Search chants
Displaying 36201 - 36300 of 63323
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a03110 | A | Amen dico vobis quod uni ex minimis meis fecisti mihi fecistis venite benedicti patris mei possidete paratum vobis regnum ab initio saeculi | Joannis a Deo Confessoris |
| a03111 | A | Beatus Anselmus saeculi principes docebat dicens nihil amplius diligit deus in hoc mundo quam ecclesiae suae libertatem | Anselmi |
| a03113 | I | Undenis millibus in te Colonia passis virginibus pange praeconia | XI milium Virginum |
| a03114 | H | Nocte surgentes virginum laudes canamus dulciter ut nos a lapsa criminum custodiant perenniter | Quae monitae per somnium Coloniam perveniunt in qua dirum supplicium a barbaris excipiunt | Tandem fugatis hostibus divino beneficio sepultae sunt a civibus urbis magno cum gaudio | O beata Colonia persolve deo gratius qui tua salvat moenia per virginum reliquias | XI milium Virginum |
| a03115 | A | Juste colit Colonia sanctarum festum virginum quae sibi pro custodia donatae sunt per dominum | XI milium Virginum |
| a03116 | A | Christo canamus gloriam pro sanctis virginibus transmissis in Coloniam sub undenis milibus | XI milium Virginum |
| a03117 | A | Iste coetus inclytus virginali gloria collectus est caelitus per undena milia | XI milium Virginum |
| a03118 | R | Stirpe clara refulgens Ursula vultu pulchra Christi discipula fide pollens evasit singula mundi pericula | XI milium Virginum |
| a03119 | H | Quae tanta patres gloria vos nimbo adornat caelico in nos redundat lucida quos foedus idem congregat | Quos patris immortalia dent jussa fructus uberes per vos patet clarissimis gestis loquelis moribus | Hortus venustus floribus agerque laete frugifer virtutibus cluniacus per vos amoenus splenduit | Pii sagaces providi prodesse aventes fratribus quot comparastis incolas caeli beatitudinis | Adeste nobis regulae quam vos amastis asseclis ut hanc tenentes seduli Christum sequamur principem | In patria cum gaudio vestrae cohortis particeps et nostra turma concinat in trinitatis gloriam | |
| a03120 | A | Surrexit Odo plenus spiritu sancto et monastici ordinis decus per orbem renovatum est alleluia | |
| a03121 | A | Maiolus caritate redundans et gratia sanctitatem angelicam aemulatus virtute super hominem ferebatur alleluia | |
| a03122 | A | Qualem caritatem corde servaret Odilo mire demonstravit qui defunctorum fidelium cruciatibus condolens eos quotannis dulci refrigerio foveri decrevit alleluia | |
| a03123 | A | Cum in die magni sabbati beatus Hugo sacris interesset columnam novae lucis salutabat crebris exorans suspiriis ut ad terram promissionis feliciter perveniret alleluia | |
| a03124 | H | Jucunda patrum rediit festivitas illustrium confessione cordium qui respuerunt sǽculum | Quorum colentes annuam solemnitatem candidam ipsos precamur humiles ut nostras mundent maculas | Oratione sedula votisque nostris subditis det nobis indulgentiam eorum intercessio | Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis cum patre et sancto spiritu in sempiterna sǽcula | |
| a03125 | A | Gregorius septiformi gratia plenus non sumpsit sibi honorem sed vocatus a Deo gradum conscendit | Gregorii VII Papae Confessoris |
| a03126 | A | Pastor vigilantissimus judicium incepit a sanctuario et sponsae decus zelatus est | Gregorii VII Papae Confessoris |
| a03127 | A | Surrexit Gregorius quasi ignis et verbum ejus quasi facula ardebat | Gregorii VII Papae Confessoris |
| a03128 | A | Gregorius in vita sua sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit templum | |
