Search chants
Displaying 33351 - 33400 of 62517
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a00546 | R | O vos angeli qui custoditis populos quorum forma fulget in facie vestra et o vos archangeli qui suscipitis animas justorum et vos virtutes potestates principatus dominationes et throni qui estis computati in quintum secretum numerum et o vos cherubin et seraphin sigillum secretorum dei sit laus vobis qui loculum antiqui cordis in fonte aspicitis | De Angelis |
| a00546a | V | Videtis enim interiorem vim patris quae de corde illius spirat quasi facies | De Angelis |
| a00548 | A | O spectabiles viri qui pertransistis occulta aspicientes per oculos spiritus et annuntiantes in lucida umbra acutam et viventem lucem in virga germinantem quae sola floruit de introitu radicantis luminis vos antiqui sancti praedixistis salvationem exsulum animarum quae immersae fuerant morti qui circuistis ut rotae mirabiliter loquentes mystica montis qui caelum tangit pertransiens ungendo multas aquas cum etiam inter vos surrexit lucida lucerna quae ipsum montem praecurrens ostendit | De Patriarchis |
| a00549 | R | O vos felices radices cum quibus opus miraculorum et non opus criminum per torrens iter perspicuae umbrae plantatum est et o tu ruminans ignea vox praecurrens limantem lapidem subvertentem abyssum gaudete in capite vestro | De Patriarchis |
| a00549a | V | Gaudete in illo quem non viderunt in terris multi qui ipsum ardenter vocaverunt | De Patriarchis |
| a00551 | A | O cohors militiae floris virgae non spinatae tu sonus orbis terrae circuiens regiones insanorum sensuum epulantium cum porcis quas expugnasti per infusum adjutorem ponentis radices in tabernacula pleni operis verbi patris tu etiam nobilis es gens salvatoris intrans viam regenerationis aquae per agnum qui te misit in gladio inter saevissimos canes qui suam gloriam destruxerunt in operibus digitorum suorum statuentes non manufactum in subjectionem manuum suarum in quo non invenerunt eum | Comm. Apostolorum |
| a00552 | R | O lucidissima apostolorum turba surgens in vera agnitione et aperiens clausuram magisterii diaboli abluendo captivos in fonte viventis aquae tu es clarissima lux in nigerrimis tenebris fortissimumque genus columnarum sponsam agni sustentans in omnibus ornamentis ipsius per cujus gaudium ipsa mater et virgo est vexillata | Comm. Apostolorum |
| a00552a | V | Agnus enim immaculatus est sponsus ipsius sponsae immaculatae | Comm. Apostolorum |
| a00554 | A | O speculum columbae castissimae formae qui inspexisti mysticam largitatem in purissimo fonte o mira floriditas quae numquam arescens cecidisti quia altissimus plantator misit te o suavissima quies amplexuum solis tu es specialis filius agni in electa amicitia novae subolis | Joannis Evang. |
| a00555 | R | O dulcis electe qui in ardore ardentis effulsisti radix et qui in splendore patris elucidasti mystica et qui intrasti cubiculum castitatis in aurea civitate quam construxit rex cum accepit sceptrum regionum praebe adjutorium peregrinis | Joannis Evang. |
| a00555a | V | Tu enim auxisti pluviam cum praecessoribus tuis qui miserunt illam in viriditatem pigmentariorum | Joannis Evang. |
| a00557 | A | O victoriosissimi triumphatores qui in effusione sanguinis vestri salutantes aedificationem ecclesiae intrastis sanguinem agni epulantis cum vitulo occiso o quam magnam mercedem habetis quia corpora vestra viventis despexistis imitantes agnum dei ornantes poenam ejus in qua vos introduxit in restaurationem hereditatis | Comm. plurimorum Martyrum |
| a00558 | R | Vos flores rosarum qui in effusione sanguinis vestri beati estis in maximis gaudiis redolentibus et sudantibus in emptione quae fluxit de interiori mente consilii manentis ante aevum in illo in quo non erat constitutio a capite | Comm. plurimorum Martyrum |
| a00558a | V | Sit honor in consortio vestro qui estis instrumentum ecclesiae et qui in vulneribus vestri sanguinis undatis | Comm. plurimorum Martyrum |
| a00560 | R | O vos imitatores excelsae personae in pretiosissima et gloriosissima significatione o quam magnus est vester ornatus ubi homo procedit solvens et stringens in deo pigros et peregrinos etiam ornans candidos et nigros et magna onera remittens | Comm. plurimorum Confessorum |
