Search chants
Displaying 38401 - 38500 of 63321
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a07789 | R | Cum venissent ad locum ubi diversa machinamenta erant eis parata dixerunt respice domine hanc passionem quae similis est passioni tuae | Decem Millium Martyrum |
| a07789a | V | Memento nostri deus noster in hoc patibulo crucis | Decem Millium Martyrum |
| a07790 | R | Passi sunt martyres Christi feria sexta hora diei tertia servantes diem et horam qua Christus pro totius mundi redemptione passus est | Decem Millium Martyrum |
| a07790a | V | Omnia tormenta quae passus est dominus Jesus Christus illata sunt eis | Decem Millium Martyrum |
| a07791 | R | Hora sexta diei illius terra mota est et petrae scissae sunt et tenebrae factae sunt super universam terram | Decem Millium Martyrum |
| a07791a | V | Solque obscuratus est et omnia signa quae in passione domini apparuerunt in passione eorum visa sunt | Decem Millium Martyrum |
| a07792 | R | Audita est vox de caelo dicens eis quae petistis dilectissimi scitote vos impetrasse | Decem Millium Martyrum |
| a07792a | V | Gaudete quoque et laetamini quia oratio vestra coram Christo exaudita est | Decem Millium Martyrum |
| a07793 | A | Hodie electi ducti sunt ad mortem in terra Armeniae super excelsum montem qui pro Christi nomine non recusant mori et electa corpora pro Christo immolari effuderunt sanguinem gloriosum super terram inde manavit rivulus habens virtutem magnam caeci claudi surdi muti sunt sanati restituti sit laus deo et gloria per infinita saecula | Decem Millium Martyrum |
| a07794 | A | Sancti martyres fundentes orationem suam unanimiter ad dominum dixerunt te petimus domine ut quicumque memoriam nostrae passionis egerint mereantur a te consequi fructuosam mercedem omnem languorem ab eis longe repelle ut unus dies nostrae passionis paenitentialem animum concludat observantibus eam devote | Decem Millium Martyrum |
| a07796 | H | Crux benedicta nitet dominus qua carne pependit atque cruore suo vulnera lavit | Mitis amore pio pro nobis victima factus traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves | Sic manus illa fuit clavis confixa cruentis quae eripuit Paulum crimine morte Petrum | Fertilitatem potens o dulce nobile lignum quando tuis ramis tam nova poma geris | Tu plantata micas secus est ubi cursus aquarum sparsis et ornatas flores recente comas | Tu benedicta manens super omnes valle refulgens arbores et signo oves a morte salvas | Fer. 6 in Parasceve |
| a07796.1 | H | Crux benedicta nitet dominus qua carne pependit atque cruore suo vulnera lavit | Mitis amore pio pro nobis victima factus traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves | Transfixis palmis ubi mundum ac lade redemit atque suo clausit funere muriter | Hic manus illa fuit clavis confixa cruentis quae eripuit Paulum crimine morte Petrum | Fertilitatem potens o dulce nobile lignum quando tuis ramis tam nova poma geris | Cujus odore novo defuncta cadavera surgunt et redeunt vite qui cur vere die | Nullum uret estus sub frondibus arboris hujus luna nec in nocte sol neque miri die | Tu plantata micas secus est ubi cursus aquarum sparsis et ornatas flores recente comas | Appensa est vitis inter tua bracchia degna dulcia sanguineo rubore fluunt | |
| a07797 | A | Adorate scabellum pedum ejus alleluia quoniam sanctum est alleluia | Epiphania |
| a07798 | H | Jesu dulcis memoria dans vera cordis gaudia sed super mel et omnia ejus dulcis praesentia | Nil canitur suavius nil auditur jucundus nil cogitatur dulcius quam Jesus dei filius | Jesus spes paenitentibus quam pius es petentibus quam bonus te quaerentibus sed quid invenientibus | Nec lingua valet dicere nec littera exprimere expertuspotest credere quid sit Jesum diligere | Sis Jesu nostrum gaudium qui es futurus praemium sit nostra in te gloria per cuncta semper saecula | Amen | Nominis Jesu |
| a07799 | H | Jesu rex admirabilis et triumphator nobilis dulcedo ineffabilis totus desiderabilis | Quando cor nostrum visitas tunc lucet ei veritas mundi vilescit vanitas et intus fervet caritas | Jesu dulceo cordium fons vivus lumen menitum excedens omne gaudium et omne desiderium | Jesum omnes agnoscite amorem ejus poscite Jesum ardenter quaerite quaerendo inardescite | Te nostra Jesu vox sonet nostri te mores exprimant te corda nostra diligant et nunc et in perpetuum | Amen | Nominis Jesu |
