Search chants
Displaying 60501 - 60550 of 61306
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| h04433 | VAR | Sacramenta domini cum timore sumite et satiamini de Christi dulcedine alleluia alleluia | |
| h04434 | VAR | Angeli de caelo circumdederunt altare tuum domine et ministri tui offerunt munera venite omnes accipite redemtionem animarum alleluia alleluia | |
| h04435 | VAR | Quem praedicavit lex sancta et omnis propheta deum simul et hominem ac sancti apostoli propter magnam fidelium | |
| h04436 | VAR | Hymnis indesinenter magnificamus Maria virgo fulget in regno celorum Maria virgo splendor sanctorum ipsa genuit salvatorem redemptorem animarum alleluia alleluia | |
| h04437 | VAR | Alma sollemnitas domini gloriosi que martyribus alleluia | Impleta sunt omnia quae prophetice scriptam sunt ite viam remeantes aliam ne delatores tanti | Resplendent jam coronati ante dominum puniendistis | Fulgent ut aurum gloriosae tenentes dextera domini | Pro osrexerunt principum vana gloriae promittentes | Tradiderunt se ad mortem propter domini caritatem ejus | Jam pervenerunt ad fontem luminis ejus ut videant gaudium angelis ejus | Thronum gloriae digni sunt conscendi | Judicantes duodetim tribus Israel alleluia | |
| h04438 | VAR | Ante solem * | |
| h04439 | VAR | Audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei | |
| h04439a | VARV | Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendat sicut ros verba mea | |
| h04439b | VARV | Sicut nimbus super gramen et sicut nix supra foenum quoniam nomen domini invocavi | |
| h04439c | VARV | Deus fidelis absque ulla iniquitate justus et sanctus dominus | |
| h04440 | VAR | Aures ad dominum * | |
| h04441 | VAR | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui | Sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suorum quae ab evo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto | Illuminare eis qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis | |
| h04442 | VAR | Cantabo nunc dilecto canticum dilecte vineae meae vinea facta est dilecta in cornu et in loco uberi | |
| h04442a | VARV | Et maceriae circumdedi et circumfodi et plantavi vineam Sorec et aedificavi turrem in medio ejus | |
| h04442b | VARV | Et torcular fodit in eam et sustinui ut faceret uvas fecit tuum spinas | |
| h04442c | VARV | Et nunc homo juda et qui habitatis in Jerusalem judicate inter meae et vineam meam | |
| h04442d | VARV | Vinea enim domini sabbahot domus est Israel et homo Juda nobellum dilectum | |
| h04443 | VAR | Cantemus domino gloriosae enim honorificatus est | |
| h04443a | VARV | Aequum et ascensorem projecit in mare | |
| h04443b | VARV | Adjutor et protector mihi fuit dominus in salutem gloriam | |
| h04443c | VARV | Hic deus meus et honorificabo eum deus patris mei et exaltabo eum gloriosae enim hono | |
| h04443d | VARV | Iste est deus meus et honorificabo eum | |
| h04443e | VARV | Filii Israel ambulaverunt per siccum per medium mare | |
| h04443f | VARV | Dominus ut vir pugnator omnipotens nomen est illi | |
| h04443g | VARV | Pro his qui huic sancte festivitati interesse non possunt | |
| h04443h | VARV | Pro abundantia frugum et tranquillitate aherum | |
| h04444 | VAR | Credo in unum deum patrem omnipotentem | Factorem caeli et terrae | Visibilium omnium et invisibilium | Et in unum dominum Jesum Christum filium dei unigenitum et | Ex patre natum ante omnia saecula | Deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero | Genitum non factum consubstantialem patri per quem omnia facta sunt | Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis | Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine | Et homo factus est | Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato | Passus et sepultus est et resurrexit tertia die secundum scripturas | Ascendit ad caelos sedit ad dexteram patris | Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos | Cujus regni non erit finis et in spiritum sanctum dominum et vivificantem | Qui ex patre filioque procedit qui cum patre et filio simul adoratur et cum glorificandum | Qui locutus est per prophetas | Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam | Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum | Et exspecto resurrectionem mortuorum | Et vitam venturi saeculi amen | |
| h04445 | VAR | Crux benedicta * | |
| h04446 | VAR | Deo gratias * | |
| h04447 | VAR | Descende ad nos et adimple nos sanctae spiritus et per in terra spiritu | Jacobi |
