Search chants

Displaying 49201 - 49300 of 62742
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
g02783 Al Alleluia Salve dulcis o Maria que es stella matutina rosa florens sine spina tuum pro nobis roga filium ut sanctorum in aeternum nobis donet consortium De BMV
g02784 Al Alleluia Recole virgo Maria a virginem parituram quam in Isaia legisti et gaude quia tu esse meruisti gaude virgo mater gaude et pro nobis intercede De BMV
g02785 Pr Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Per Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes Ad Missam
g02786 Pr Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Quia per incarnati verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit | Ut dum visibiliter deum cognoscimus per hunc in invisibilium amorem rapiamur | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Ad Missam
g02786:cs Pr (...) Neb skrze tajnost (...) Ad Missam
g02787 Pr Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Quia cum unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit nova nos immortalitatis suae luce reparavit | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Ad Missam
g02787:cs Pr (...) Neb kdyžto jednorozený syn (...) Ad Missam
g02788 Pr Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui corporali jejunio vitia comprimis mentem elevas virtutem largiris et praemia | Per Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes Ad Missam
g02789 Pr Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui salutem humani generis in ligno crucis constituisti ut unde mors oriebatur inde vita resurgeret | Et qui in ligno vincebat in ligno quoque vinceretur | Per Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes Ad Missam
g02789:cs Pr (...) Jenž spasenie pokolení lidckému (...) Ad Missam
g02790 Pr Vere dignum et justum est aequum et salutare | Te quidem domine omni tempore sed in hoc potissimum die gloriosius praedicare cum pascha nostrum immolatus est Christus | Ipse enim verus est agnus qui abstulit peccata mundi | Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Ad Missam
g02790:cs [M] (...) Poněvadž beránek náš (...) Ad Missam
g02791 Pr Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Per Christum dominum nostrum qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis majestus apparuit et ipsis cernentibus est elevatus in caelum ut nos divinitatis suae tribueret esse participes | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Ad Missam
g02791:cs Pr (...) Kterýžto po vzkřiešení svém (...) Ad Missam
g02792 Pr Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Per Christum dominum nostrum | Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum spiritum sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit | Qua propter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exsultat | Sed et superne virtutes atque angelice potestates hymnum gloriae tuae concinunt sine fine dicentes Ad Missam
g02792:cs Pr (...) Kterýž vstúpiv nade všecka nebesa (...) Ad Missam
g02793 Pr Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui cum unigenito filio tuo et spiritu sancto unus es deus unus es dominus non in unius singularitate personae sed in unius trinitate substantiae | Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de filio tuo hoc de spiritu sancto sine differentia discretionis sentimus | Ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in majestate adoretur aequalitas | Quam laudant angeli atque archangeli cherubim quoque et seraphim qui non cessant clamare cottidie una voce dicentes Ad Missam
g02793:cs Pr (...) Jenž s jednorozeným synem tvým (...) Ad Missam
g02793.1 Pr Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui cum unigenito filio tuo et spiritu sancto unus es deus unus es dominus | Non in unius singularitate personae sed in unius trinitate substantiae | Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de filio tuo hoc de spiritu sancto sine differentia discretionis sentimus | Ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in majestate adoretur aequalitas | Quam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes De Trinitate
g02794 Pr Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Et te in commemoratione beatae Mariae semper virginis exsultantibus animis collaudare benedicere et praedicare | Quae et unigenitum tuum sancti spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente lumen aeternum mundo effudit Jesum Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes Ad Missam
g02794:cs Pr (...) A tě pro poctivost (...) Ad Missam
g02795 Pr Vere dignum et justum est aequum et salutare | Te domine suppliciter exorare ut gregem tuum pastor aeterne non deseras sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias | Ut iisdem rectoribus gubernetur quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes Ad Missam
g02795:cs Pr (...) Abychme se tobě pokorně modlili (...) Ad Missam
g02796 Al Alleluia In Maria benignitas per saecula commendatur dum visitans Elisabeth ut subdita parabatur Comm. plurimorum Confessorum
g02797 Cm Desiderium animae ejus tribuisti ei domine et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso Eusebii Episcopi
g02798 Al Alleluia Stabat juxta aram templi beatus Wunnebaldus circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano circa illum steterunt quasi rami palmae Wunnibaldi
g02799 Sq Magnificandus et omnicolendus ubique timendus | Justitiae sedem qui Petri continet aedem | Nomine Paschalis venerandus vir specialis | Lux decus aecclesiae caput orbis imago sophiae | Examen juris pia forma sequenda futuris | Cujus ad adventum terror fregit Beneventum | Sit per eum salvus quem virginis aedidit alvus | Si genus et speciem dialectica cuncta novaret | Magnus Aristotiles si scire suum repararet | Tullius et Plato si surgant fonte renato | Si de Parnaso transferret carmina Naso | Magnificandus ut es vix dignum laude sonarent | Nobilitate tui generis nimis es specialis | Moribus et vita magis es quam pontificalis | Roma caput mundi si praemunita fuisset | Sedis apostolicae tibi pridem jura dedisset | Justitiae legi tua vox nihil ante tulisset | In Samio summo bivio sic vita regatur | Ne leve laeva levet levitatem dextera sequatur
g02800 In Ave spes nostra dei genetrix virgo Maria quae meruisti portare regem caelorum et dominum Assumptio Mariae
g02800a InV Angelorum civibus laude digna omniumque nonis veneranda Vig. Assump. Mariae
g02800a.1 InV Angelorum etenim laude digna es omniumque nimis veneranda Assumptio Mariae
g02800a.2 InV Angelorum civibus sociata es et virginitas tua inviolata permansit
g02800b InV Concupivit rex Vig. Assump. Mariae
g02801 In Joannes autem cum audisset opera Christi mittens duos de discipulis suis ait illi tu es qui venturus es an alium exspectamus Decoll. Jo. Bapt.