| a07800 | H | Jesu decus angelicum in aure dulce canticum in ore mel mirificum in corde nectar caelicum | Qui te gustant esuriunt qui bibunt adhuc sitiunt desiderare nesciunt nisi Jesum quem diligunt | O Jesu mi dulcissime spes suspirantis animae te quaerunt piae lacrimae te clamor mentis intimae | Mane nobiscum et nos illustra lumine pulsa mentis caligine mundum reple dulcedine | Jesu flos matris virginis amor nostrae dulcedinis tibi laus honor nominis regnum beatitudinis | Amen | Nominis Jesu |
| a07801 | H | Tempsit quae tui gratia cosmi ridentis basia malens caeli theoricam sequi quam practicam | Trine mundi gloria sit perpes pangant omnia simplo semperque triplici laus decus virtus parilis | Gertrudis Nivellensis |
| a07802 | A | Sacrificabo hostiam laudis et nomen domini invocabo | Nominis Jesu |
| a07804 | R | Stola vitae redimite confessor Dominice in hoc festo praesens esto praesenti familiae quo vocatus et locatus in superna requie aeternorum proemiorum consertus es gloriae | Dominici Silensis |
| a07804.Tp1 | Psl | Consors lucis sempiterne confessor Dominice contemplator sume vitae nostras voces suscipe sed te Christo supplicante pro nobis assidue | Postulamus ut queamus a peccatis surgere confer mores potiores fultos vita celibe quos reatus veteratus inquinat cottidie | Quo sanctorum confessorum consertur es gloriae ordo tuus non te finit gregis vota spernere quem indigni profitemur sola fore specie | Dum cantamus dum laudamus auctorem justitiae fac ut latens bene patens sit cor voci simile fovens mentes te colentes pietatis fomite ad superna tecum regna duc nos recto tramite | Dominici Silensis |
| a07804a | V | Mox exuto ac soluto corporali carcere tibi pulchrum praestat lucrum sempiternum vivere | Dominici Silensis |
| a07805 | H | Hymnus cantetur hodie Christo regi melodicus in cujus aula gloriae jam jubilat Dominicus | Vita verbo prodigiis hic fulsit in Hispania bonis vacabit studiis hic semper ab infantia | Ejus curae committitur dei matris ecclesia per eum mox reficitur et reformantur omnia | Carnem domare studuit mundi declinans scelera sic vixit sicut docuit verbis concordant opera | Patri nato paraclito decus honor et gloria Dominicique merito det nobis Christus gaudia | Amen | Dominici Silensis |
| a07806 | H | Intronizatur hodie Dominicus vir inclytus in sede regni gloria coronae tribus preditus | Mundi certans aureola auream victor meruit bina gaudet aureola dum virgo et doctor docuit | Dominicus hic dicitur quod fuit custos domini cunctis pius obsequitur invidiosus nemini | Hic velut stella rutilans sic splendet in Hispania jam coram deo jubilans ovat in caeli curias | Sit deitati simplici decus honor imperium Christus prece Dominici det nobis virae proemium | Amen | Dominici Silensis |
| a07807 | H | Beata nobis gaudia haec praesens dies attulit Dominico caelestia qua Christus ei contulit | Beati quorum oculi hunc meruerunt cernere beati qui sunt seduli hunc puro corde colere | Beatus ad quem veniunt rex et regina gloriae veni frater huc inquiunt ad nostrae mensam curiae | Beatus jam in gloria corona gaudet triplici a culpae nos miseria solvant preces Dominici | Beata semper trinitas det nobis vivere ut sibi laudes debitas hic demus et in aethere | Amen | Dominici Silensis |
| a07808 | H | Dominice Christi militis micat corona nobilis quem supera Jerusalem Christo pretendit nobilem | Dominice consors felicium accepta preces supplicium hoc tuum gregem visita cuncta pellens fantasmata | Membra tua felicia haec retinet basilica te venerantes subleva impetrando caelestia | Hoc da pater ingenite hoc praesta fili genite hoc tribue paraclite regnans perenni culmine | |