| h04448 | VAR | Dignum et justum est vere dignum et sanctum est nos tibi semper gratias agere laudesque referre domine sanctae pater omnipotens et Christe deus | Quid mihi tribuas ut in tuis laudibus semper resonent fauces meae qui erigis a terra inopem et ab stercore exaltas pauperem | Da directum et bene sonantem in ore meo ministrare sermonem | Omnipotentem deum substantie vitalis exordium | Creature universalis auctorem dominum salutarem opificem vocalis eglesiae personet canora laudatio ut ipsi rependat lingua misterium de cujus imperio sumsit officium | Dignum est ut sponsi coruscantis adventum accensis prestoletur fidelis turba luminibus ne nubtialis habitaculi respueret habere consortes quos sub veterum umbraculo peccatorum prevenerit dormientes | Quid dignius quid quae sublimius quam ut tibi vigilet in spe aeternitatis resuscitata mortalitas cui totum ex origine totum debet ex munere vel quod formatur ex nihilo vel quod reparatur ex perdito | Tu vas quod thronum culpa dederat in ruinam figuli miserantis effectu de favillis cineribus quae collectum spiritum vivificantes salvasti ut faceres ex adoptione liberos quos retinere videras ex praevaricatione captivos | Tu novellae vitis germina fecunda plantasti ut antiquorum tabesceret suavitas amara pomorum | Nunc de ciborum mittas vita non lavitur | Solvit gratia quos vinxit illecebra | De arbore creata nox criminis sed de ligno genita lux salutis | Vetuisti opera manum tuarum clemens operator interfici perpetue mortis excidio | Paradisi januam quam piaculum laetate dum nuberat dextera misterii caelestis aperuit | Id perfecte judicans esse pietatis ut quibus ad vitam fueras largitus introitum tribueres et regressum | Mortificantur ex lapsu vivificantur ex pretio | Redemti clementius quam creasti namque ibi deus operatus ut faceret hic passus est ut prode esset | Induit carnem set non exuit majestatem | Nostram substantiam expetens sed propriam non relinquens | Cum corpore editus set intemerato pudore conceptus temporalis ex virgine set coeternus in patrem | Humilians divina ut possit elevare terrestria | Cui tanti fuit salvatio ut ne nos perderemus caelum ille pateretur inferna | Suscepit mors quem tenere non potuit | Amplificata succesu set de vacuam spolit | Exsultavit in raptu et occidit in tropheo | In se refusa defecit extremitas postquam vite ad petere temptabit auctorem et dum ambit illicita perdidit ad quem sit | Adest nox lumine donata perpetuo dominicis sanctificata victoris quae recidium mundi sortita natalem de bella tu funeris regione triumphos Christi resurgentis excepit | Quae transgresionis maculas fluentis lavacri salutaris abs tergit | Quae veternosa criminis indumenta tactu liquidi resolvit elementi | In qua mercem sanguinis praesentat unda baptismatis et dum vetus culpa decidit novus homo consurgit | |
| h04449 | VAR | Dominus dixit * | Nativitas Domini |
| h04449.1 | VAR | Dixit domino * | Nativitas Domini |
| h04449a | VARV | Dixit domino * | Nativitas Domini |
| h04450 | VAR | Dominator deus mitissime kyrie eleison | Fons origo lucis perpetuae kyrie | Verbi tui pater ingenite kyrie | Incarnate tu quoque pie domine Christe eleison | Salus vitae qui es plebis dei cole Christe | Consolator qui es flamen quoque almae vivifice eleison kyrie eleison | Patris nati qui es summus amor deus luciflue kyrie eleison | Sine fine regnas servos tuos passi me kyrie | |
| h04451 | VAR | Domine audivi auditum tuum et timui consideravi opera tua et expavi | |
| h04451a | VARV | In medio duorum animalium cognosceris dum appropinquaverunt anni innotesceris | |
| h04451b | VARV | Deus a Libano veniet et sanctus a monte opaco et condenso | |
| h04451c | VARV | Pro egrotis flectamus genua * | |
| h04452 | VAR | Domine dominus noster * | |
| h04452a | VARV | Notus in Judaea * | |
| h04453 | VAR | Dura quies igniter amara cunctis tempus ex tubam resonaret ocios suffido tristi modulante terra omnia passus | Nunc polus foedus inimico calore Tiber flagrat fluvios quem sicut | Intona te tristi luculus quem libra flumina | Ingruit imber inimicus abis florem eam suevit spoliare vitem spem quoque fragrans populus dominus vasis grando lapillis | Bupho nam surgit et amica ejus cui pera dedit gelidus quem serpens scorpias ictum lacunam parat quem exsilio partem | Mas canamus crebuit pice aquae plantam et culex mox da Christo li deus quem cimex stet in nocte vigila repara lex corpora pangimus | Tollet hoc mors tradens in precanti pelle langorem tribuam qui eccem aquae eam gratias placido sopore | |
| h04454 | VAR | Ego feci ego feram ego creavi vos ego redemi vos ego reficiam vos ego sustinui ego dimittam peccata vestra sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth qui per spiritum sanctum descendisti in utero et factus es dei filius redemptor Israel | |
