Search chants

Displaying 34701 - 34750 of 61305
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a01854 A In vocem supplicantium intendant Domine quesumus aures tuae pietatis ut tibi bene placitis precibus et meritis amabilis tui Amandi nos a cunctis liberes vitiis et periculis. Amandi
a01855 A Magnificamus te deus benigne salutaris noster qui in sanctis tuis mirabilis semper es cujus gratia largiente beatus Amandus sacerdos magnus sanctitate perspicuus doctrina clarus miraculis choruscus effulsit et ideo te supplices exposcimus ut ejus sacro obtentu nostra deleas crimina cuncta submoveas noxia gaudia tribuas sempiterna Gervasii, Protasii
a01857 PS Usquequo domine oblivisceris me
a01858 A Inclytus pontifex Amandus in sanctitare et justitia coram deo suo omnibus vire sue serviens diebus in illo probatus atque perfectus die hodierna carnis vinculis absolutus ad caelos est evecrus congaudentibus sibi angelorum choris et cunctis celicolis concinnentibus benedictus deus Amandi
a01859 A O venerande et amabilis pater Amande filiorum tuorum pia vota suscipe et dum in conspectu benigni Jesu cum sanctis ejus inenarrabilis gloria frueris nostri petimus apud ipsum memor esse digneris et dulci prece deposce ut qui hic tuam exsultantes annua veneramur festa illic tecum mereamur festa habere continua Amandi
a01861 A Ascendens Christus in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus alleluia Ascensio Domini
a01862 A Hanc invenit viligantem sponsus stans ad hostium cum lucerna clarum dantem et gratum hospitium Margaritae
a01863 A Sponsus hujus virginis candidus et rubicundus dat verba dulcendinis cum praecunctis sit facundus Margaritae
a01864 A Aureola gaudet bina quod sibi conceditur cum sit virgo et divina prolege cum moritur Margaritae
a01865 W Speae tua et pluria R. Margaritae
a01866 R Virginum sponsus laudum nuptias com margarita colit hodie vocat cunctos parans delicias offert dona caelestis curie Margaritae
a01868 A Regnabit deus super gentes deus sedet super sedem sanctam suam alleluia
a01869 A Virginem Olybrius pulchra in tuetur et ejusdem anxius amore tenetur Margaritae
a01870 A Virginale firmamentum Margarita profitetur nullum formidans tormentum quid Olybrius minetur Margaritae
a01871 V Cum apparatu venit gloriae sonant voces nove laetitiae Margaritae
a01872 R Cum intra thalamum sponsus accubuit. Nardus et balsamum sponse redoluit. Margaritae
a01873 R Cum intra thalamum sponsus accubuit nardus et balsamum sponse redoluit Margaritae
a01874 V Laudens est ut lilia hec Iherusalem filia Margaritae
a01875 A Vere rex gentis Anglorum miles regis angelorum o Edmunde flos martyrum velut rosa vel lilium funde preces ad dominum pro salute fidelium Edmundi
a01877 A O Petre martyr inclyte praedicatorum gloria virginitate praedite verbo signis et gratia concessa nobis solitae pietatis clementia transacto mundi tramite nos transfer ad caelestia alleluia Petri, Mart.
a01878 R Dum Sansonis vulpes quaerit ab iniquis emitur caput sacrum lictor ferit justi sanguis funditur sic triumphi palmam gerit dum pro fide moritur alleluia Petri, Mart.
a01878a V Stat invictus pugil fortis constans profert hora mortis fidem pro qua patitur Petri, Mart.
a01879 I Caelestis exercitus regem adoremus et pro palma militis ejus jubilemus alleluia Petri, Mart.
a01880 A De fumo lumen oritur et rosae flos de sentibus doctor et martyr nascitur Petrus de infidelibus alleluia Petri, Mart.
a01881 A Praedicatorum ordinis militans in acie nunc conjunctus est agminis caelestis militiae alleluia Petri, Mart.
a01882 A Mens fuit angelica lingua fructuosa vita apostolica mors quam pretiosa alleluia Petri, Mart.
a01883 R O Petre sidus aureum summi vas honoris candorem servans niveum dono creatoris decus habens virgineum in supernis choris alleluia Petri, Mart.
a01883a V Tu speculum munditiae tu custos innocentiae tu sancti flos pudoris Petri, Mart.
a01884 R Praedicator fervidus fidei zelator circuit intrepidus haeresum damnator vitiorum rigidus semper expugnator veritatis lucidus doctor et amator alleluia Petri, Mart.
a01884a V Verbo vita praedicat signis crebris emicat legis aemulator Petri, Mart.
a01885 A Petrus novus incola caelos laureatus ascendit aureola triplici dotatus alleluia Petri, Mart.
a01886 A Turbae currunt languentium signa coruscant varia et in Petri praeconium crebra crescunt prodigia alleluia Petri, Mart.
a01887 A Bolus digne suffocat guttur detrahentis sed mox ipsum revocat votum paenitentis alleluia Petri, Mart.
a01888 A Motu sensu corporis juvenis privatur tactus sacri pulveris vitae restauratur alleluia Petri, Mart.
a01889 A Ad sancti Petri tumulum frequens lux descendit in cujus laudis titulum lampades accendit alleluia Petri, Mart.
a01890 A Summa pollens Petrus munditia et praefulgens doctrinae gratia martyrii clarus victoria trinae fulget coronae gloria alleluia Petri, Mart.
a01891 A O martyr egregie doctor veritatis puritatis vasculum norma sanctitatis tua per suffragia veniam peccatis et vitam in gloria praesta cum beatis alleluia Petri, Mart.
a01892 R Generosa Rupertus parentela progenitus stirpe insignitus regia extitit oriundus e Francia Ruperti Salisburgii
a01892a V Divina prosperante gratia salutifera instructus est doctrina Ruperti Salisburgii
a01893 R Majore potitus juventa mentis pollebat industria totisque conabatur nisibus piorum interesse conventibus Ruperti Salisburgii
a01893a V Erga caelestia semper intentus dictis et factis claruit castissimus Ruperti Salisburgii
a01894 R Sanctis succrescens moribus sacris provectus est ordinibus et ut honestas rerum poscebat Christo praeduce semetipsum regebat Ruperti Salisburgii
a01894a V Non passa caelestis gratia succensam torpere lucernam salutem desiderans multorum presulatui destinabat provehendum Ruperti Salisburgii
a01895 R Praesul insignis Rupertus terris lucebat longe positus qui rogatu Dietonis fines adiit Noricae regionis Ruperti Salisburgii
a01895a V Praecepta sectatus cum Abraham diva cunctis dona praetulit superna Ruperti Salisburgii
a01896 R Felix tantae prolis Francia genetrix sed felicior donata tali patrono Norica laetetur Pannonia Christo per ipsum dedita o presul Ruperte benigne nobis succurre Ruperti Salisburgii
a01896a V Ut ante magnificae deitatis nutum peccatis absoluti compareamus Ruperti Salisburgii
a01897 A Quinto loco a beato Petro apostolo cathedram sedit sanctus Alexander qui beatum Hermen convertit ad dominum Hermetis
a01898 A Eia laude condigna arridentis festi dieculam laetanter nunc suscipiamus venerandam quae nobis revehit iteranda Ruperti festa praesulis eximii sancte Rodberte adjuva nos pater alme Ruperti Salisburgii
a01899 A Crebrescente christianae fidei religiositate germanica tellus Christi jugum suscipere conata est Ruperti Salisburgii

Pages