Search chants
Displaying 59751 - 59800 of 60006
Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
---|---|---|---|
h04744 | CaH | Scio enim quod redemptor meus vivit et in novissimo de terra surrecturus sum | Et rursus circumdabor pelle mea et in carne mea videbo deum quem visurus sum | Ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non est alius | Reposita est haec spes mea in sinu meo et hereditas mea in domo meo | |
h04745 | CaH | Si apprenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitates quas patior in statera | Quasi harena maris graviora apparerent unde et verba mea dolore sunt plena | Quia sagitte domini in me sunt quarum indignatio et vivit spiritum meum et terrores domini militant contra me | Numquid rugiet onager cum habuerit erbam aut mugiet vos cum ante praesepe plenum steterit ut potest comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem | Animae enim esurienti aetiam amara dulcia esse vindentur | Quae prius tangere nolebat anima mea nunc per angustia cibi mei sunt | Quis det ut veniat ad deum petitio mea ex quo expeto tribual mihi deus et qui coepit ipse me conterat | Solvat manum suam et succidat me et haec mihi sit consolatio | Ut affliges me dolorem non parcat nec contradicam sermonibus sancti | Quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam | Nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea enea est | Ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me | Qui tollit ab amico suo misericordia timorem domini dereliquid | Fratres mei petierunt me sicut torrens qui raptim transiit in convallibus | Qui timent pruinam irruet super eos nix | Tempore quod fuerint dissipati peribunt et ut incaluerint solventur de loco suo | Involute sunt semitae gressus eorum ambulabunt in vacuum et peribunt | Considerate semitas Theman itinera Sabaa et expectate paulisper | Confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt | Tunc venistis et modo videntes plagam meam timetis | Numquid dixi afferte aliquid mihi et de substantiam vestram donate mihi vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me | Docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me | Quare detraxistis sermonibus veritatis cum et vobis nullus sit qui possit arguere | Ad increpandum tantum eloquia concinnatis et inventum verba profertis | Super pupillum irruistis et subvertere nitimini amicum vestrum | Verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar | Respondite obsecro absque contemtione et loquentes in quod justum est judicate | Ut non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit | |
h04746 | CaH | Militia est vita hominis super terra et sicut dies mercennarii dies ejus | Sicut cervus desiderat umbra et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi | Si dormiero dicam quando consurgam et rursus expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras | Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est | Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe | Memento quia ventus est vita mea et non revertetur ocultis meus ut videat bona nec aspiciet me visus hominis | Oculi tui in me et non subsistam sicut consumitur nubs et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet nec revertetur ultra in domum suam neque cognosce eum amplius locus ejus | Quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione oris mei et confabulabor cum amaritudine animae meae | Numquid mare sum ego aut coetus quia circumdedisti me carcere | Si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties | Quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea | Desperavi nequaquam ultra jam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei | Quid est homo quia magnificas eum et quia ponis erga eum cor tuum | Visitas eum diluculo et subito probas illum | Usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam | Peccavi quid faciam tibi o custos hominum | Quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis | Cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam | Ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam | |
