Search chants
Displaying 39251 - 39300 of 62584
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| ah07183 | Sq | Laude jucunda melos turma persona | Jugando verba symphonia rhythmica | Concrepans inclita harmonia vera saecli lumina | Luce qui aurea illustrarunt regna mundi omnia | Vernant fortia jam quorum trophea in coeli regia | Quorum merita dissolvunt crimina hac die fulgida | Nam alter crucis supplicia triumphans alter ensis jugula uterque nitet laurea | Super sublimia sidera insignes victoria coelica prelati sunt in curia | Hinc beate Petre qui maxima reseras claudis verbo coeli limina | Sume pius vota fidelia peccati cuncta resolvendo vincula | Sacra Paule ingere dogmata inlustrans plebis pectora | Et quousque det deus perfecta ultra fer mente sidera | Dulcis qua resultat musica virtutum fidibus atque melis concinna | In qua symphonia miscetur est illa quae vere diatessaron prima | Constans virtute et justitia | Temperantia et jprudentia | Quibus supera agmina rite decusata Christo cantica psallant enharmonica | Nostra sint quorum socia illa dent lumina quis praeconia damus hyperlidica | Sublime dicant omnia amen redempta | |
| ah07184 | Sq | Pulchra prepollet in arva (...) | |
| ah07187 | Sq | Ad te cunctipotens rex celse (...) | |
| ah07189 | Sq | Cesla personet melos vos in haec aula (...) | |
| ah07190 | Sq | Celsa celorum cohors (...) | |
| ah07192 | Sq | Hodiernus sacracior venerandus (...) | |
| ah07194 | Sq | Precentorum succentorumque turma (...) | |
| ah07195 | Sq | Nunc dies inclyta (...) | |
| ah07196 | Sq | Haec est sancta sollemnitas | Et veneranda beati Stephani et honoranda | Ipse namque ut gaudia possideret caelestia | Christi secutus est vestigia | Ideo adeptus est praemia | Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia nostra solvantur debita | Ac precatu benigno adjuti sempiterne digne captemus munera | Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus sua monita | Quibus medium credimus te fore beate Stephane et luce fulgentem rutila | Ideoque praecelsa tua imploramus auxilia | Uti clara gaudia percipiamus splendida | Per saecula | Stephani |
| ah07197 | Sq | Pretiosa candidata (...) | |
| ah07198 | Sq | Regis celsa qui regit (...) | |
| ah07199 | Sq | Celsa polorum continens astra (...) | |
| ah07200 | Tp | Enharmonia voce sonora personemus modulata primi fortia martyris gesta casta pro me symphonia | Plenus gratia Stephanus dei magna signa gerebat admiranda Sancta coelitus insita prudentia corda increpans obdurata | Efferata plebs Judaica sanctum dei ad concilia ducit sua Per contantur illum talia invenerit tibi dogmata exsecranda | Tunc ille angelica illustratus forma sancta ejus dat responsa In quem nimium ira inflammata turba dente sevit scelarata | Beatus lumina elevans ad supera ista adstantibus inquit verba Aperta video aetheris abscondita et Jesum ad patris stantem dextera | Alta furiose intonant agmina sancta aspernantur pessime famina impetum faciunt in que supra pellunt protinus urbem extra Tela assument torrentia saxea mortis infligunt discrimina gravia pararunt haec tibi caelestia martyr inclite habitacla | Mente qui pia pro persequente profudisti exorata Nostra crimina absterge cuncta abolende mortis acta | Ut lux vita et gloria sit nobis tecum per saecula infinita O QUANTA EST...ALLELUIA | Stephani |
| ah07202 | Sq | Nobis annua basilicae hujus festa (...) | |
| ah07203 | Sq | Laude digna clementia (...) | |
| ah07204 | Sq | Alle boans luia pangat candida ac aula (...) | |
| ah07205 | Sq | Praecelsa saeclis colitur dies omnibus fidelibus clara | Sub honore martyris Christi Vincentii rite dicata | In cujus hodie natale solvimus laudes debitas | Insignis olim fulsisti levita gemina sub Valerio gliscens dogmata | Flagrans amore divino calcasti lubrica mundi gaudia fortis athleta | Tempsisti saeva poenarum genera risisti sereno corde plurima | Vincla verbera furias faculas cathenas ungulas ac craticulam | Carcer te taeter nil terruit aut nulla tortoris crudelitas nec torrida ferri machina | Flammas testularum aspera fragmina ultro subisti impavidus taeterrima trusus spelaea | Septus cuneis mox sidereis hymnizabas mystica laetus carmina | Sonant organa praemirifica modulatis vocibus concrepantia | Victis victor hostibus victorem cerenebas cominus angelorum caterva psallebat voce tinnula | Eja miles invicte posita caduca sarcina arce poli florida necteris noster collega | Post tot tormentorum supplicia feliciter peracta atque devicta penetrasti coeli sidera | Stola laureatus perspicua agnum sequens fulgida inter lilia agonista jam tripudians | Jamjam sancta anima funde pia precamina pro nostro foedo facinore prece sedula | Fove martyr immeritos famulos tuos noxas pellens et commoda praebens omnia Quo aeterna una tecum gloria jucundemur cantantes alleluia | |
