidus exoritur Christi pia clementia quo tenebrosa premitur inimici saevitia | Insurgere cum nititur malignitatis spiritu ex adverso resistitur praepotenti exercitu | Roborantur in acie intuentes signaculum desidentes militiae ut assequantur bravium | Pro quo se cunctis obicit beatum in mysterio Christus et tandem proficit regnans in caeli solio | Gloria tibi domine potestas et imperium qui certantibus agie aperte monstras praemium | Amen | Transfiguratio Dom. |
| a07982 | H | Praeclaris Joseph titulis sanctorum cedat claritas cujus nimirum singulis praestantior est dignitas | Amici clarum nomine scripturae monstrat alium cum jussu tuo Domine dilectum sprevit filium | Sic alter fidelissimus in cunctis servus noscitur viventium mitissimus qui praefuisse legitur | Longiqui tractu foeminis paterno clarum titulo divini plenus luminis David se clamat saeculo | Praeconis alter munere tuba sonanti fungitur mysteriorum pondere qui fine labe nascitur | Fratres amicos filios plures vocari nominis mortali Christo socios quos convixisse legimus | O virum praestantissimum supremis clarum titulis o principem dignissimum Joseph praelatum singulis | Hic summi patris similis hic Christi pater dicitur hic gloriosae virginis sponsus electus scribitur | Et Christo cuncti et virgini subjecta mente serviunt et virgo et Christus humili huic corde se subiiciunt | Patri nato paraclito laus honor virtus gloria Joseph qui donet merito nobis aeterna gaudia | Amen | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07983 | A | Ecce venio ad te quem amavi quem quaesivi quem semper optavi | |
| a07985 | W | Sequentia sancti evangelii secundum Lucam R. Gloria tibi domine | |
| a07986 | A | Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii | Conceptio Mariae |
| a07987 | Va | Suscipe me domine secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea | Consecratio virginis |
| a07988 | Va | Et nunc sequimur in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam domine ne confundas nos sed fac nobis juxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | Consecratio virginis |
| a07989 | H | Quem terra pontus aethera colit adorat praedicat Agnes ab agni dextera custos amplexus venditur | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia Agnes desponsat animam | Agnum quocumque ierit Agnes beata sequitur eo quod custodierit carnem puram qua tegitur | Arravit sponsum et annulum servat haec virgo sapiens et vitam per martyrium meretur Christum confitens | Amans sponsam et thalamum Agnes ornata possidens orat pro nobis dominum Christo devotos protegens | Quaesumus auctor omnium in hujus vitae stadio per Agnetis suffragium crescat nostra devotio | Gloria tibi domine qui natus es de virgine pro cujus Agnes nomine fuso triumphat sanguine | Agnetis |
| a07989:01 | HV | Quem terra pontus aethera colit adorat praedicat Agnes ab agni dextera custos amplexus venditur | Agnetis |
| a07989:02 | HV | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia Agnes desponsat animam | Agnetis |
| a07989:03 | HV | Agnum quocumque ierit Agnes beata sequitur eo quod custodierit carnem puram qua tegitur | Agnetis |
| a07989:04 | HV | Arravit sponsum et annulum servat haec virgo sapiens et vitam per martyrium meretur Christum confitens | Agnetis |
| a07989:05 | HV | Amans sponsam et thalamum Agnes ornata possidens orat pro nobis dominum Christo devotos protegens | Agnetis |
| a07989:06 | HV | Quaesumus auctor omnium in hujus vitae stadio per Agnetis suffragium crescat nostra devotio | Agnetis |
| a07989:07 | HV | Gloria tibi domine qui natus es de virgine pro cujus Agnes nomine fuso triumphat sanguine | Agnetis |
| a07990 | A | Virgo sancta Brigida pro nobis exora corda rigans arida desuper irrora sit mens Christo placida vox laudis sonora | Brigidae |
| a07991 | H | Adest dies laetitiae quo sancta virgo Brigida de tenebris miseriae transit ad regna lucida | A statu pueritiae deo servire studuit dono pollens munditiae sponso superno placuit | In signum pudicitiae altaris quod exaruit manus tactu virgineae lignum repente viruit | Haec est laurus Hiberniae cujus viror non marcuit plena misericordiae nulli petenti defuit | Per saecla sine terminis soli deo sit gloria qui prece tante virginis nos ducat ad caelestia | Brigidae |
| a07992 | A | Deo carnis edidit Brigida candorem relativum reddidit benignus honorem siccum lignum niveum designans pudorem ad tactum virgineum resumpsit virorem | Brigidae |
| a07993 | I | Totus orbis Brigidae plaudat in amorem puritatis floridae currat in odorem | Brigidae |
| a07994 | A | Rex caelestis humilem ancillam respexit de qua prolem nobilem Brigidam provexit | Brigidae |
| a07995 | A | Prolis exordium multa prodigia praecurrunt gaudium praefigurantia | Brigidae |
| a07996 | A | Nocte matris lectulum lux irradiabat nasciturae meritum prolis praesignabat | Brigidae |
| a07997 | R | Felix Hibernam beat Lagenia declarat Brigidam gignens prosapia de qua laetitiam sumat ecclesia | Brigidae |