h04747 | CaH | Semper enim quasi tumentes fluctus super me timui deum et pondus ejus ferre non potui | Si putavi aurum robur meum et si obrizo dixi fiducia mea | Si laetatus sunt super multis divitiis meis et quasi plurima repperit manus mea | Si vidi solem cum fulgeret et lunam incendentem clare et laetatum est in abscondito cor meum et obsculatus sum manu mea ore meo quae est iniquitas maxima et negatio contra deum altissimum | Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat et exsultavi quod invenisse eum malum | Non enim dedi ad peccandum gutur meum ut expeterem maledicens animam ejus | Sit non dixerint viri tabernaculi mei quis det de carnibus ejus ut saturemur | Foris non mansit peregrinas ostium meum viatori patuit | Si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam | Si expavi ad multitudine nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacuit nec egressus sum ostium | Quis mihi tribual adjutorem ut desiderium meum omnipotens audiat et librum scribat ipse qui judicat | Et in numero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi | Per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principium auferam eum | Si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci ejus deflent | Si fructus ejus comedi absque pecunia et animas agricolarum ejus afflixim pro frumento oriatur mihi tribulus et pro ordio spina | |
h04748 | CaH | Benedictus dominus qui dedit requiem populo suo Israel justa omnia quae loculus est | Non caecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Moysen servum suum | Sit dominus deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinques nos neque proiciens sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in uniuersis viis ejus | Ut custodiamus mandata ejus et cerimonias atque indicia quaecumque mandavit patribus nostris | Ut sint sermones nostri quibus deprecati sumus quoram domino appropinquantes domino deo nostro diae et nocte | Et faciat misericordiam et judicium cum servis suis et populo suo Israel per singulos dies | Et scient omnes populi terrae quia dominus ipse est deus et non est ultra deus absque eo | Sit quoque cor nostrum perfectum cum domino deo nostro ut ambulemus in decretis ejus et custodiamus mandata illius a modo et usque in sempiternum | |
h04749 | CaH | Afferte domino filiae populorum afferte domino gloriam et imperium | Date domino gloriam nomini ejus levate sacrificium et venite in conspectu ejus et adorate dominum in decore sancto | Commoveatur affacie illius omnis terra | Ipse enim fundavit orbem immobilem | Laetentur caeli et exsultet terra et dicant in nationibus | Dominus regnavit tonet mare et plenitudo ejus exsultent agri et omnia quae in ei sunt | Tunc laudabunt ligna saltus coram domino quia venit judicare terram | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dicite salva nos deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus | Ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemos in carminibus tuis | Benedictus dominus deus Israel ab aeterno et usque in aeternum et dicat omnis populus amen | |
h04750 | CaH | In extremo diae et ultimo judicio tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt et qui abstulerunt labores eorum | Videntes turbabuntur impii timore horribili et mirabuntur in suabitatione inspirate salutis | Gementes pre angustia spiritus dicent in terrae poenitentiam agentes et pre angustia spiritus gementes | Hii sunt quos abuimus aliquando in derisum et in similitudine inproperii | Nos insensati vitam illorum aestimabamus insania et finem illorum sine honore | Quomodo ergo computati sunt inter filios dei et inter sanctos sors illorum est | Ergo erravimus a via veritatis et justitiae lumen non luxit nobis et sol intellengetie non ortus est nobis | Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem domini ignoravimus | Quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum jactatio contulit nobis | Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius praecurrens et tamquam navis quae pertransiit fluctuantem aquam | Cujus quam praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius et tamquam sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem | Commodis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum | Divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius | Sic et nos nati continuo desinimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere | In malignitate autem nostram consumpti sumus | Talia dixerunt et peccaverunt quoniam spes impiorum tamquam lanugo est quae a vento tollitur | Et tamquam spuma gracilis quae a procella dispargitur et tamquam fumus quae a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis | |
