Search chants

Displaying 38501 - 38600 of 62742
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a08112 A Propter fidem et mansuetudinem et justitiam in sancta Margarita iratus Olimbrius praefectus jussit eam in carcere tradi Margaritae
a08113 A Sancta Margarita a praefecto coartata est oravit dicens deus esto mihi domine adjutor in tribulationibus meis Margaritae
a08114 A Respice in me deus et libera me de carnificibus iniquis quoniam de tua justitia repleta est terra Margaritae
a08115 A Ille coartabat ista orabat ille cedebat ista psallebat Margaritae
a08116 A Precor vos ministri mei salutis mirabilia domini caritate me cum in populis Margaritae
a08117 A Tunc responderunt ministri sed tu Margarita inmoladiis at illa confundantur omnes qui gloriantur in simulacris suis Margaritae
a08118 A In medio carceris stans beata Margarita clamavit et dixit respice in me domine quia unicum dereliquio me pater et libera me in justitia et populos in aequitate Margaritae
a08119 A Erat autem Margarita annorum quindecim cum ab impio Olimbrio tradebatur in carcerem Margaritae
a08120 A In hujus igitur sensibus condolens ei frequens circa illam nutrix competentibus satagebat officii Margaritae
a08121 A Quadam die a praefecto jubebatur eam presentari quam decollandam tradidit cuidam spiculatori Margaritae
a08122 A Benedicta dei filia subjecta capitali sententiae inducias rogavit orationis suae Margaritae
a08123 A Qui me dignam fecit in sortem sanctorum in omni spiritu meo laudo nomen ejus assidue Margaritae
a08124 A Virgo dei Margarita orationibus firmata mox numquid frater macta quoniam mundi regnum vici Christi gratia Margaritae
a08125 A Omnes nos in unitate fidei congregati unanimes magnificemus deum nostrum laudibus pro meritis sacrosanctae Margaritae virginis ut quod illius hodie sollempnia recolimus apud te Jesu Christe adjuvemur ejus patrociniis Margaritae
a08126 R Tollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae
a08126a AV Quis ascendet in montem domini aut quis stabit in loco sancto ejus innocens manibus et mundo corde
a08127 R Prope est dominus omnibus invocantibus eum omnibus qui invocant eum in veritate
a08127a AV Laudem domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus
a08128 A Magi videntes stellam obtulerunt domino aurum thus et myrrham Epiphania,8
a08129 A Rex exaltatur in aethera cum nobile trophaeum Crucis ab universis Christicolis adoratur in saecula Exaltatio Crucis
a08134 I Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia
a08135 A Felices parentes non nequibant tantarum rerum quod agere possent
a08136 A A domino Christo flagitabat haeredem beati Nicolai progenitorem
a08137 A Caelibem vitam actitare satagebat nimis cum florent loclupetari
a08138 R Puellaribus igitur annis transactis coepit bonae in dolis adolescens esse et non sicut assolet etas illa mundi est complexus lascivia
a08138a V Nunc parentum comitatus vestigiis nunc solus ecclesiarum terebat limina
a08139 A Exortum est in tenebris clarissimum nomen Jesu paratum cor nostrum sperare in eo Nominis Jesu
a08140 A A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Jesu quod sancti omnes adorant in aeternum
a08141 R Domine deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et faciem decora nimis
a08141a V Oleum effusum nomen tuum domine Jesu ideo adolescentulae dilexerunt te
a08142 A Magnam beatae virginis Mariae humilitatem respiciens deus fecit in bracchio suo quia potens est et sanctum nomen ejus Jesu alleluia
a08143 A Convertamur ad dominum deum nostrum in jejunio et fletu disrumpamus corda et non vestimenta dicentes ei potens es domine dimittere peccata nostra Ad Processionem
a08144 A Peccavimus deus malum coram te fecimus respice ut pius pater parce et indulge nobis Ad Processionem
a08145 A Erigat nos dextera tua quos peccatorum pondus inclina et quia ad terram corruimus tua domine misericordia sublevemur Ad Processionem
a08146 A Venite convertimini ad me dicit dominus venite flentes fundamus lacrimas amare quia propter nos terra patitur nos iniquitatem fecimus et propter nos fundamenta commota sunt festinemus interim ante iram dei paenitentes et dicentes qui tollis peccata mundi misericors miserere nobis Ad Processionem