| a07809 | H | Dominicum patri supero laudes dicamus jubilo Dominicum sanctum maximo qui decoravit xenio | Coheredem et genitum patri clamemus filium Dominicum qui sanctissima hereditavit gloria | Adsit nobis et spiritus qui dicitur paraclitus Dominicum nostrum mystica dotavit qui scientia | Dominice adesto famulis lotis unda baptismatis [...] proemit criminis | Cives venustas superos ornans eorum cuneos [...] honestas sedule tuo translato corpore | Invisos pelle daemones et tenebrarum principes praessuras mundi comprime actus felices tribue | Errata nostra termina nos a peccatis libera ignes aeternos vacua aethereis consocia | Hoc praesta summa trinitas quae crederis et unitas cuncta gubernans condita per saecula sine nescia | Amen | |
| a07810 | H | Exsultantes et psallentes voce cordi consona praetollamus conditorem cujus providentia minus digni proteguntur sanctorum per merita | Hujus donis exornatus confessor Dominicus spretis carnis illecebris et terrenis sordibus | Digne choris interesse meruit caelestibus | Ipsum Christe te precamus patronum da miseris per quem cuncta restinguamus incentiva sceleris atque laeti conscendamus plagas etheris | O sacerdos gloriose gemma Christo placita hac indie pater pie gregem tuum visita neque in ea perturbetur tua canens merita | Delictorum solvat nexus tua supplicatio tergat sordes viciorum frequens intercessio quae nos tandem dignos reddat superno palatio | Quo caelestis Jerusalem mirantes insignia semper Christo digna laudum solvamus praeconia cujus jure dilatatur orbe toto gloria | Patri summo laus perennis invicta potentia nato decus atque virtus claritas eximia flaminique cum utroque compar excellentia | |
| a07811 | A | O Christi pietas omni laude decantanda qui sui famuli Dominici merira longe lateque declarat praedicanta ad sacrum cujus tumulum omne praestatus commodum | Dominici Silensis |
| a07811a | AV | Pie deprecantibus depellitur incommodum ibi enim caeci illuminantur daemonia effugantur leprosi mundantur surdis auditus redditur mutorum lingua solvitur et debilis quisque integer regreditur ergo pater piissime deus ejus meritis et precibus transfer a nobis quidquid deviando deliquimus ut cum eo paradisi gaudiis perfruamur amen | |
| a07812 | H | Dominice dignissime ovile tuum protege et opem dona caelitus te devote petentibus | Nil in actis fidentibus condescende propitius atque redne ad aethera laborantes per infima | Tui securus optimae tuorum casus respice sanorum mentes robora infirmorum consolida | Ut gaudemus de corpore laetemur de solamine mereamur te cernere ubi gaudes cum requie | Hoc praesta clemens trinitas quae es perfecta deitas quae regis mundi climata canta vivens per saecula | Amen | |
| a07813 | R | Ipsa hora exitus ejus quidam de pueris viderunt tres coronas aureas super caput ejus nimia claritate fulgentes et praeeunte splendido lumine in caelum ferebatur alleluia | Dominici Silensis |
| a07813a | V | Hoc modo Dominice verus famulus Christi ad superni paradisi haereditatem pervenit | Dominici Silensis |
| a07813b | V | Ecce recipies mercedem tuam quam ego promisti tibi | Dominici Silensis |
| a07814 | R | Dilecti filioli non contristemini nam sine dubio vobiscum sanctum habetis cujus meritis et suffragiis omnibus vicinis et sociis vestris non eritis inferiores | Dominici Silensis |
| a07814a | V | Si boni fueritis et mandata dei atque mea monita custodieritis sanctum habetis | Dominici Silensis |
| a07815 | A | O vir eximie monachorum pater et dux egregie speculum vita angelice qui multum dilectus es in pace tua alleluia | Dominici Silensis |
| a07816 | W | Dedit mihi dominus stolam candidam R. Et ornavit me corona | Dominici Silensis |
| a07817 | R | Beatus Dominicus virtutibus innumeris beatus Dominicus insignis die tertio ante suum obitum a Christo rege et regina virginum Maria visitari meruit et confortari | Dominici Silensis |
| a07817a | V | O pater charissime precamur ut jam de tua caelesti gloria securus pro nobis apud dominum intercedas | Dominici Silensis |
| a07818 | A | O beate Dominice qui pro Christi nomine saeculum reliquisti et non formidasti versutias inimici o vinctorum redemptor oegrorum salus et medice o pater sanctissime quia caeli rege tres coronas suscepisti et superna conscendisti alleluia | Dominici Silensis |
| a07819 | W | Sanctorum ossa germinabunt de loco suo R. Et nomina eorum sicut lilia munda florebunt | Dominici Silensis |