h04751 | CaH | Haec dicit dominus justi in perpetuo vivent et apud dominum est merces eorum et cogitatio illorum aput altissimum | Ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu domini | Quoniam dextera sua teget eos et bracchio suo defendet illos | Accipient armatura caeli illius et ornavit creaturam ad ultionem inimicorum | Induet pro torace justitiam et accipiet pro galea judicium certum | Sumet scutum inexpugnabilem aequitatem | Arguet autem duram iram in lanceam et pugnavit cum illo orbis terrarum contra insensatos | Ibunt directe emissiones fulgorum et tamquam avene curvato arcu Nobium exterminabuntur | Et ad certum locum insilient et a petrosa ira plene mittentur grandines | Et scandescet in illos aquas maris et flumina concurrent duriter | Et contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbido venti dividet illos | Et ad eremum perducit omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentiam | Melior est sapientia quam vires et vir prudens est magis quam fortis | |
h04752 | CaH | Omnis sapientiae a domino deo est et cum illo fuit semper et est ante eum | Harena maris et stellas caeli et pluviae guttas quis dinumerant | Altitudinem caeli latitudinem terrae et profundi abyssi qui mensus est | Sapientia dei precedente omnia quis investigavit | Prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae a saeculo | Fons sapientiae verbum dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna | Radix sapientiae cui revelata est et manifestara et multiplicationem ingressus illius quis intellexit | Unus est altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super tronum illius et dominans deus | Ipse enim creavit illum spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est | Et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam dirigentibus se | Timor domini gloria et gloriatio et laetitiam et coronam exultationis | Timor domini delectavit cor et dabit gaudium et aletitiam in longitudinem dierum | Timenti dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur | |
h04753 | CaH | Dilectio dei honorabilis sapientiae quibus autem apparuerit in visu dirigunt eam in visionem et in agnitione magnalium suorum | Initium sapientiae timor domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis feminis creditur et cum justis et fidelibus agnoscitur | Timor domini scientia et religiositas religiositas custodie et laetificavit cor jucunditatem atque gaudium David | Timenti dominum bene erit et in diebus consumationis illius benedicetur | Plenitudo sapientie limere deum et plenitudo a fructibus illius | Omnem domum illius implevit a generationibus et receptacula tesaurus illius | Corona sapientiae timor domini replens pacem et salutis fructum et vidit et dinumeravit eum | Utraque autem sunt dona dei scientia et intellectus prudentiae | Sapientia compatietur et gloriam tenentium exaltat | Radix sapientiae est timere dominum rami enim illius longevit | In tesauris sapientiae intellectus scientiae et religiositas | Exsecratio tuum peccatorum sapientia timor domini expellit peccatum | Numquid sine timorest non potest justificari iracundia enim animositatis ejus subversio illius est | Usque ad tempus sustinebit patiens et postea redditio jucunditatis | Bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius | In tesauris sapientiae significatio discipline execratio autem peccatoris cultura dei | Qui concupiscis sapientiam conserva justitiam et deus praebet illam tibi | Sapientia enim et disciplina timor domini et quod beneplacitum est illi fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius | Non sis incredibilis timori domini et ne accesseris ad illum duplici corde | Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis | Attende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae despectionem et revelet deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te | Quoniam accessisti maligne ad dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia | |
h04754 | CaH | Filii accedens ad servitutem dei sta in justitia et timore et praepara animam tuam a temptationem | Reprime cor tuum et sustine | Inclina aurem tuam et excipe verba intellectus et ne festines in tempore obductionis | Sustine sustentationes dei conjungere deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua | Omne quod tibi applicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe | Quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis | |
h04755 | CaH | Crede deo et recuperavit te dirige vuiam tuam et spera in illum | Serna timorem illius et in illo veteresce | Metuentes deum sustinete misericordiam ejus et non deflectatis ab illo ne cadatis | Qui timetis deum credite illi et non evacuabitur merces vestra | Qui timetis deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia | Qui timetis deum diligite illum et illuminabuntur corda vestra vitimetis deum dirigite | Respicite filii nationes hominum et scitote quia nullus speravit in domino et confusus est permansit in mandatis ejus et derelictus est ut quis invocavit eum et despexit illum | Quoniam pius et misericors deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate | De duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis | Vae dissolutis corde qui non credunt deo ideo non protegentur ab eo | De his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas | Et quid facietis cum inspicere coeperit deus | Qui timent dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservavit viam illius | Qui timent dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt illum replebuntur lege ipsius | Qui timent dominum preparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas | Qui timent dominum custodiunt mandata ejus et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius | Dicentes si poenitentiam non egerimus incidemus in manus dei et non hominum | Secundum enim magnitudinem illius sic et misericordiam ipsius cum ipso | |
h04756 | CaH | Haec dicit dominus ecce ego mittam angelum meum et praeparavit viam ante faciem meam | Et statim veniet ad templum sanctum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos quaeritis | Ecce veniet dicit dominus exercituum et quis poterit cogitare diem adventus ejus aut quis stabit ad videndum eum | Ipse enim quasi ignis conflans et quasi erba fullonum | Et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi | Et conflavit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt domino offerentes sacrificia in justitiae | Et placebit domino sacrificium Juda et Jerusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui | Et ecce ego veniam ad vos in judicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii | Viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit dominus exercituum | Ego enim dominus et non mutor et vos filii Jacob non estis consumpti | A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis | Revertimini ad me et revertar ad vos dicit dominus exercituum | Et aperiam cataractas caeli et dabo vobis pluviam diebus oportunis et super effundam benedictionem meam usque ad abundantiam | Et increpabo pro vobis devorante et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilitas in vinea et agro dicit dominus | Et beatos vos dicent omnes gentes eritisque terra desiderabilis dicit dominus exercituum | |
h04757 | CaH | Haec dicit dominus convertimini et videte qui sit inter justum et impium et inter servientem deo et non servientem ei | Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes supervi et omnes facientes iniquitatem stipula | Et inflamavit eos dies veniens dicit dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen | Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae et sanitas in pinnis ejus | Et egrediemini et salietis sicut vituli de amiento | Et conculcavitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego faciam istam dicit dominus exercituum | Mementote leges Moysi servi mei quas mandavit ei in ore ad omnem Israel praeceptum atque indicia | Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies domini magnus et horribilis | Et convertat corda patrum ad filios et corda filiorum ad patres eorum | Ne forte veniam et percutiam omnem terram anahemate hoc est in perpetuum | |
h04758 | CaH | Benedictus dominus in hac die qui dedit populo suo Israel | Secundum omnia quae locutus est in manu Moysi servi sui | Et manifestavit se servis suis et plebis suae Israel | Tu enim es domine deus noster probans verbum tuum de die in diem | Ut cognoscat omnis populus terrae nomen tuum quoniam tu es dominus deus noster et non est alius praeter te | Tu enim facis ut sint corda nostra semper ad dominum deum nostrum | Ut justae ingredientes in mandatis et praeceptis tuis castificemur in conspectu tuo sicut ostendit haec dies | |