| a03129 | H | Pontifex magnus populo stupente sub columbina specie loquentis spiritus sancti documenta sensit actibus implet | Fortis occurrit mulier Mathildis quae patri summo tribuens juvamen inclytae sedis studio fideli jura tuetur | Triticum cernens loliis scatere praesul et messem manibus profanis objici zelo rapiente saevit alter Elias | Ut viam currant patriae supernae libero gressu populi fideles anteit pastor propriam paratus tradere vitam | Murus Israel domui stetisti criminum vindex columenque Romae inter aerumnas placida Gregori morte potiris | Martyres pergis prope laureatus firmus et constans fidei tenacem o pater praebes animum triumphi gaudia sumas | Sis memor cari gregis et patronus sis ad aeternam triadem precamur cuncta cui dignas resonent per orbem saecula laudes | Gregorii VII Papae Confessoris |
| a03130 | A | Dixerunt mundi rectores haereditate possideamus templum dei Gregorius autem pro muro domui Israel fortis astitit | Gregorii VII Papae Confessoris |
| a03131 | H | Te triumphanti celebramus ore inclytum Romae jubar o Gregori corde qui magno superans procellas littora tengis | Gaudeat coetus Benedicti patris qui tot et tantos generavit orbi filios nullus simili refulsit laude verendus | Nuntium latae ditionis adfert dextra ludentis pueri dolantem dum secus fabrum domino regente segmine scribit | Alta conscendas pater oriaris sol novus mundum radiis serenans pontifex Petri sedeas cathedra arbiter orbis | In latebrosos fugiant recessus quotquot hostili rabie furentes in gregem christi satagunt nefanda tela vibrare | Sis memor chari gregis et patronus sis ad aeternam triadem precamur cuncta cui dignas resonent per orbem saecula laudes | Gregorii VII Papae Confessoris |
| a03132 | A | Dilexi justitiam et odivi iniquitatem propterea morior in exsilio | Gregorii VII Papae Confessoris |
| a03133 | A | Dilexi justitiam et odivi iniquitatem propterea morior in exsilio | Gregorii VII Papae Confessoris |
| a03134 | A | Dux pacifer Augustinus cum beato sanctorum choro elato crucis domini triumphali vexillo ingrediebatur civitatem | Augustini Cant. |
| a03135 | A | Ecce Joanna virgo simplex et piissima quoniam timebat dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum | Joannae de Arc Virginis |
| a03136 | A | Suscitavit eam dominus et ideo puella induit armaturam Dei ut posset stare adversus insidias inimicorum | Joannae de Arc Virginis |
| a03137 | A | Stetit succincta lumbos suos in veritate et induta loricam justitiae assumpsit scutum et galeam salutis | Joannae de Arc Virginis |
| a03138 | A | Ecce levavit ad gentes manum suam et ad populos exaltavit signum Domini ut fugerent partes adversae | Joannae de Arc Virginis |
| a03139 | A | Custodivit eam angelus ejus et hinc euntem et ibi commorantem et inde revertentem atque in medio ignis non dereliquit eam | Joannae de Arc Virginis |
| a03141 | A | Evangelii factus sum ego minister secundum operationem virtutis dei | Marci |
| a03143 | A | Evangelii factus sum ego minister secundum operationem virtutis dei | Marci |
| a03144 | R | Esto fidelis usque ad mortem | |
| a03144a | V | Et dabo tibi coronam vitae | |
| a03145 | R | Collegerunt pontifices et pharisaei consilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit si dimittimus eum sic omnes credent in eum ne forte veniant Romani et tollant nostrum locum et gentem | |
| a03145a | V | Unus autem ex ipsis Caiphas nomine cum esset pontifex anni illius prophetavit dicens expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum dicentes | |
| a03145b | V | Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum dicentes | Dom. in Palmis |
| a03147 | H | Te Catharina maximis nunc veneramur laudibus cunctae lumen ecclesiae sertis ornata plurimis | Magnis aucta virtutibus et vita florens inclita humili mente ac strenua per crucis pergis tramitem | Stella videris populis salubris pacis nuntia mores restauras optimos feroces mulces animos | Sancto compulsa Spiritu ignita verba loqueris quae lucem sapientiae aestus amoris ingerunt | Tuis confisos precibus virgo dilecta Domino nos caritate concitos fac Sponsi regna quaerere | Gloria tibi Domine qui surrexisti a mortuis cum Patre et Sancto Spiritu in sempiterna saecula | Catharinae Senensis |
