Search chants

Displaying 30101 - 30150 of 62515
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
603099a V Corporis et cordis auribus perceptura verbum illius Wiboradae
603100 R Illic in remotis animi obtutibus solius dei inhaerens visibus quam multa futura angelicis edocetur affatibus alleluia Wiboradae
603100a V Nam et Ungaros vastaturos Alamannian suique martyri diem et horam Wiboradae
603101 R Sed cum jam virginis suae laboribus finem sanciret imponere dominus passa ab Ungris perennibus stabilita est in gaudiis alleluia Wiboradae
603101a V Quae nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendunt Wiboradae
603102 R Ejus vero corpus dum octava die daretur sepulturae nulla cicatrix patuit vulnerum quae ei intulit rabies lictorum alleluia Wiboradae
603102a V Sed future gloriae resplenduit honore quam roseo perfuderat cruore Wiboradae
603103 R Virgo igitur Rachilda cum quodam tempore gravissima laboraret aegritudine ut martyris imploravit auxilium ilico per ejus convaluit meritum alleluia Wiboradae
603103a V Et quae imminente in febrium desperabatur per triduum Wiboradae
603104 R Martyris Wiborade precibus hujus loci domine esto tutor assiduus tuere patrem regulae regulares excole et vulgus cum primatibus cunctis erue reatibus alleluia Wiboradae
603104a V Et tibi placabilibus nos instruens moribus Wiboradae
603105 R Splendida nos testis sociari da prece festis hac quae passa die comes intras facta Mariae alleluia Wiboradae
603105a V Pax ubi summa datur periit et mors noxque fugatur Wiboradae
603106 R Beatus Aegidius appellatum veniens ab ejusdem civitatis praesulem honorifice susceptus est sed et plebs in ejus laudibus acclamavit praetor signis quae passim gessit Aegidii
603106a V Collaudabunt multi sapientiam ejus et usque in saeculum non delebitur Aegidii
603107 R Oriundus fuit Aquitaniae partibus vir per omnia et vita et nomine venerabilis Remaclus nobilis parentibus sed fide nobilior Remacli
603107a V Dignitare quidem saeculari clarus sanctitate autem extitit praecipuus Remacli
603108 R Almus adolescens trudo admonitu confortatus angelico venit ad sanctum pontificem Remaclum cupiens ejus facundo eloquio plenius roborari in dei obsequio Remacli
603108a V Omnia ait quae desideras deo disponente implebis Remacli
603109 R Sacerdos dei Remaclus ardebat plane interius flamma paracliti spiritus idcirco exterius honorem contempsit saecularem Remacli
603109a V Caelum ejus patuit precibus et oratio ad supernos pervenit auditus Remacli
603110 R Sancte Remacle Christi confessor audi rogantes servulos et impetratam caelitus tu defer indulgentiam Remacli
603110a V O Remacle sidus aureum domini gratia servorum gemitus solita suscipe clementia Remacli
603111 R Felicissimum beati Magni specialis patroni nostri recolentes transitum unanimiter omnes glorificemus dominum Magni
603111a V Qui ab occiduis finibus mundi talem nobis fecit solem oriri Magni
603112 R Beatus Magnus cum sancto Gallo plurimus in hac regione virtutibus decoratus a Joanne episcopo Constantiensi in diaconatus est gradum promotus Magni
603112a V Sicut ipsi discedens sanctus praedixerat Columbanus Magni
603113 R Post sancti patris obitum Columbani beatus Magnus ad ejus caenobium missus epistolam absolutionis et baculum ejus felici retulit Gallo Magni
603113a V Ut interdictum per haec sibi cognosceret officium esse permissum Magni
603114 R Triennio post beati Galli sepulturam evoluto sanctus Magnus cum Theodoro divina revelatione roboratus ad partes orientes profectus est Magni
603114a V Duce itineris Tozzone presbytero sibi divinitus misso Magni
603115 R Veniens vir dei Brigantium caeco quidam stipem petenti diu negatum restituit visum Magni
603115a V Orationem domino fundens et oculos ejus sputo suo liniens Magni
603116 R Cum Campidonam sanctus venisset et plenum serpentibus oppidum invenisset pridem hominibus inhabitabilem divino servitio locum reddidit habilem Magni
603116a V In gentem ibi boam in nomine domini bacillo neci sternens reliquosque angues in fugam vertens Magni
603117 R Miris magnorum radiis fulgens meritorum pro nobis miseris sanctissime Magne preceris Magni
603117a V Ostendendo bonum te clementemque patronum Magni
603118 R Expulsis e Campidona daemonibus relictoque inibi ad Christi famulatum Theodoro vir beatus ad Wicterpum Augustae praesulem venit ejusque permisso et auxilio Fauces Alpium peciit Magni
603118a V Cum prius horribilem Christi virtute draconem peremisset Magni
603119 R Vir deo amabilis amator solitudinis electum sibi excolens locum oratoria et cellas construxit atque tetras daemonum inde phalanges propulsavit Magni
603119a V Jejuniis vacans orationibus invigilans Magni
603120 R Confessor domini sanctissime meritis et nomine Magne supplicum vota tuorum pie quaesumus suscipe qui in his quondam terris advena et peregrinus nunc civis santorum et domesticis dei perpetim gaudens in caelestibus Magni
603120a V Nos quoque exsules regni captivos saeculi patriae reddas paradisi Magni
603121 R Beatus Constantius dum gereret officium mandrite sollicite corda plurimorum imbuit sacramentis fidei Constantii
603121a V Nempe revertenti domino dans lucra talenti Constantii
603122 R Egregii martyris Constantii transitum recolentes tuam domine laudamus potentiam Constantii
603122a V Caelos implentem pelagus terramque regentem Constantii
603123 R Sacris hic itaque scripturis intentus utiliter ipsas tenaci commendabat memoriae Constantii
603123a V Quae fecere viam sibi firmius ad theoriam Constantii
603124 R Agonista dei Constantius voluptuosis repugnavit affectibus crucemque suam tollens dominum est secutus Constantii

Pages