a08147 A Tu es domine salvator qui paraliticum multo tempore jacentem in ictu oculi solo sermone sanasti jube verbo domine ut liberemur de tempore malo peccavimus peccavimus dona nobis indulgentiam Ad Processionem
a08148 A Venite omnes populi virtutes caelestes rogemus simul ut deprecentur pro nobis dominum altissimum sancte deus aufer iram tuam a nobis sancte fortis peccatores exaudi sancte immortalis miserere plebi tuae miserere nobis domine Ad Processionem
a08149 A Sacerdotum lacrimas et populi gemitus saeculi tristitiam ne despicias omnipotens domine expandimus enim manus nostras non ad alienum deum sed ad te verum aeternum salvatorem exaudi nos deprecantes te libera nos de amara morte quia tu solus es misericors domine Ad Processionem
a08150 A Nos peccavimus domine et confitemur peccata nostra ante conspectum gloriae tuae nostrum est confiteri tuum est domine misereri exaudi nos quoniam ad te clamemus misericors miserere nobis Ad Processionem
a08151 A Cor nostrum conturbatum est domine et formido mortis cecidit super nos ad tuam pietatem concurrimus ne perdas peccatores misericors Ad Processionem
a08152 A Simul in unum dives et pauper ponant in deo spem suam et non obliviscantur operum dei ut misereatur nostri dextera ejus Ad Processionem
a08153 A Venite ad dominum supplicemus fundamus lacrimas pro delictis nostris vae nunc nobis quoniam peccavimus et nobis enim finis saeculi advenit noli domine oblivisci nobis sed sicut misertus es Ninivitis sic subveni nobis misericors Ad Processionem
a08153a AV Deus misereatur Ad Processionem
a08154 R At ubi utroque parente orbatus est beatus Nicolaus Christum deprecabatur ut inspirare dignaretur ei qui de tantis relictis sibi opibus ordinaret
a08154a V Et cum anhaelaret ad proficiendum quod pio vertebat in pectore juvenilem formido coepit titillare mentem
a08155 R Nicolaus clementissimus et pius viri propinqui clementer pauperum subvenire curavit fovendo meruit salvatoris infulam
a08155a V Sumens non modicum aurum ligansque in pannum clam intro projecit clamque descendit
a08156 A Eia famule Christi deme pauperiem patris exime et filiam sanctorum
a08157 A Tellus tuae mentis hactenus nam sanctus exulta vomere Christi
a08158 A Duplum repente prorumpat in fructum ut famelici satietur ingluvies et virginum redimatur incestus
a08159 A Os justi meditabitur*
a08160 A Coetus sacrorum tunc laudabant deum presules cuncti glorificabant Christum collato ex praesule tanto a superno numine trino alleluia
a08161 A Festa dies summi veneratur nomen amoris et Jesus nostri viscera cordis habet
a08162 A Sol calet a primo cum sursum attollitur ortu sic Jesu nostro corde calescat amor
a08163 A Jesu nomen aeternum et principium virtutis dei in splendoribus sanctorum
a08164 A Jesu nomen suave et potens signa facere et prodigia in caelo et in terra
a08165 A Jesu nomen adorandum in conspectu angelorum et sanctorum omnium
a08166 A Jesu nomen confitendum ad quod nos spectant justi donec retribuantur nobis
a08167 R O quam mirabile est nomen tuum domine Jesu in universa terra
a08167a V Et magnificentia tua super caelos
a08168 W Confitemino domino et invocate nomen ejus R. Annuntiate inter gentes opera ejus
a08169 A Magnificet omnis anima nomen tuum domine et cunctorum in eo spiritus exultet quoniam sanctum est et potens de ponere potentes de sede et exaltare humiles
a08170 A Intuemini quantum sit gloriosus iste qui ingreditur ad salvandas gentes
a08171 R Redemptor pro nobis ingreditur agnum sine macula secundum ordinem Melchisedech pontifex factus est in aeternum et in saeculum saeculi
a08171a V Ipse est rex justitiae cujus generatio non habet finem
a08172 A O felix Marsilia portus salutaris Ludovicum possides cujus illustraris signis et prodigiis velut stella maris ad te currunt propere cuncti patientes orant ut accipiant devote petentes revertuntur prospere sani congaudentes Ludovici
a08175 A Ave sancte pater et pontifex Maximine ave angelicis revelationibus Treveris pastor et patronus praelatus ora pro populo tibi devoto pacis et gaudiis sempiterna dona poscendo alleluia Maximini
a08176 I Regem regum Christum vigilanter adoremus qui sanctum fecit conscendere caelum Maximinum Maximini
a08177 A Clarissimis ortus natalibus sacer Maximinus ex territorio Pictavi exstitit oriundus alleluia Maximini
a08178 A Divino quippe ac felici auspicio progenitus catholico more a parentibus est nobiliter alitus alleluia Maximini