| a03148 | A | Sanctissima christi sponsa dilecto suo jugiter adhaerebat et unus cum illo spiritus erat | Teresiae Avilensis |
| a03149 | A | Simeon puerum portabat in manibus et Anna vidua Christum agnovit advenisse in terris | Purificatio Mariae |
| a03150 | I | Christum regem magnum adoremus dominum qui gloriosum confessorem suum super astra poli dictavit benedictam | |
| a03151 | A | Stetit succincta lumbos suos in veritate et induta loricam justitiae assumpsit scutum et galeam salutis | Joannae de Arc Virginis |
| a03152 | H | Ostium victrix properante cursu Carolum ad sanctam comitaris aedem ut tri umphantem sacra rite signet unctio regem | Gaudio fundens lacrimas Joanna Principi plaudis Domino rependis debitas grates retinesque dextra nobile signum | Erigens longa populum ruina mira fecisti generosa virgo jure te nostrae patriae parentem saecla vocabunt | Sed manet major meliorque merces te novus poscit labor et triumphus te Deus mittens dabit ipse vires atque coronam | Qui dedit presso populo salutem laude ter sanctum Dominum colamus semper ut tantae meritis patronae Gallia vivat | Joannae de Arc Virginis |
| a03153 | A | Stans beata Joanna in medio flammae oculis ad crucem conversis sic orabat dicens domine Jesu accipe spiritum meum ne statuas illis hoc peccatum | Joannae de Arc Virginis |
| a03154 | A | Crucem tuam adoramus domine et sanctam resurrectionem tuam glorificamus Venite omnes adoremus Christi resurrectionem | Fer. 6 in Parasceve |
| a03154a | AV | Deus misereatur nobis * | Fer. 6 in Parasceve |
| a03155 | H | Salve cordis intrepidi virgo mitis et pudica tormenta dira sustinens Christi refers imaginem | Voces supernas audiens Jesu repleta lumine dum fata pandis patriae silent paventque judices | Oppressa flammis clamitas Jesum crucemque fortiter amplexa ad ipsum simplicis instar columbae pervolas | Sit laus patri sit filio sancto decus paraclito qui corda amore sauciat vires et auget languidis | |
| a03156 | H | Salve cordis intrepidi virgo mitis et pudica tormenta dira sustinens Christi refers imaginem | Voces supernas audiens Jesu repleta lumine dum fata pandis patriae silent paventque judices | Oppressa flammis clamitas Jesum crucemque fortiter amplexa ad ipsum simplicis instar columbae pervolas | Sit laus patri sit filio sancto decus paraclito qui corda amore sauciat vires et auget languidis | Joannae de Arc Virginis |
| a03157 | A | Joanna sponsa Christi tutrix et custos patriae esto tuis famulis murus inexpugnabilis assiduis suffragiis | Joannae de Arc Virginis |
| a03158 | A | Joanna sponsa Christi tutrix et custos patriae esto tuis famulis murus inexpugnabilis assiduis suffragiis | Joannae de Arc Virginis |
| a03159 | A | Beatus Photinus nonagenario major animam adhuc retinens ut per eam Christus triumpharet | |
| a03160 | A | Blandina fortis adolescentia cum a primo mane ad vesperam torqueretur in ipsa confessione vires resumebat dicens christiana sum et nihil apud nos mali geritur | |
| a03161 | A | Attalus vehementer a populo postulatus paratus ad certamen accessit fretus conscientia recte factorum | |
| a03162 | A | Spiritus et animae justorum hymnum dicite deo alleluia | |
| a03163 | A | Maturus igitur et Sanctus cum Blandina et Attalo ducti sunt ad bestias in amphitheatrum | |
| a03164 | H | Mox ad theatrum prodiens turbis palam spectantibus mature cum sancto truces ad bestias expostus es | Immensa scindunt verbera mordent furentes belluae ignita sedes ustulat detruncat audax ascia | O martyres o victimae his Attalus conjungitur refert coronas ponticus palmasque victrices metit | Nos o juvate supplices quos dente discissos fero tormenta post et barbara caelo securis addidit | Sit laus patri laus filio sit par tibi laus spiritus quo dante certatrix cohors torquentibus fit fortior | |