g02801.Tp04 Tp Celebranda satis praecursoris Domini atque baptistae martyrii nunc dies adest de quo Mathaeus evangelica voce intonat ita dicens JOHANNES Decoll. Jo. Bapt.
g02801.Tp05 Tp Jam enim mystici ministerii sui praesciverat finem propriique corporis imminere resolutionem MITTENS Decoll. Jo. Bapt.
g02801.Tp06 Tp Ad ipsum quem voce testificante paterna hic est filius meus dilectus Jordanicis tinxerat aquis agnumque Dei demonstraverat cunctis quem interrogat dicens TU ES Decoll. Jo. Bapt.
g02801.Tp07 Tp Quem ego mundo enuntiavi et nunc capite plectendus inferno te nuntiem AN ALIUM Decoll. Jo. Bapt.
g02801.Tp08 Tp Praecursoris Domini omnes christicolae laudes Deo promite quem evangelista pertonuit consona voce JOHANNES AUTEM Decoll. Jo. Bapt.
g02801.Tp09 Tp Miracula cernens Domini ac magistri sui audituque audivit tunc MITTENS Decoll. Jo. Bapt.
g02801.Tp10 Tp Fantur alumni interrogando magistri oboedientes praecepta dicendo TU ES Decoll. Jo. Bapt.
g02801.Tp11 Tp Nosse cupit tuus Domine praecessor venerabilis ut sicut te indicavit superis ita nuntiet inferis AN ALIUM Decoll. Jo. Bapt.
g02801.Tp12 Tp Psallite christicolae eia melodema intonantes dicite canite cum laude vaticinio euangelice iocundantes reboate JOHANNES Decoll. Jo. Bapt.
g02801.Tp13 Tp Egregii vatis melos sonet caelicam prolem MITTENS Decoll. Jo. Bapt.
g02801a InV Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime Decoll. Jo. Bapt.
g02801b InR Credidi propter (...) Decoll. Jo. Bapt.
g02801c InV Beatus vir (...) Decoll. Jo. Bapt.
g02801d InV Benedicam (...) Decoll. Jo. Bapt.
g02801e InV Et audito eum multa faciebat et libenter eum audiebat Decoll. Jo. Bapt.
g02802 Gr Misit Herodes rex manus ac tenuit Joannem et misit eum in carcere propter Herodiadem Decoll. Jo. Bapt.
g02802a GrV Dicebat enim illi Joannes non licet tibi habere uxorem fratris tui Decoll. Jo. Bapt.
g02803 Cm Ite dicite Joanni caeci vident et surdi audiunt mortui resurgunt et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me Decoll. Jo. Bapt.
g02803.1 Cm Ite dicite Joanni caeci vident claudi ambulant mortui resurgunt et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me Decoll. Jo. Bapt.
g02803.Tp01 Tp Rex praecelsus ait missori quam bene vestro ITE DICITE Decoll. Jo. Bapt.
g02804 Al Alleluia Anna mater genetricis dei ad te clamant omnes rei ora pro nobis filiam clara ex stirpe David Annae
g02805 Al Alleluia Haec est vera fraternitas quae numquam potuit violari certamine qui effuso sanguine secuti sunt dominum Sept. Dorm. Eph.