| h04455 | VAR | Emitte angelum tuum domine ut dignetur sanctificare corpus et sanguinem | Nos frangimus domine tu dignaris benedicere | Cum immaculatis manibus nos peccatores | O quam beatus venter ille qui Christum meruit portare | O quam beati pedes illi qui Christum meruerunt sustinete | O quam beata speciosa gemma et margarita qui Christum meruerunt ob lactare | Ubi lux mundi ubli lux caeli et archangeli | Offerebant munera sempiterna ad excelsum regem alleluia | Assumptio Mariae |
| h04456 | VAR | Equum et justum est vere domine satis dignum et pulchrum est in quantum nos munere tuo illustras tibi semper gratias agere apud quem est fons vitae in cujus lumine videbimus lumen | Previa toht tantisque virtutibus circa tuae magestatis resplendens altaria serena lux cerei | Praemittunt indicia ignium miracula secutura limpharum | Nuntiatur ex lumine quid nascatur ex fonte | Patescunt actu qui fuerat figurata misterio | Instar columnae veteris fomes iste praefulget aquis populum docet esse salvandum per quas et liberatio tributur ad salutem et regeneratio donatur ad requiem | Ascendat domine in conspectu gloriae tuae obsecratio devota famulorum | Visitentur benedictionis dono qui sacro dedicantur obsequio | Non hic tureis adoletur flamma virgultis nec in sabeicis proscinduntur ligna nemoribus quae suavitate cinnami rorantis exalant | Sed cera famulatur ex lumine quae non pollui tus ex parente | Cujus natura de flore cujus ortus ex virgine | Cui illa dat genetrix nativitatis originem quae corruptionis nescit errorem | Papirus quin etiam niveo adoperta sub tegmine flamarum exequitur incrementa | Neque hoc sine caelestis agitur operatione virtutis quod fabet ignibus res nutrita gurgitibus | Agnoscuntcuncta te dominum | Tibique se sciunt deberi quod nata sunt | Dedisti piae opifex creature sensum quae suum posit intelligere et honorare factorem | Intende propicius domine ad hujus cerei devotissimam servitutem | Ut qui flammam gignere cernitur usuale tuae benedictioni serenatur ex lumine cunctis sit expedibilis ad salutem | Resolvat gravium fomenta langorum | Asperitates casu remedii tranquillitate confringant omnia votis largiatur humanis que de tuis benedictionem sumpsit officiis | Tribue etiam domine sancte pater omnipotens deus | Ut diei hujus sollemnia sacrae paschalis in quo redemptoris nostri gloria predicatur et gratia cum antestite nostro | Illo aepiscopo cum glorioso principe | Illo cum presbiteri diaconibus clero adque omni populo sub multorum curriculu celebrare mereamur annorum amen | Praesta per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum cum quo tibi est una et quo equalis essentia in unitate spiritus sancti in saecula saeculorum amen amen amen amen | Ad te ascendit amen | Pax in caelo amen | Pax in terra amen | Pax et plenitudo tua domine super nos descendit amen | Pax regibus et potestatibus saeculi hujus amen | Pax ecclesiae tuae catolicae que est in hunc locum constituta et per universum orbem terrarum in pace diffusa amen | Post hunc dicit Christus orationem Christe peccati temporis | Et post haec accedunt ipsi dominos adorantes Christum osculant eum | Ille vero gratias eis agens dicitus erigite vos adjuvat idem vesperum | Et ascendit dicens lecturus lectionem hanc | In principio creavit deus caelum | In hac quoque lectione expoliatur cereum benedictum illis foliis ut coronis quibus circumdatur est et posite in patera accedentes quem per Christum cum de canibus clerus quem omnis populus ad Christum accipiunt ab eo cerea benedicta | Sic quem in haec lectione altare scium veritatis et coronae de super aperto unum explicita lectio a sacerdote legitur oratio | In tertia quoque lectione Christus ad baptizandum procedit | |
| h04457 | VAR | Eructavit cor meum * | |
| h04457a | VARV | Fundamenta ejus * | |
| h04458 | VAR | Fundamenta ejus * | |
| h04459 | VAR | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccatum mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | |
| h04460 | VAR | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te hymnum dicimus tibi gratias tibi agimus propter gloriam tuam magnam domine rex caelestis deus pater omnipotens domine filii unigenite Jesu Christe altissime cum sancto spiritu in domine deus agnus dei filius patris qui suscepisti peccata mundi miserere nobis quo suscepisti peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe in gloria dei patris cum sancto spiritu in saecula saeculorum amen |
Pages
No search term provided.