| a07820 | R | Ecce dies praeclarus in quo beatus Dominicus de mansione sua surgens loca sanctificavit plebem benedixit et glorioso translati corporis triumpho cunctos laetificavit alleluia | Dominici Silensis |
| a07820a | V | Cum jucunditate exivit et cum gaudio deductus est ad locum requiei suae | |
| a07821 | R | O pastor ovium o pastor monachorum o pastor nostrum gaudium serva gregem fidelium jam tibi commissorum alleluia | Dominici Silensis |
| a07821a | V | Da tutum hoc collegium da tutas mentes omnium a morsibus luporum | Dominici Silensis |
| a07822 | R | Habebis fiduciam reposita tibi spe et depositus in locum tuum securus dormies et requiesces et non erit qui exterreat alleluia | Dominici Silensis |
| a07822a | V | Hic est civitas et salvatio justorum pone murum et juxta murum congregationem sanctorum | Dominici Silensis |
| a07823 | R | Tu qui tot captivorum vincula ferrea rupisti nos pariter solutis peccati nexibus educe custodia satanae ut post exitum nostrum in regno suo deum nos tecum admittat | Dominici Silensis |
| a07823a | V | Cumque dominus in tremenda majestate judicare nos venerit tu nobis intercessor adesto | Dominici Silensis |
| a07824 | R | Jam caelesti gloria potius et angelorum coetibus sociatus filiorum tuorum memor esto semper ut gloriae tuae mereantur fieri consortes | Dominici Silensis |
| a07824a | V | Qui sacrum corpus tuum assiduis excubiis venerantur perpetuum te gaudeant habere intercessorem | Dominici Silensis |
| a07825 | A | Egressus est a filia sion omnis decor ejus | In Comm. Septem Dolorum B. Mariae V. |
| a07826 | R | Cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta delens quod adversum vos erat chirographum decreti quod erat contrarium vobis et ipsum tulit de medio affigens illud cruci | Exaltatio Crucis |
| a07826a | V | Expolians principatus et potestates traduxit confidenter palam triumphans illos in semetipso | Exaltatio Crucis |
| a07857 | R | Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula implevit domum domini et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam | |
| a07857a | V | Impleverat enim gloria domini domum domini | Dom. 2 p. Pent. |
| a07858 | A | Dum crudelissimus Dacianus christianos Hispaniis cruciaret per domino Justus et Pastor urbe orti Compluto germani fide et genere in suo tirocinio martyrium adquisierunt | Justi, Pastoris |
| a07858a | AV | Decollati in campo laudabili meruerunt palmam de manu domini | Justi, Pastoris |
| a07859 | A | Post adventum Christi perfide quam docuit Justus simul atque Pastor tenti sunt a perfidis pueri nobiles in campo laudabili decollati sunt et modo permanent viventes | Justi, Pastoris |
| a07860 | A | Praeclari fratres caelestis regni participes Justus et Pastor qui post tormenta laeti praevenistis ad Christum vestrum nobis praebete ducatum quo mereamur perfrui nostra dignitate in caelesti sede | Justi, Pastoris |
| a07862 | R | Egredietur virga de radice Jesse | |
| a07862a | V | Et flos de radice ejus ascendet | |
| a07864 | A | Praeclara sancti merita Dominici cum debita laude jam memoremur siderum hunc ternario ornatum caeli solio devote veneremur | Dominici Silensis |
| a07865 | R | Vir illustrans scientia exemplis et doctrina coruscans per miracula tu captivorum vincula disolvis in divina | Dominici Silensis |
| a07865a | V | Jam pater prece sedula quos nectit culpe macula nos solvere festina | Dominici Silensis |
| a07866 | A | O mira caritas semper collaudanda dei qui suum militem militare docuit sanctum Dominicum cujus interventio nostra vulnera sanet | Dominici Silensis |
| a07867 | A | O sidus Hispaniae decus et ecclesiae presidens speculum forma monachorum qui virtutum radiis verbis et prodigiis illustrati saeculum esto lux tuorum | Dominici Silensis |
| a07868 | R | Cum domini Jesu Christi fides docentibus apostolis Hispaniarum partes jam illustraret beati genere et fide germani sancti martyres Justus et Pastor urbe compluto effuso sanguine sanctam decoraverunt ecclesiam | Justi, Pastoris |
| a07868a | V | Postquam salvator omnium ad solium ascendit paternum Justus et Pastor pariter in campo laudabili martyrium sustinentes | Justi, Pastoris |
