Search chants

Displaying 32951 - 33000 of 62355
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a00259 W In tabernaculo* Purificatio Mariae
a00260 A Ave praesul honestatis magne pater sanctitatis sancte blasi vir laudandae orbe toto praedicandae qui das lapsis revelamen et infirmis medicamen tu pro nobis intercede ut caelesti nos mercede ditet deus cum beatis regno suae claritatis Blasii
a00261 I Adoremus unum deum atque trinum pariter in quo vivit felix martyr blasius perenniter Blasii
a00262 A Celebremus exsultantes sancti festa blasii ut in caelo mereamur ejus esse socii Blasii
a00263 A Cujus prece nobis deus donet caeli gaudia ut cum ipso perfruamur paradisi gloria Blasii
a00264 A Hunc genuit virum dei dives Cappadocia fitque dono dei praesul in urbe Sebastia Blasii
a00265 R Hodie dignus et benignus vir fuit egregius almus infans vir perfectus martyr potens blasius Blasii
a00265a V Qui invenis factus magnos excrevit in actus Blasii
a00266 R Videns ad se venientes pontifex sanctissimus deum caeli laudans inde factus est laetissimus Blasii
a00266a V Christum prope jam sciebat ideoque congaudebat Blasii
a00267 R Felix martyr pretiose miles Christi gloriose confer nobis revelamen dans aegrotis medicamen Blasii
a00267a V Ablue nostrorum precibus sordes viciorum Blasii
a00268 A Quanta deus ejus prece fecit mirabilia saepe vidit atque sentit fidelis ecclesia Blasii
a00269 A Nam infirmis ejus prece restauratur sanitas languor fugit atque venit optata jucunditas Blasii
a00270 A Sancte blasi tu pro nobis funde preces domino ut possimus exsultare tecum sine termino Blasii
a00271 R Deo multos convertebat ab errore quos videbat aegris manus imponebat atque sanos faciebat universi qui videbant signa ejus stupebant Blasii
a00271a V Exspectantes ejus signa loquebantur deo digna Blasii
a00272 R Sanabat homines sanabat bestias repellens ab ipsis omnes molestias omnibus profvit ejus oratio nostra sit per eum in caelis portio Blasii
a00272a V Erat servens caritate magna plenus pietate Blasii
a00273 R Martyr gaudens in dolore Christi servet in amore in dolore confortatur in amore roboratur Blasii
a00273a V Cujus nobis suffragium caeli donet palatium Blasii
a00275 A Cujus prece mulieri damnum restituitur pristinaeque sanitati sanus homo redditur Blasii
a00276 A Jesus spina gratulatur ipsius suffragio pulso ejus cruciatu ac dolore nimio Blasii
a00278 A Stans securus super undas felix martyr Blasius deum laudans et exsultans jam coronae conscius Blasii
a00279 R Ferreis dirupta caro pectinibus magnum dabat planctum illis fidelibus agebat Blasius immensum gaudium sed nimis lugebat coetus fidelium Blasii
a00279a V Cruore manabat corpus pontificis quem fundebat atrox manus carnificis Blasii
a00280 R Decoratur praesul sacer blasius martyrio et in Christi regnat felix beato consortio Blasii
a00280a V Contulit aeterne deus illi gaudia vitae Blasii
a00281 R O vir magnae sanctitatis et immense pietatis omnes tibi famulantes et te pie venerantes ab inferni tempestate tua magna potestate libera nos martyr sancte ut possimus deo dante paradisum possidere et cum deo permanere Blasii
a00281a V Nos tua deprecatio Christi jungat collegio Blasii
a00282 A Regnat deus et cum eo sanctus Blasius praesul sacer et consors et martyr egregius Blasii
a00283 A Jubilando sanctum laudat omnis terra Blasius quem hodie traxit ad se deus per martyrium Blasii
a00284 A Vigilemus et psallamus deo summis laudibus qui Blasium totis jure dictavit honoribus Blasii
a00285 A Benedicant creaturae plasmatorem omnium per quem nobis sit aeterna salus et remedium Blasii
a00286 A Laudat dignum laudet deum resonet in saecula detque nobis cum blasio vitae tabernacula Blasii
a00287 A Benedictus rex in aeternum qui creavit omnia qui Blasium hac in die decoravit gloria ex hac vita ducens illum ad caeli fastigia qui dat nobis regnum vitae per ejus suffragia Blasii
a00288 A Magnificat totus mundus Christum dei filium qui hodie sublimavit pontificem blasium hinc exaltans et collocans caelo per martyrium cujus prece nos illustret paradisi gaudium Blasii
a00289 A Cena facta sciens dominus Jesus quia omnia dedit ei pater et quia a deo exivit et ad deum vadit surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se deinde misit aquam in pelvim coepit lavare pedes discipulorum suorum et extergere linteo quo erat praecinctus et ait qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet sed est mundus totus Ad Mandatum
a00289a AV Venit autem ad Simonem petrum et dicit ei petrus domine tu mihi lavas pedes non lavabis mihi pedis in aeternum respondens ei Jesus qui lotus est Ad Mandatum
a00290 A Quam pulchra es amica mea quam pulchra dentes tui sicut greges qui de lavacro ascenderunt Apolloniae
a00291 A Adoremus crucis signaculum per quod salutis sumpsimus sacramentum in quo dominus noster quasi in statera seipsum pretium nostrum pensavit ut vitam venditam fieret mors captivam in quo nec mundus gravi lapsu corrvit sanctos pedes Christus adfixit et contra fortem fortiorem totum mundum triumphatorem ostendit hoc tamen plus est mirabile quia quem totus mundus proficeret in unam stans stipite cursum victor implevit Fer. 6 in Parasceve
a00292 A O crux veneranda quae sola fuisti digna portare regem caelorum et dominum Fer. 6 in Parasceve
a00294 A Venite populi ad sacrum et immortale mysterium et libamen agendum cum timore et fide accedamus manibus mundis paenitentiae munus communicemus quoniam agnus dei propter nos patri sacrificium propositum est ipsum solum adoremus ipsum glorificemus cum angelis clamantes alleluia Dom. p. Cor. Christi
a00294.1 A Venite populi ad sacrum et immortale mysterium et libamen sumendum cum timore et fide accedatis cordibus mundis redemptionis munus percipientes quoniam agnus dei propter nos patris sacrificium prelibatus est ipsum solum adoremus ipsum glorificemus cum angelis dicentes Alleluia Dom. Resurrectionis
a00294.2 A Venite populi ad sacrum et immortale mysterium et libamen sumendum cum timore et fide accedatis cordibus mundis redemptionis munus percipientes quoniam Christi hodie in terris natus sacre virginis ex utero est ipsum solum adoremus ipsum glorificemus cum angelis clamantes gloria in excelsis Nativitas Domini
a00295 A In civitate domini clara sonant jugiter organa sanctorum ibi cinnamomi et balsami odor suavissimus qui ad laudem dei pertinet ibi angeli et archangeli hymnum novum decantant ante sedem dei Alleluia
a00295.1 A In civitate domini clara resonant jugiter organa sanctorum alleluia ibi angeli et archangeli decantant hymnum ante sedem dei alleluia
a00296 A Dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae Joannis Baptistae
a00297 R Antequam exires de vulva sanctificavi te Joannis Baptistae
a00297a V Et prophetam in gentibus dedi te Joannis Baptistae

Pages