| a00560a | V | Nam et angelici ordinis officia habetis et fortissima fundamenta praescitis ubicumque constituenda sunt unde magnus est vester honor | Comm. plurimorum Confessorum |
| a00562 | A | O successores fortissimi leonis inter templum et altare dominantes in ministratione ejus sicut angeli sonant in laudibus et sicut assunt populis in adjutorio vos estis inter illos qui haec faciunt semper curam habentes in officio agni | Comm. plurimorum Confessorum |
| a00563 | A | O mirum admirandum quod absconsa forma praecellit ardua in honesta statura ubi vivens altitudo profert mystica unde o Disibode surges in fine succurrente flore omnium ramorum mundi ut primum surrexisti | Disibodi |
| a00564 | R | O viriditas digiti dei in qua deus constituit plantationem quae in excelso resplendet ut statuta columna tu gloriosa in praeparatione dei | Disibodi |
| a00564a | V | Et o altitudo montis quae numquam dissipaberis in differentia dei tu tamen stas a longe ut exul sed non est in potestate armati qui te rapiat | Disibodi |
| a00566 | R | O felix anima cujus corpus de terra ortum est quod tu cum peregrinatione hujus mundi conculcasti unde de divina rationalitate quae te speculum suum fecit coronata es | Disibodi |
| a00566a | V | Spiritus sanctus etiam te ut habitaculum suum intuebatur | Disibodi |
| a00568 | A | O beata infantia electi Disibodi quae a deo ita inspirata est quod postea sanctissima opera in mirabilibus dei ut suavissimum odorem balsami exsudasti | Disibodi |
| a00569 | A | O felix apparitio cum in amico dei Ruperto flamma vitae coruscavit ita quod caritas dei in corde ejus fluxit timorem domini amplectens unde etiam agnitio ejus in supernis civibus floruit | Ruperti Bingensis |
| a00570 | A | O beatissime Ruperte qui in flore aetatis tuae non produxisti nec portasti vitia diaboli unde naufragum mundum reliquisti nunc intercede pro famulantibus tibi in deo alleluia | Ruperti Bingensis |
| a00571 | A | Quia felix pueritia in laudabili Ruperto ad deum anhelavit et mundum reliquit ideo ipse in caelesti harmonia fulget et ideo etiam angelica turba filium dei laudando concinit | Ruperti Bingensis |
| a00572 | A | O pulchrae facies deum aspicientes et in aurora aedificantes o beatae virgines quam nobiles estis in quibus rex se consideravit cum in vobis omnia caelestia ornamenta praesignavit ubi etiam suavissimus ortus estis in omnibus ornamentis redolentes | Comm. plurimorum Virginum |
| a00573 | R | O nobilissima viriditas quae radicas in sole et quae in candida serenitate luces in rota quam nulla terrena excellentia comprehendit tu circumdata es amplexibus divinorum ministeriorum | Comm. plurimorum Virginum |
| a00573a | V | Tu rubes ut aurora et ardes ut solis flamma | Comm. plurimorum Virginum |
| a00575 | R | Favus distillans Ursula virgo fuit quae agnum dei amplecti desideravit mel et lac sub lingua ejus quia pomiferum ortum et flores florum in turba virginum ad se collegit | XI milium Virginum |
| a00575a | V | Unde in nobilissima aurora gaude filia Sion | XI milium Virginum |
| a00577 | R | Spiritui sancto honor sit qui in mente Ursulae virginis virginalem turbam velut columbas collegit unde ipsa patriam suam sicut Abraham reliquit et etiam propter amplexionem agni desponsationem viri sibi abstraxit | XI milium Virginum |
| a00577a | V | Nam iste castissimus et aureus exercitus in virgineo crine mare transivit o quis umquam talia audivit | XI milium Virginum |
| a00579 | A | O rubor sanguinis qui de excelso illo fluxisti quod divinitas tetigit tu flos es quem hiems de flatu serpentis numquam laesit | XI milium Virginum |
| a00580 | A | Studium divinitatis in laudibus excelsis osculum pacis Ursulae virgini cum turba sua in omnibus populis dedit | XI milium Virginum |
| a00581 | A | Unde quocumque venientes perrexerunt velut cum gaudio caelestis paradisi susceptae sunt quia in religione morum honorifice apparuerunt | XI milium Virginum |
| a00582 | A | De patria etiam earum et de aliis regionibus viri religiosi et sapientes ipsis adjuncti sunt qui eas in virginea custodia servabant et qui eis in omnibus ministrabant | XI milium Virginum |
| a00583 | A | Deus enim in prima muliere praesignavit ut mulier a viri custodia nutriretur | XI milium Virginum |
