Search chants

Displaying 2651 - 2700 of 62516
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
003167 A Igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas Laurentii
003167a AV Probasti domine cor meum et visitasti nocte Laurentii
003168 A Ignium flammis circumdata dominum hymnizans benedixit et inter gratiarum actiones martyrio candidatum caelo spiritum reddidit Afrae
003169 A Illaesa est mater virgo sancta quae talem portavit filium qui creavit omnia de sinu patris advenit in virginalem uterum annuntiante angelo et ipsa meruit portare deum et hominem De BMV
003170 A Ille autem tam firmo in confessione Christi nominis in universa terra admirabilis statui eorum vim dehinc adhibuit tormentorum Januarii
003171 A Ille homo qui dicitur Jesus lutum fecit ex sputo et linivit oculos meos et modo video
003172 A Ille me clarificabit quia de meo accipiet et annuntiabit vobis alleluia Dom. 4 p. Pascha
003173 A Ille vero studiosius commonebat extremum diem dicens bene novi quam patriam famulis suis deus repromisit Germani
003174 A Ille vir sanctum dei famulum gloriosissimi regis Pippini secum deferens devote aspectibus praesentavit Othmari
003175 A Illi autem homines videntes signa quae faciebat Jesus mirabantur et dicebant ad invicem quis est hic et maria oboediunt ei Dom. 4 p. Epiph.
003176 A Illi autem profecti praedicaverunt ubique deo cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis alleluia alleluia Ascensio Domini
003177 A Illi homines cum vidissent quod fecerat Jesus signum intra se dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum Dom. 4 Quadragesimae
003177.1 A Illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum Dom. 4 Quadragesimae
003178 A Illis diebus praeses Agricolaus praecepit suis in silvam venatum ire qui concito cursu egressi tendebant ad montem ubi sanctus Blasius illis insciis morabatur Blasii
003179 A Illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia rogabo patrem de vobis alleluia Dom. 5 p. Pascha
003180 A Illo quoque negante jussit afferri sibi infantem cumque oblatus fuisset triginta ab ortu habens dies ait ad eum Briccius adjuro te per deum ut si ego te generavi coram cunctis edicas Briccii
003181 A Illumina domine sedentes in tenebris et umbra mortis Sabbato per annum
003182 A Illumina domine vultum tuum super nos
003183 A Illumina oculos meos domine
003184 A Illuminare domine his qui in tenebris sedent et dirige pedes nostros in viam pacis deus Israel Sabbato per annum
003185 A Illuminatio mea et salus mea dominus Dom. per annum
003186 A Illuminatio cordis aspectu circa ortum aurorae vidit vir dei inter choros canentium columbam niveo candore fulgentem se petere iterumque et iterum sibi advolantem humeris suis insedisse Findani
003187 A Illustrabat enim eum caelestis sapientia et spiritalibus gemmis ornata simplicitas Symphoriani
003188 A Illuxit nobis dies redemptionis nostrae praeparationis antiquae felicitatis aeternae Nativitas Domini,8
003189 A Imbuta verae fidei rudimentis Afra quaeque a sancto hospite salutaria percepit matri suae Hilariae fideliter indicavit Afrae
003190 A Immensi regis signifer beate Benedicte succurre nobis miseris ad te confugientibus Benedicti
003191 A Immitis Caesar iratus nimium crudeli sententia innocentes damnat Transl. Eustachii
003192 A Immitis vero bestia caput submittens ut coacta divina egreditur de harena Transl. Eustachii
003193 A Immutemur habitu in cinere et cilicio jejunemus et ploremus ante dominum quia multum misericors est dimittere peccata nostra deus noster
003193a AV Miserere mei deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea Fer. 4 Cinerum
003193b AV Domine refugium * Fer. 4 Cinerum
003194 A Impetum fecerunt unanimes in Stephanum ejecerunt eum extra civitatem invocantem illum et dicentem domine Jesu accipe spiritum meum et ne statuas illis hoc peccatum Stephani
003195 A Impetum fecerunt unanimiter in eum et ejicientes eum extra civitatem lapidabant invocantem et dicentem domine accipe spiritum meum Stephani
003196 A Impii super justum jacturam fecerunt ut eum morti traderent at ille gaudens suscepit lapides ut mereretur accipere coronam gloriae alleluia Stephani
003197 A Impius Maximianus jussit eos ambos capite truncari Crispini,Crispiniani
003198 A Implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum dixitque Jesus haurite nunc et ferte architriclino alleluia Dom. 2 p. Epiph.
003199 A Implevit eos dominus spiritu sapientiae et intellectus jucunditatem et exsultationem thesaurizavit super eos Matthaei
003200 A Imponebat manus Hippolytus super oculos caecorum et sanabantur Hippolyti
003201 A Imposita manu puero beatus Martinus immundum ab eo spiritum ejecit Martini
003202 A In aeternum domine verbum tuum permanet in caelo
003203 A In aeternum dominus regnabit et ultra
003204 A In aeternum et in saeculum saeculi Sabbato per annum
003205 A In aeternum tu nos serva oculos nostros illumina viam pacis agnoscere teque tremendum invocare qui glorificas omnes te domine timentes Dominica in estate
003206 A In camino ignis ardentis pueri tres et in medio eorum deambulabat rex una voce dicebant Benedictus es domine Ad Benedicite
003207 A In camino ignis pueri tres uno ore collaudabant deum alleluia Ad Benedicite
003208 A In circuitu tuo domine lumen est quod numquam deficiet ibi constituisti lucidissimas mansiones ubi requiescunt animae sanctorum Comm. plurimorum Martyrum
003208.1 A In circuitu tuo domine lumen est quod numquam deficiet ibi requiescunt sanctorum animae Omnium Sanctorum
003209 A In civitate dei resonant organa sanctorum alleluia et angeli decantant hymnum ante thronum dei alleluia De Sanctis TP
003210 A In civitate domini ibi sonant jugiter organa sanctorum ibi cinnamomum et balsamum odor suavissimus carmina eorum ibi angeli et archangeli hymnum deo decantant ante thronum dei alleluia Omnium Sanctorum
003211 A In caelestibus regnis sanctorum habitatio est et in aeternum requies eorum alleluia De Sanctis TP

Pages