| ah07206 | Sq | Precelsa intonent cantica domino laude debita (...) | |
| ah07207 | Sq | Post apostolicos globos fulgidos victoriosa documenta (...) | |
| ah07209 | Sq | Hic est sonus caelestis et angelica laus (...) | |
| ah07211 | Sq | Vexilla martyrum sacra | Melodemata clangant sonora justorum recolendo magnalia | Qua candidata procerum turma coelica transcendit penetralia | Hodie piorum arte dia festiva psallant poemata Hodie astrorum concentus exsultent de tanta caltudia | Decus martyriale agonis palmae diadema triumphalia stigmata clarent victricia | Quorum gesta fulgida praetitulata augusta intra palatia meritorum cluit famiua | Athletarum concives florida trophea cruore sacrorum sua casta cubilia | Pro aeterna numina prodita corpora fausta meruerunt provehi commercia | Debellata discrimina tyrannica deifica floruere serta regni culmina | Trina ternarum curia angelica ubi Christum adorant in arce principalia | Unde laudes indefessa senatoria militia | Assistentia decantant hymnologia symbolica | Flos tuus paradise pulcher unde manant nardi nectaris odoramina | Ubi martyrum societas splendidata trinam glorificat essentiam | O quam beata dogmata sanctorum ubi sonant jubilamina | Ubi jam tua bonitas martyrum intercessu nos perducat | Christe bone per saecula | Amen | Comm. plurimorum Martyrum |
| ah07212 | Sq | Febus nunc pollens hodie dies qua recolentes Christicole (...) | |
| ah07213 | Sq | Verba cuncta regis celsi quem laudatur potenciam (...) | |
| ah07214 | Sq | Martyr dei regem celi deplora (...) | |
| ah07215 | Sq | Succinat cantibus phalanx horgana (...) | |
| ah07216 | Sq | Gloriosa dies adest praeclara atque laeta (...) | |
| ah07217 | Sq | Assunt festa gloriosi sacra confessoris veneranda (...) | |
| ah07218 | Sq | Alma cohors una laudum sonora nunc prome praeconia | Quibus en insignis rutilat MARTIALIS ut luna solque sidera | Meritorum est mirifica radians idem sacra praerogativa | Hunc nam sophiae mystica ornarunt mire dogmata qua fulsit nitida luculentur per ampla orbis climata | Verbi nec non fructifera sevit divini semina mentium per arva pellendo quoque cuncta noctis nubila | Hinc famina fundens diva utpote coelestia ferens in se numina | Sublemavit catholica vehementer culmina sancta per eloquia | Is nempe celsa compos gloria nunc exsultat inter laetabunda coelicolarum ovans contubernia | Sublimis exstat sede superna fruens vita semper inexhausta sat per saluberrima Christi pacua | O dignum cuncta laude praecelsa praesulem tanta nactum gaudia virtutum propter merita quibus viguit ardens velut lampada | Nos voce clara hunc et jucunda dantes oremus preces et vota quo nobis ferat commoda impetret et aeterna poscens praemia | Quod petit praesens caterva praesulum gemma devota rependens munia mente sincera favens da sibi precum instantia scilicet ut polorum intret limina | Quoniam intra palatia stantes suprema laeti gratulemus adepti polorum regna qui tua praesul sistentes hac aula jubilamus ingenti cum laetitia | Recintes dulcia nunc celsaque Alleluia | |
| ah07219 | Sq | O alma trinitas deus es et unitas | Qui resides supera et cernis infima | Claudis pugillo cuncta sub coeli factura | Angelorum quoque astat tibi agmina clariflua sat beata | Cherubim atque Seraphim jam nunc intonant praeconia voce sonora | Clamantes atque dicentes sanctus sanctus Deus qui regnas per omnia tempora | Ardentes atque cernentes Christum Dominum laudantia per saecula agmina | Patriarchae cum pulchris coronis in circuitu sedis tuae sedent in albis | Apostolorum chorus prophetarum laudabilis exercitus te collaudant | Martyrum proclamat chorus Alpha et O rex regum bone via vita virtus trinitas sancta es benedicta | O Jesu corona nostra cujus clara rutilant dona quis aeternae vitae consequimur magna praemia | Tecum in aethra alleluia decantantes cum pneuma | Quo vota nostra annuas tendant affatim sincera | Sillabatim cum organa plebs nonnulla perstrepet melodia | Et voce clara proclamant quam beata sanctorum sunt agmina | Quorum non sol luna sed Christus vera est lucerna | Cum quo fulgent alma ut inter lucifer nubila | Cum quibus et rutilans coronatus in axe athleta candidatus purpura praeclara | Sociatus cum agmina trinitatem sancta cernentia in gloria aeterna cum palma | O alme atque gloriose impetra nobis indulgentiam | Ut cum Domino mereamur gaudere per omnia saecula | |