| a03165 | H | Interrogatus a praeside beatus Photinus quisnam esset christianorum Deus respondit si dignus fueris cognosces | |
| a03166 | H | Triumphat mundi principem Blandina cunctis fortior immota coram judice lassat manus torquentium | Duro ligata stipiti distenta per crucis modum et devoranda concitis paratur esca bestiis | Sed nulla vel contingere corpus sat audax bellua recedit impasta fame ipsis tyrannis mitior | Sic per ferinos impetus per carceres per verbera per flammeas sartagines ovans ad astra convolat | Sit laus Patri laus Filio sit par tibi laus Spiritus quo dante certatrix cohors torquentibus fit fortior | |
| a03167 | A | Blandina omnium postrema de exitu suo gaudens tandem et ipsa victimae instar jugulata est | |
| a03168 | A | Si vos manseritis in me et verba mea in vobis manserint vere discipuli mei eritis et cognoscetis veritatem et veritas liberavit vos dicit dominus | |
| a03169 | H | Quam Christus ora sitiit cruce vel inqua subiit quos praestat in hoc psallere ditet siti justitiae | Quibus sit ut esuriet qua ipse dere satiet crimen sit ut fastidium virtusque desiderium | Carisma sancti spiritus sint influat psallentibus ut carnisa estus frigeat et mentis algo ferveat | Praesta beata trinitas concede simplex unitas ut fructuosa sint tuis jejuniorum muner | |
| a03170 | A | Cum audissent principes sacerdotum et pharisei parabolas Jesus cognoverunt quod de ipsis dicerent et quaerebant eum tenere timuerunt turbas quia sicut propheta eum habebant | |
| a03171 | A | Rex Clodovaeus elevatis ad caelum oculis ait domine Jesu Christe quem Clotildis praedicat esse filium Dei vivi da mihi victoriam et serviam tibi | |
| a03172 | A | Sancti evangelii codicem barbarorum furor gladio penetravit ut ad pectus perveniret martyris qui occidi potuit at non vinci | Bonifacii |
| a03173 | A | Optavi et datus est mihi sensus invocavi et venit in me spiritus sapientiae | |
| a03174 | H | Barnabae clarum colimus trophaeum quo micat celsus merita corona multa pro Christi vehementer usque passus honore | Abdicans agro generosus urget ut fide vivax ope caritatis nominis plebes nova christiani laeta virescat | Quam libens noscit petit atque defert maximum Paulum socio labore Spiritus nutu peragrans fidelis litora multa | Nil sibi parcit cupidusque Christo plurimos affert bonus atque pascit donec effuso rutila probatur sanguine palma | Da deus tanto famulo rogante nos sequi fortes iter ad salutem ut domo aeterna tibi concinamus cantica laudis | Barnabae |
| a03175 | A | Ascendit autem Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam in civitatem David quae vocatur Bethleem alleluia | |
| a03176 | A | Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph alleluia | Josephi |
| a03178 | A | Praesul sanctissime Augustine via morum scripturae secretum doctor egregie lux doctorum vitae nostrae decretum roga mitissime Christi nos adire secretum | Augustini |
| a03179 | A | Cum essem parvula placui altissimo et de meis visceribus genui deum et hominem | |
| a03180 | A | Cum vidisset Jesus matrem stantem juxta crucem et discipulum quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus deinde dicit discipulo ecce mater tua | Septem Dolorum BMV |
| a03189 | A | Sancte Procopi inclyte confessor Christi nos tuis praesidiis defende ab adversariis mentis et corporis | Procopii Sázaviensis |
| a03190 | A | Laetare Bohemia jubilorum studio patroni sollemnia colens cum tripudio laude multifaria prolis contubernio paterna commercia extolle praeconio loci thesauraria sacri glebe pretio dona confert varia morbidis suffragio ergo caeli gloria Procopii praemio da intrare gaudia tua patre praevio da intrare gaudia tua patre previo | Procopii Sázaviensis |
| a03191 | I | Regi regum jubilemus et has laudes decantemus propter pium Procopium nobis patrem propitium | Procopii Sázaviensis |