| a00584 | A | Aer enim volat et cum omnibus creaturis officia sua exercet et firmamentum eum sustinet ac aer in viribus istius pascitur | XI milium Virginum |
| a00585 | A | Et ideo puellae istae per summum virum sustentabantur vexillatae in regali prole virgineae naturae | XI milium Virginum |
| a00586 | A | Deus enim rorem in illas misit de quo multiplex fama crevit ita quod omnes populi ex hac honorabili fama velut cibum gustabant | XI milium Virginum |
| a00587 | A | Sed diabolus in invidia sua istud irrisit qua nullum opus dei intactum dimisit | XI milium Virginum |
| a00588 | R | Rex noster promptus est suscipere sanguinem innocentum unde angeli concinunt et in laudibus sonant sed nubes super eundem sanguinem plangunt | Nat. Innocentium |
| a00588a | V | Tyrannus autem in gravi somno mortis propter malitiam suam suffocatus est | Nat. Innocentium |
| a00590 | A | O virgo ecclesia plangendum est quod saevissimus lupus filios tuos de latere tuo abstraxit o vae callido serpenti sed o quam pretiosus est sanguis salvatoris qui in vexillo regis ecclesiam ipsi desponsavit unde filios illius requirit | In Dedicatione Ecclesiae |
| a00591 | A | Nunc gaudeant materna viscera ecclesiae quia in superna symphonia filii ejus in sinum suum collocati sunt unde o turpissime serpens confusus es quoniam quos tua aestimatio in visceribus suis habuit nunc fulgent in sanguine filii dei et ideo laus tibi sit rex altissime alleluia | In Dedicatione Ecclesiae |
| a00592 | A | O orzchis ecclesia armis divinis praecincta et hyacintho ornata tu es caldemia stigmatum loifolum et urbs scientiarum o o tu es etiam crizanta in alto sono et es chorzta gemma | In Dedicatione Ecclesiae |
| a00593 | A | O coruscans lux stellarum o splendidissima specialis forma regalium nuptiarum o fulgens gemma tu es ornata in alta persona quae non habet maculatam rugam tu es etiam socia angelorum et civis sanctorum fuge fuge speluncam antiqui perditoris et veniens veni in palatium regis | In Dedicatione Ecclesiae |
| a00594 | H | O ignee spiritus laus tibi sit qui in tympanis et citharis operaris mentes hominum de te flagrant et tabernacula animarum eorum vires ipsarum continent inde voluntas ascendit et gustum animae tribuit et ejus lucerna est desiderium intellectus te in dulcissimo sono advocat ac aedificia tibi cum rationalitate parat quae in aureis operibus sudat tu autem semper gladium habes illud abscidere quod noxiale pomum per nigerrimum homicidium profert quando nebula voluntatem et desideria tegit in quibus anima volat et undique circuit sed mens est ligatura voluntatis et desiderii cum vero animus se ita erigit quod requirit pupillam mali videre et maxillam nequitiae tu eum citius in igne comburis cum volueris sed et cum rationalitas se per mala opera ad prona declinat tu eam cum vis stringis et confringis et reducis per infusionem experimentorum quando autem malum ad te gladium suum educit tu illud in cor illius refringis sicut in primo perdito angelo fecisti ubi turrim superbiae illius in infernum dejecisti et ibi aliam turrim in publicanis et peccatoribus elevasti qui tibi peccata sua cum operibus suis confitentur unde omnes creaturae quae de te vivunt te laudant quia tu pretiosissimum ungentum es fractis et fetidis vulneribus ubi illa in pretiosissimas gemmas convertis nunc dignare nos omnes ad te colligere et ad recta itinera dirigere amen | |
| a00595 | H | Ave generosa gloriosa et intacta puella tu pupilla castitatis tu materia sanctitatis quae deo placuit nam haec superna infusio in te fuit quod supernum verbum in te carnem induit tu candidum lilium quod deus ante omnem creaturam inspexit o pulcherrima et dulcissima quam valde deus in te delectabatur cum amplexione caloris sui in te posuit ita quod filius ejus de te lactatus est venter enim tuus gaudium habuit cum omnis caelestis symphonia de te sonuit quia virgo filium dei portasti ubi castitas tua in deo claruit viscera tua gaudium habuerunt sicut gramen super quod ros cadit cum ei viriditatem infundit ut et in te factum est o mater omnis gaudii nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet ac in symphonia sonet propter dulcissimam virginem et laudabilem Mariam dei genetricem amen | De BMV |
Pages
No search term provided.