| ah07220 | Sq | En virginum agmina precellat in gloria (...) | |
| ah07221 | Sq | Observanda habunde solempnitas (...) | |
| ah07222 | Sq | Ac templi hujus ... super cacumina (...) | |
| ah07224 | Sq | Laetetur et concrepet (...) | |
| ah07225 | Sq | Exsultet elegantis omnis mundi fabrica (...) | |
| ah07226 | Sq | Castrorum proles dedicativa jam epithalamia reciprocata recolat solemnia | Dulcorata recinat orthodoxorum soboles euphonia | Ecce micat dies in qua sacro signaculo delibuta | Haec domus regio pacta vexillo chrismatis est adscripta cujus typum portendebant plastru arcae cataclismi tecta | Hanc allegorizabant illa quondam Mosea secmata | Sina ostensa secretorum libamenta in hac o Christe aula litanda | Gaude consona summa in qua te majestas cernua plebs adorant supplicat | In qua citharizant angelorum fidicula laudes hymnizantia | Quem dogmatizant patrum sophismata et vatun consonant argumenta | A patriarchis typicata ab antiquis est praesagata poli valva | Ordinum sacrorum globata insontum coetibus gyrata mater pulchra | Ipsa est nempe quae cum pacto inviolabili copula | Compellentia sponsum juxta castra virginea avida | Christo foederata exorcizans quaerula quo ivit sponsus narrat caelebs turba | Vox illico boans surge propaciscata altam carpens semitam inter astra | O speculatrix urbs regalis tristia in te nulla nec delubilia | Conditor tuus Christus atque architector nec manent apud te morbida | Intra cujus abdita redemptor deleta erratica nostra funerea | Collige et colloca quo ivit perpetim mansuri ibi dicamus una | Laudes in axe supera qui manes in saecula | In Dedicatione Ecclesiae |
| ah07227 | Sq | Ad te sancte supernum lumen (...) | |
| ah07228 | Sq | Adest festa domus (...) | |
| ah07229 | Sq | Adest nempe valens usia (...) | |
| ah07232 | Sq | Oremus omnes ad dominum Jesum (...) | |
| ah07233 | Sq | Regemus omnes dominum (...) | |
| ah07234 | Sq | In cithara Davidis citaredis (...) | |
| ah07235 | Sq | O miranda stupenda Christi opera qui humana subiit fragilia nostri causa | Pertulit opprobria innumera nobis ferret ut exempla | Maxima patientia nobis confer adipisci caelestia | Qui omnia nostra vides occulta in laetitia cantica | Tibi solvimus laeta qui omnia per saecula quae sunt gubernas in caelo atque in terra | |
| ah07236 | Sq | Sancte rex cujus forti dextera | Omnis terra moderatur in justitia directa | Deduc nos in aulam sanctam olympeam ubi cantant | Voce mellea multa agmina ac hymnumque vestibus albis candidata torques aureas | Gestantes per divinum donum et pontiuntur gloria infinita per omnia saecula | |
| ah07238 | Sq | Per saecula tibi permaneat laus victoria o Deus praeclara Qui pius et clemens delesti cuncta crimina nostra | Qui venisti de sede paterna nostra in arva Ante saecla cum eo regnans summa gloria | Te Christe voce celsa conlaudant Ac tuam potentiam praedicant | Agmina ante te nunc canentia Trinitas o sancta una Deitas | Concinimus omnes tibi gloriam | |
| ah07239 | Sq | Orbis redemptor et conditor jam prope est (...) | |
| ah07240 | Sq | Omnipotens deus fortis per innumera secula (...) | |
| ah07241 | Sq | Deus lux a&erna sublima claritas sancta (...) | |
| ah07242 | Sq | Nostra tuba (...) | |
| ah07243 | Sq | Mente pura te oramus potestas diva Ut precibus nostris faveas | Per immensam clementiam Confregisti nam tu vasa | Hostis malignissimi fortia Cum pro nobis suscepisti poenam | Vivificae crucis a plebe Judaea exortus es ex qua Ergo nos tua tuta custodia firma quia fragilia | In nobis perstant omnia et mitte opitulamina ab arce superna Nobis famulis qui tua laudamus trophaea praeclara canendo sonora | Praesta quoque superna angelorum clara gaudia Ut in aevum cantica tibi decantemus jubilando Alleluia | |
| ah07244 | Sq | Laudent regem angelorum agmina sacra Deum regnantem in arce poli per saecla | Nec non omnis creatura ab ipso creata ipsi applaudat | Polus atque sidera aetherea lucida | Quae lucent in gloria ipsi famulantia | Cum hominibus qui terram habitant per deitatis gratiam | Quos eripuit bonitas filii almis patris admiranda | Ab antiqua inimici subdola fallacia | Nam ut pius salvaret nos reliquit poli alta | Et assumpsit pro nobis carnem veram | Non amittens tamen quod Deus erat | Cujus magnam exoramus clementiam ut piacula nostra tollat | Et tribuat angelorum consortia oratione assidua | Sanctorum suorum cui perpes sit laus |
Pages
No search term provided.