| a07869 | R | Dum crudelissimus Dacianus concilio diaboli rabidus per diversas mundi regiones christianos variis tormentorum generibus cruciaret hi duo infantuli Justus et Pastor quasi probati Christi discipuli ad martyrii cucurrerunt | Justi, Pastoris |
| a07869a | V | Relictis scholae tabulis in quibus eorum etates imbuebantur | Justi, Pastoris |
| a07871 | AV | Laudabant eam in portis opera ejus | Conceptio Mariae |
| a07872 | AV | Dignum dilecto meo ad potandum | Conceptio Mariae |
| a07873 | AV | Et ideo amavit eam rex plus quam omnes mulieres | Conceptio Mariae |
| a07874 | R | Omnes moriemini quia in Adam peccavistis quid habes Hester elevata in populis ego sum frater tuus noli timere non morieris non enim pro te sed pro omnibus haec lex constituta est | Conceptio Mariae |
| a07875 | V | Non extinguetur in nocte lucerna tua et non timebis a frigore nivis | Conceptio Mariae |
| a07876 | A | Tota pulchra est amica nostra columba nostra et macula originalis non est in te alleluia | Conceptio Mariae |
| a07877 | AV | Adorate scabellum pedum ejus quoniam sanctum est | Conceptio Mariae |
| a07878 | AV | Confortavit seras portarum tuarum quia sedes et virga directionis tu es | Conceptio Mariae |
| a07879 | AV | Aedificabo ei domum fidelem | Conceptio Mariae |
| a07880 | AV | Hic habitabo quoniam elegi eam | Conceptio Mariae |
| a07881 | AV | Quam cum cognovisset pater ait tunica filii mei est | Conceptio Mariae |
| a07882 | R | Libera me ex ore leonis alleluia alleluia | Conceptio Mariae |
| a07883 | A | Justus et Pastor fratres pueri cum praesidis sevitiam viri perhorrescerent sponte ad martyrium cucurrerunt | Justi, Pastoris |
| a07884 | A | Pastor et Justus fratres cum pueri adhuc litteris imbuerentur projectis in schola tabellis veram sapientiam sunt secuti | Justi, Pastoris |
| a07885 | A | Justus Pastorem alloquitur noli frater mortem corporis nec tormenta quae nobis parata sunt pertimescere | Justi, Pastoris |
| a07886 | A | Dixit Pastor Justo fratri libenter me tibi martyrii socium praebeo ut simul hujus certaminis gloriam consequamur | Justi, Pastoris |
| a07887 | A | Pueri et juvenes senes cum junioribus laudent nomen domini alleluia | Justi, Pastoris |
| a07888 | A | Fortissimi pueri Justus et Pastor in campum laudabilem adducti pro Chisto plusquam virili constantia dato collo martyrio coronati sunt | Justi, Pastoris |
| a07889 | A | Isti sunt duo novelli qui nec minis judicis deterriti nec virium teneritate defessi usque ad mortem tormenta passi sunt alleluia | Justi, Pastoris |
| a07890 | A | Praestanti Joseph facie luce resplendens gratiae decorus nominatur praeclaris dives meritis magnis ornatus creditis accrescens praedicatur | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07891 | A | Davidis stirpe genitus parentis tanti penitus vestigia sectatus et spiritus pinguedine et divinorum lumine praefulsit illustratus | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07892 | A | Hic dux hic rex sublimior hic patriarcha celsior totius sanctitatis et munere septemplici et fructu quem multiplici donatur caritatis | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07893 | A | Quae caeli tulit dominum sacrae reginae virginum e caelo praeparatus splendore se virgineo candore tamquam niveo praecinxit non fedatus | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07894 | A | Reple domine gloria tua populum tuum teque in decore tua videant oculi nostri alleluia | Corporis Christi |
| a07895 | A | Fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus alleluia | Nominis Jesu |
| a07896 | I | Laudate pueri dominum laudate nomen domini | Nominis Jesu |
| a07897 | A | Caeli enarrant gloriam dei et honorant nomen domini nostri Jesu Christi | Nominis Jesu |
| a07904 | A | Hunc moribus eloquia insignem hunc justitiam divina confitentur hujus triumphi cantibus hujus res gestae laudibus efferri promerentur | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07905 | A | O nuptiarum gloria o nobile connubium David ex stirpe regia quae mundi tulit dominum virgo ioseph egregia cum datur in conjugium caeli laetentur agmina exsultet mundi spatia | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
Pages
No search term provided.