g02806 In Gloriosae virginis Mariae nativitatem hodiernam devotissime celebremus cujus vita inclyta cunctas illustrat ecclesias Nativitas Mariae
g02806.Tp01 Tp Splendore sollempni rutilat dies qua virgo MARIA refulsit ex stirpe orta Davidis GLORIOSAE Nativitas Mariae
g02806.Tp02 Tp Claram et perspicuam seu cuneris digne colendam DEVOTISSIMAE Nativitas Mariae
g02806.Tp03 Tp Corde tenus menti et spiritu cum omnibus vatis CUJUS VITA Nativitas Mariae
g02806.Tp04 Tp Nostrae dissimilis nec ne et superior astris CUNCTAS Nativitas Mariae
g02806a InV Hodie nata est beata virgo Maria ex progenie David Nativitas Mariae
g02806b InV Cum jucunditatem nativitatem beatae Mariae celebremus ut ipsa pro nobis intercedat ad dominum deum nostrum Nativitas Mariae
g02806c InV Hodie concepta est (...) Conceptio Mariae
g02806d InV Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi Nativitas Mariae
g02807 Cm Gloria et honore coronasti eum domine deus in saecula Gorgonii
g02808 Gr Proprio filio suo non pepercit deus sed pro nobis omnibus tradidit illum Exaltatio Crucis
g02808a GrV Propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati Exaltatio Crucis
g02809 Al Alleluia Ursula sponsa ergegia ora caelestem filium ut nobis auxilium in caeli det curia per aeterna saecula Ursulae
g02810 Al Alleluia Sponsa veri Zachariae Elisabeth hac in die nostrae laudis harmoniae repraesentat domino Elisabeth Hung.
g02811 Al Alleluia Ab arce siderea Gabriel intonuit verbum missum divinitus Mariae continuit Ait illa sum ancilla puella humillima Regis hujus defers cujus mandata (...) De BMV
g02812 Of O quam gloriosum est regnum in quo cum christo regnant omnes sancti amicti stolis albis sequuntur agnum quocumque ierit alleluia Cosmae, Damiani
g02812a OfV Sancti et justi in domino gaudete vos elegit deus in hereditatem sibi alleluia Cosmae, Damiani
g02815 In In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum Simonis, Judae
g02815a InV Caeli enarrant gloriam dei et opera manuum ejus annuntiat firmamentum
g02817 In O beatum virum Martinum in cujus transitu sanctorum canit numerus angelorum exsultat chorus omniumque coelestium virtutum occurrit psallentium exercitus Vigilia Martini
g02817a InV Quem Michael assumpsit cum angelis Maria suscepit cum virginum chorus paradisus retinet laetus cum sanctis Vigilia Martini
g02817b InR Magnus dominus et laudabilis valde in civitate dei nostri in monte sancto ejus Martini
g02817c InV Ora pro nobis beate Martine ut digni efficiamur promissionibus Christi Vigilia Martini
g02817d InV Ecclesia virtute roboratur
g02818 Gr Adjuva sancte tuis precibus praesul pie servos Saturnine opem a domino referens Saturnini
g02818a GrV Ut faveant famuli sic ducere tempora saecli quo placeant proprio post obitum domino Saturnini
g02819 Of Holocausta medullata laudationis offerimus tibi domine pro honore dilecti tui antistitis Saturnini ut qui tibi sacerdos et ara exstitit et sacrificium preces nostras perferat ante tuae propitiationis thronum Saturnini
g02819a OfV Preces nostras perferat ante tuae propitiationis thronum Saturnini
g02820 Cm Proficiat nobis domine in caelestis patriae perventionem quem nunc pro beati peregimus Saturnini commemoratione Saturnini
g02821 Gr Convertere animam meam in requiem tuam quia dominus beneficit mihi Pro defunctis
g02821a GrV Tuam deus deposcimus pietatem ut eis tribuere digneris placidas et quieras mansiones Pro defunctis
g02821b GrV Quia eripuit animam meam de morte oculos a lacrimis pedes meos a lapsu Pro defunctis
g02822 Cm Ego sum resurrectio et vita qui credit in me etiam si mortuus fuerit vivet Pro defunctis
g02822a CmV Et omnis qui vivit et credit in me non morietur in (aeternum) Pro defunctis
g02823 In Dona eis domine requiem sempiternam et in splendoribus animas eorum et ossa eorum requiescant in loco sancto Pro defunctis
g02823a CmV Te decet hymnus deus in Sion et tibi reddetur votum in Jerusalem Pro defunctis
g02823b CmR Exaudi orationem meam ad te omnis caro veniet Pro defunctis
g02824 Gr Si enim credimus quod Jesus mortuus fuit et resurrexit ita et deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo Pro defunctis
g02824a GrV Et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in christo omnes vivificabuntur Pro defunctis
g02825 Of Erue domine animas eorum de morte et projice post tergum tuum omnia peccata eorum quia non infernus confitebitur tibi nec mors laudabit te Pro defunctis
g02825a OfV Tuam deus deposcimus pietatem ut eis tribuere digneris placidas et quietas mansiones Pro defunctis
g02825b OfV Et non intres in judicium cum servo tuo quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens Pro defunctis
g02826 Cm Audivi vocem de caelo dicentem beati mortui qui in domino moriuntur Pro defunctis
g02826a CmV Amodo jam dicit spiritus ut requiescant a laboribus suis Pro defunctis
g02827 Al Alleluia Beatus vir Laurentius bonum opus operatus est qui per signum crucis caecos illuminavit et thesauros ecclesiae dedit pauperibus Laurentii

Pages