| a03192 | A | Beatus vir Procopius mundum animo sollerti vitans legis cultor pius petiit antra deserti | Procopii Sázaviensis |
| a03193 | A | Excelso degens in monte jussa dei praedicavit fugans hostes crucis fronte basilicam dedicavit | Procopii Sázaviensis |
| a03194 | A | Caput humile extulit signorum per miracula neces demonum expulit virtutum per signacula | Procopii Sázaviensis |
| a03195 | A | Mirificavit pugilem tribulationis mora laetificavit vigilem dominus in mortis hora | Procopii Sázaviensis |
| a03196 | A | Voci ejus rex intendens scuto coronavit diro locum triumphi impendens gaudio vallavit miro | Procopii Sázaviensis |
| a03197 | A | Caelis inhians oculis versatur cum deo solo gustat de vitae poculis dulci satiatus bolo | Procopii Sázaviensis |
| a03198 | R | Quasi vitis fructifera Bohemia pullulavit cum palmes salutifera Procopium germinavit de quo vina laetifera rex populo propinavit | Procopii Sázaviensis |
| a03198a | V | Pauper sinu pausit sub stellato solio aquam vivam hausit de caelesti dolio | Procopii Sázaviensis |
| a03199 | R | In caverna Christi servus regulorum calcat taetra fatigatus duce cervus refugit tutus in petra lassus potum petit nervus vino cedunt aquae metra | Procopii Sázaviensis |
| a03199a | V | Latibuli loculo Jesus ut in Cana ostendit in poculo signorum arcana | Procopii Sázaviensis |
| a03200 | R | O Procopi o vir dei solamen desolatorum plectendus capitis rei stragem dum fugit tortorum se subdit paternae legi cum venia delictorum | Procopii Sázaviensis |
| a03200a | V | Aestas iter glaciem maesto pandit fugienti ut pharaonis faciem mare praebet abeunti | Procopii Sázaviensis |
| a03201 | R | Surge decus salutare purga specus solitare fulgens secus fluminare Sazawae naufragia petunt caecus luminare surdus mutus numinare Christo coetus ruminare laudes per suffragia | Procopii Sázaviensis |
| a03201a | V | Ordo sexus omnis aetas currunt ad paternas metas grates deo solvunt laetas consequentes bravia | Procopii Sázaviensis |
| a03202 | A | Ingressus sine macula quievit in sancto monte vir caritatis facula dans imbrem de vitae fonte | Procopii Sázaviensis |
| a03203 | A | Vitam eternam petiit quiescens in Christi cultu mansiones regis adiit delectatus in ejus vultu | Procopii Sázaviensis |
| a03204 | A | Transit aethera vir de mundo Israelita sine dolo culmen transcendens corde mundo degit sub trinitatis polo | Procopii Sázaviensis |
| a03205 | A | Cultor rerum omnium intrans cum victoria pauper gustat dominum suavem in gloria | Procopii Sázaviensis |
| a03206 | A | Fulgens doctorum corona laudatur in patriis quam confecit arte bona assumptus in atriis | Procopii Sázaviensis |
| a03207 | A | Caritatis in clibano virtutes probantur almae crescunt cedri in Libano florent ut in Cades palmae | Procopii Sázaviensis |
| a03208 | R | Agens Henoch crucis ritus mittit vernulae ad litus navem cursu agili quam digna res meritorum suscitator mortuorum fit in carne fragili | Procopii Sázaviensis |
| a03208a | V | Ad glebam locatus puer suscitatur prior procreatus per quem recreatur petens voce vagili | Procopii Sázaviensis |
| a03209 | R | O insignis gentis rector tue felicis patriae erroris patens detector ingentis idolatriae demoniorum ejector vasis collator gratiae | Procopii Sázaviensis |
| a03209a | V | Tu errantium protector regi nostro sis adnector hunc videre facie | Procopii Sázaviensis |
| a03210 | R | Transit zelator Elias paradisi latebras prophetat casu Abdias advenarum tenebras tutor noster Ananias claudit lucis palpebras | Procopii Sázaviensis |
| a03210a | V | Opprimentes maledicit servorum terrestria docens mundo valedicit amare caelestia | |
| a03211 | R | O sacerdotum columna juxta morem regis Salem verna Christi et alumna pacis novae Jerusalem offerens vinum et panem benedictor populorum contemnens vitam inanem es collega angelorum | Procopii Sázaviensis |
Pages
No search term provided.