h04759 | CaH | Clamabimus ad dominum deum patrem nostrorum et exaudivit nos | Et respexit humilitatem nostram et labores atque angustias | Et eduxit nos ex Aegypto in manu forti et bracchio excelso | Ingenti pabore in signis atque portentis | Et ait dominus bene omnia sunt locuti | Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum | Et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quae praecepero ei | Qui autem verba ejus quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam | Si autem audieris vocem domini dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus | Faciet te dominus excelsiorem cunctis gentibus et suscitavit te dominus sibi in populum sanctum | Et aperiet tibi dominus thesaurum suum optimum caelum sanctum et det plubiam in tempore suo benedicens cunctis operibus manum suarum | Respice domine de sanctuari tuo et de excelso caelorum habitaculo sancto tuo | Et benedic hereditati tuae Israel et terram quam dedisti nobis | |
h04760 | CaH | Deus vocavit me ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Quam pulcra tabernacula tua Jacob et temptoria tua Israel ut valles nemorose ut ortus juxta flubium inrigui tabernacula quae finxit deus quasi cedri prope aquas | Fluent aquae de situla ejus et semen illius erit in aquis multis | Dominus eduxit eum ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Devorabunt gentes hostes illius ossa quoque eorum confringent et perforabunt sagittis | Accubans dormivit ut leo et quasi leena quae suscitare nullus audebit | Qui benedixerit tibi fit benedictus et qui maledixerit in maledictionibus reputabitur | Quis nobit doctrinam altissimi et visionem omnipotentis videt | Orietur stella ex Jacob et consurge homo de Israel | Et percutiet duces Moab vastavitque filios Seth | Israel vero fortiter aget et de Jacob erit qui dominetur | Ut disperdat et conterat reliquias inimicorum suorum | Et ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel et verbum ejus egredietur | |
h04761 | CaH | De nocte spiritus meus vigilat ad te domine qua lux praecepta tua super terram | Justitiam discite qui habitatis terram cessavit enim impius | Omnis enim qui non dedicerit justitiam super terram veritatem non facit | Tollatur impius ne videant majestatem domini domine deus excaelsum est bracchium tuum et nescierunt qui autem cognoverunt non confundentur | Caelus apprehendit populum in eruditum et nunc ignis adversarius consummis | Domine deus noster pacem tuam da nobis omnia enim dedisti nobis | Domine praeter te alium non nobimus nomen tuum invocabimus | Mortui autem vitam non videbunt neque medici resuscitabunt | Ideo super induxisti et tullisti et perdidisti omnem memoria eorum | Adde illis mala domini adde mala gloriosis terrae | Domine in tribulatione memor fui tui in tribulatione murmuris doctrina tua in eis | Et sicut parturiens ambula popule meus et in recessus tuos abscondere pusillum aliquantulum donec transeat indignatio | |
h04762 | CaH | Ad te domine consilium et victoria ad te prudentia et gloria et ego tuus servus | Quia benedictus es domine in omnibus quae dedisti mihi prudentiam et ego confitebor tibi in omnibus domine deus patrum nostrorum | |
h04765 | VAR | Pro poenitentibus et confitentibus | |
h04766 | VAR | Pro peregrinantibus et navigantibus | |
h04767 | VAR | Pro pereglitantibus et aegrotantibus | |
h04768 | VAR | Pro defunctorum requiem et quietem | |
h04769 | PSLD | Vocem audivi dicentis in circuitu throni et erat numerus eorum milia milium dicentium voce magna dignus est qui occisus est accipere virtutem et fortitudinem et sapientiam alleluia | |
h04770 | PSLD | De Jerusalem veniet | |
h04771 | BNMT | Exaltabo mane | |
h04773 | ALL | Alleluia spiritus qui ex deo est accepimus ut sciamus que a domino donata sunt nobis alleluia alleluia | |
h04773a | ALLV | Laudate dominum omnes | |
h04775 | ANT | Ne memineris deus iniquitates nostras antiquas cito apprehendat nos misericordia tua | |
h04775a | ANTV | Convertere domine | |
h04776 | BNMT | Esto dominus fratrum tuorum qui benedixerit tibi benedictionibus impleatur | |
h04777 | SNO | Alleluia psallam nomini te decet hymnum deus in Sion et tibi reddetur votum in Jerusalem alleluia | |
h04777a | SNOV | Exaudi domine orationem nostram ad te omnis caro veniet | |
h04778 | ANT | In te confidit domine anima mea in umbra alarum tuarum sperabo | |
h04779 | RS | Oculis nostris vidimus magnalia dei quae posuit super aridam rivos et de nubibus suis aquas emisit in terra ecce radix quae arefacta fuerat innova tu es adhuc stillabunt caeli pluviam et omne germen florebit ab imbre serotino et germinavit alleluia | |
h04779a | RSV | Noli timere terra exulta et laetare quoniam magnificavit dominus ut faceret | |