| a07997a | V | Praesignant Brigidam multam prodigia futuram placidam caelesti gratia | Brigidae |
| a07998 | R | Hanc de Britannia praesules praedicant ejus natalia magi magnificant hanc luminaria caeli prognosticant | Brigidae |
| a07998a | V | Nam globus igneus splendor aetheraeus sanctam notificant | Brigidae |
| a07999 | R | In albis clerici vestibus caelici natam sanctificant aquis baptismatis liquore chrismatis hanc deo dedicant | Brigidae |
| a07999a | V | Post vestem candidam collatam Brigidam sanctam specificant | Brigidae |
| a08000 | A | Fusa super parvulam gratia caelestis monstrat Christi famulam signis manifestis | Brigidae |
| a08001 | A | Ardens velum niveum multis apparebat quod caput virgineum in cunis tegebat | Brigidae |
| a08002 | A | Candor veli niveam carnis castitatem praesignavit igneam ardor caritatem | Brigidae |
| a08003 | R | Lacte quod premitur de vacca candida per sanctam feminam cibatur Brigida rejicit omnia magi cibaria | Brigidae |
| a08003a | V | Lucis ad tenebras cum sint contraria non erat aliqua convenientia | Brigidae |
| a08004 | R | Proficit in moribus infra patris septa in cunctis operibus gratiam adepta crescit ejus manibus res quaevis recepta | Brigidae |
| a08004a | V | Sicut lecytus liquoribus hydria farinae panibus abundat in Sarepta | Brigidae |
| a08005 | R | Virgo decoratur honor amplus ei cumulatur synodus instabat nova Brigida stella micabat sacra cohors plaudit quia signum caelitus audit | Brigidae |
| a08005a | V | Presbyter hanc aliam denuntiat esse Mariam | Brigidae |
| a08006 | A | Vertens in cervisiam fontanum liquorem nutricis inopiam pellit et languorem | Brigidae |
| a08007 | A | Quidquid vidit oculo vel manu tangebat caelesti miraculo crementum sumebat | Brigidae |
| a08008 | A | Christo bis sex apostolis vaccas devota dedicat impletis cunctis vasculis butyrum se multiplicat | Brigidae |
| a08009 | R | Larga manus Brigidae cani carnis avidae frusta quinque jecit grande per miraculum nullum sibi ferculum in cena defecit | Brigidae |
| a08009a | V | Horum gestat omnium hospes testimonium quem virgo refecit | Brigidae |
| a08010 | R | Felix virgo viscera gestans pietatis ensem patris dextera donat caritatis rex stupet ad opera tantae largitatis | Brigidae |
| a08010a | V | Illa voce libera dixit rex credatis hinc vos vestra cetera darem Christo gratis | Brigidae |
| a08011 | R | Regnum mundi respuit virgo deo grata mira res quam voluit et est impetrata oculus nam crepuit ne sit maritata | Brigidae |
| a08011a | V | Hunc deus restituit postquam est velata facies plus placuit Christo reformata | Brigidae |
| a08012 | A | Thalamum sponsi Brigida gaudens introivit quem caritate fervida semper concupivit | Brigidae |
| a08013 | A | Nata lacte calido signanter est lota ut pudore candido vivat nitens tota | Brigidae |
| a08014 | A | Cella pudicitiae Brigida fuisti speculum munditiae virgo sponsa Christi | Brigidae |
| a08015 | A | Dum devote sequitur opus pietatis odor late spargitur tantae sanctitatis | Brigidae |
| a08016 | A | Leprosus subsidium petens caritatis sentit beneficium plenae sanitatis | Brigidae |
| a08017 | H | Christo canamus gloriam qui per beatam Brigidam decoravit Hiberniam vitam dans ejus lucidam | Haec speculum munditiae quae mundo late claruit haec rosa temperantiae cujus virtus non languit | Manco manum restituit leprosos mundans maculis gressum claudis exhibuit sanans privatos oculis | Cenam fecit mirabilem multis de uno modio totum praebens durabilem toto paschali gaudio | Per saecla sine terminis soli deo sit gloria qui prece tante virginis nos ducat ad caelestia | Brigidae |
| a08017:01 | HV | Christo canamus gloriam qui per beatam Brigidam decoravit Hiberniam vitam dans ejus lucidam | Brigidae |
| a08017:02 | HV | Haec speculum munditiae quae mundo late claruit haec rosa temperantiae cujus virtus non languit | Brigidae |
| a08017:03 | HV | Manco manum restituit leprosos mundans maculis gressum claudis exhibuit sanans privatos oculis | Brigidae |
| a08017:04 | HV | Cenam fecit mirabilem multis de uno modio totum praebens durabilem toto paschali gaudio | Brigidae |
| a08017:05 | HV | Per saecla sine terminis soli deo sit gloria qui prece tante virginis nos ducat ad caelestia | Brigidae |
| a08017:06 | HV | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | Brigidae |
| a08018 | A | Verna pollens virgo munditia pietatis ferens insignia sanitatum dotata gratia post mortem carnis vivit in gloria | Brigidae |
| a08019 | A | Lux Brigida Lageniae character castitatis cella patens clementiae resina pietatis posce tuae familiae levamen a peccatis post transitum miseriae quietem claritatis | Brigidae |
| a08020 | A | Da tuo conventui fraternum amorem ut laudent assidue per te creatorem | Marthae |
| a08021 | R | Corpus ave Christi salvatoris salus aegri virtus viatoris ecclesiae summa clementia sana redde membra languentia | Corporis Christi |
| a08021a | V | Ave vita humani generis sub specie panis quae crederis |
Pages
No search term provided.