a08179 A Traditur denique edocendus litterarum studiis futurus defensor christiani nominis alleluia Maximini
a08180 R Hic Maximinus praesul egregius clara fuit lampade exortus atque ab ipsis infantiae cunalibus sollertia litterari est imbutus alleluia Maximini
a08180a V Clarissimis ortus natalibus sacer Maximinus ex territorio Pictavi exstitit oriundus Maximini
a08181 R Praeclarus igitur Maximinus Treverim veniens nutu fultus divino carsa religionis sancto se commisit Agritio Maximini
a08181a V Maximinus igitur divino instinctu genitale solum relinquens atque in belgicam Galliam commigrans Maximini
a08182 R Susceptus a praesule beatissimo more instruitur ecclesiastico a quo non post multum temporis spatium clericatus honore donatus est alleluia Maximini
a08182a V Ad notitiam tanti viri deductus et ecclesiasticis moribus diligenter assuefactus Maximini
a08183 A Instructus namque religionis perfectione satagebat per mundana spernere Christoque vivere Maximini
a08184 A Tactus quoque divino instinctu nativum linquens solium in belgicam Galliam commigravit Maximini
a08185 A Adactus urbem Treverim coeptum itiner fixit a magisterio Agritii praesulis se submisit alleluia Maximini
a08186 R Gloriam suae magnificentiae volens dominus in beatissimo viro propalare Agritium monet per angelum praesulem ut sibi eum instituat successorem alleluia Maximini
a08186a V Quoniam beatum Maximinum divinitatis immutabile consilium populo suo praeficiendum decreverat Maximini
a08187 R Quidem vir nomine Quiriacus mira sanctitate praeditus in oratorio sancti excubans Eucharii angelica exhortatur voce quo certum redderet Maximinum in sede pontificali post beatum Agritium fore subrogandum Maximini
a08187a V Hanc ipse percipiens visionem fideliter omnibus nuntiavit Maximini
a08188 R Gloriosissimo confessori Maximino tanta virtus contulit divina ut suis sanctissimis interventionibus omnem fugaret infirmitatem ab insanis corporibus Maximini
a08188a V Inter innumera virtutum insignia quibus chorusco splendebat jubare fideli suo dominus tale concessit meritum Maximini
a08189 A Comperta relatione hujus viri beatus Maximinus tali honore se indignum fatebatur Maximini
a08190 A Omnibus ut patefieret dignum fore tantum honore episcopo sancto revelatio signat ut sibi eum denotet successorem Maximini
a08191 A Consensu igitur totius plebis ac vicinis episcopis pontificali excellentia sublimatur alleluia Maximini
a08192 R Praesul insignis Maximinus claris pollens virtutibus numquam ab officio cessabat praedicationis quo sibi plebs commissa salubriter erudiretur Maximini
a08192a V Fidelis namque et prudens in magni patris familias domo dispensator constitutus cura pervigili sollicitus erat Maximini
a08193 R Gloriosi praemium laboris dum a domino Christo praesul Maximinus sibi praesciret recompensandum cordi fuit propriam visere patriam qua carne exemptus transfusus est gloriam palma donatus aeterna Maximini
a08193a V Maximinus praesul angelico coetu susceptos sidereos caelos penetravit Maximini
a08194 R Inclitus pontifex Maximinus Martini collega hospes Athanasii nam alteri miraculo alteri fide compar qui caelitus ex nomine Treverim subrogatur quam ut praesulatu insignis sic jam caeli consul jugiter hanc gubernat Maximini
a08194a V Succiduos gradus faciat sibi consortes canonicorum gregem ac plebis cohortem urbem ut peculiarem tueatur Maximini
a08195 A Sanctus pater Maximinus divina virtute praecinctus exsurgentes haereticorum fructus potenter compressit quo domus regis aeterni sibi commissa permaneat in longitudine dierum alleluia Maximini
a08196 A Sciens ergo quoniam dominus Jesus ipse est deus Euphraten episcopum huic sacrae fidei rebellem gradu movit atque ab ovium Christi pascua segregavit alleluia Maximini
a08197 A Constantissimum fidei Athanasium propugnatorem os arianae perfidiae obstruentem ex sede propria depulsum honorifice suscepit intrepidus alleluia Maximini
a08198 A Benedictus es domine de cujus dono sanctus Maximinus ursi immani rabiem servituti propriae subegit allleuia Maximini
a08199 A Inclitus pontifex Maximinus propinquorum patriam recusit cujus ibi spiritus carne solutus angelorum gloriae conjunctus sempiternae te deum laudat semper in caelis alleluia Maximini

Pages