h04781 | VAR | O mors omnivorax ad te nunc verto querellam cur miserum sequeris cur properata venis | Tu facis ut rapido volvantur tempora cursu accelerentque suos facta cruenta gradus | Cum tu deproperas tunc vitae gaudia caessant umbra pavenda venit lux radiata fugit | Omnia vitali privantur viscera motu clauduntur oculi garrula lingua tacet | Surdescunt patulae transis anfractibus aures naribus occlusis non odor ullus adest | Non spirat pulmo flabris vitalibus auras frigida membra rigent nec cruor ipse calet | Tabe fluunt carnes corrodunt omnia vermes sic species hominis fit putrefacta cinis | Multa pavenda quidem caecini seu multa tremenda sed mage quid verear nunc lacrimando loquar | Judicis altithroni jam tristis cerno tribunal cujus ad intuitum cuncta creata tremunt | Substernit niveas caelorum turba coronas et titubante genu proruit ante thronum | Cernere sic ambit dominum si semper amare ut pulset animum mistus amore timor | Quid faciet ergo vermis putredo favilla si Christi faciem corda beata pavent | Oppressi rapui nudavi crimina finxi pauperis ad vocem mens mea surda fuit | Corrupi proprium lascivo vulnere corpus hic miser hic pavidus hinc tremulentus eo | Nulla meas unquam venia compescuit iras nec sine felle furens nec sine caede fui | Inde pavet animus similes ne perferat ictus aut poena laceret quae sine fine nocet | Nam licet hic modico patrentur tempore probra longa tamen animam post male flamma cremat | Talia dum rite paveo dum corde tremesco te te summae deus pro pietate peto | Te sine nemo valet peccati tollere labem aut mentem vitis emaculare emaculare suis | Dimitte culpam misero dimitte reatum effice post lapsum post mala tanta bonum | Parce precor animae pulsanti parce petenti quae flammas metuit dum sua facta gemit | Gaudia tu sanctis tu reddis praemia justis Eugenii miseri sit rogo poena levis | |
h04782 | ANT | Salvum me fac domine quoniam introierunt aquae usque ad animam | |
h04783 | ANT | Converte nos deus salvator noster et averte iram tuam a nobis | |
h04784 | ALL | Tu mandasti mandata tua domine custodire nimis | |
h04784a | ALLV | Beati immaculati | |
h04785 | VPR | Visita nos domine in salute tua | |
h04785a | VPRV | Ad videndum | |
h04787 | BNMT | Justi et sacerdotes sancti et humiles corde benedicite dominum | |
h04788 | VAR | Jacobe sancte tuum repetito tempore festum fac preclues caelo colentes | Invitat claso populum celebrare triumphos fac preclues caelo colentes | Psallimus ecce deo grates meritas referendo fac preclues | Qui tibi splendi fluum concessit scandere caelum fac preclues | Fortia mortalis contemnens vulnera carnis fac preclues | Ut tibi perpetuus vitae succederet usus fac preclues | Sis memor unde tui recolunt qui gaudia festi fac preclues | Ut factor famulos et serves pastor alumnos fac preclues | Jacobi |
h04789 | VAR | In hac die laudes cum gaudio demus summi factoris filio | Jacobe apostole sanctissime nos amalis erue piissime | Haec este dies caeteris dignior orbe fulgens multis celebrior Jacobe apostole | Quia Jacobus scandit ad angelos splendens caelo pangit Christi melos Jacobe apostole | Zebedaei natus carissimus signa fecit mundo clarissimus Jacobe apostole | Caecis claudis levamen tribuit auxilium omnibus praebuit Jacobe apostole | De ultimo ergo judicio perducat nos in caeli solio Jacobe apostole | Jacobi |
h04790 | VAR | Lector lege et de rege qui regit omne dic jube domne | Jacobi |
h04791 | VAR | Resonet nostra domino caterva corde jocundo | Jacobi festa celebret devota corde jocundo | Fecit hic signa miracula digna mittis ut agnus | Lux fuit caecis baculus quae claudis Jacobus magnus | Fulget in caelo signis et in mundo nunc sine mera | Gallaecianis resplendet insignis felix athleta | Hic conservator Hispaniae tutor ingens praeclarus | Hic protegat nos ne transglutiat nos orcus amarus | Jacobi |
h04792 | VAR | Salve festa dies veneranda per omnia fies gaudeamus | Qua caelos subiit Jacobus ut meruit gaudeamus | Hic decus est terrae quam terminat ultima thile gaudeamus | Hoc satis est regnum Gallaeciis abile gaudeamus | Qui dat mundanus miracula plurima terris gaudeamus | Unde magis populis unicus extat amor gaudeamus | Qui velut alta pharus lumen protendit ad Indos gaudeamus | Quem Hispanus Maurus haber hunc Africa et arctos gaudeamus | Laudibus in cujus militat omne decus gaudeamus | Quique per oceani discurrit marginis undas gaudeamus | Et virtus pergit quo pede nemo valet | Jacobi |
h04793 | VAR | Ecce adest nunc Jacobus qui extollendus laudibus cujus nos festa colimus quemque devotis mentibus officiis attollimus quem colit omnis populus | Jacobi |
Pages
No search term provided.