Search chants
Displaying 38001 - 38100 of 63322
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a07442 | H | Jam toto subitus vesper eat polo et sol attonitum praecipitet diem dum saevae recolo ludibrium necis divinamque catastrophen | Spectatrix aderas supplicio parens malis uda gerens cor adamantinum natus funerea pendulus in cruce altos dum gemitus dabat | Pendens ante oculos natus atrocibus sectus verberibus natus hiantibus fossus vulneribus quot penetrantibus te confixit aculeis | Heu sputa alapae verbera vulnera clavi fel aloe spongia lancea sitis spina cruor quam varia pium cor pressere tyrannide | Cunctis interea stas generosior virgo martyribus prodigio novo in tantis moriens non moreris parens diris fixa doloribus | Sit summae triadi gloria laus honor a qua suppliciter sollicita prece posco virginei roboris aemulas vires rebus in asperis | Septem Dolorum BMV |
| a07445 | Va | Quicumque vult salvus esse ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem | Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit absque dubio in aeternum peribit | Fides autem catholica haec est ut unum deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur | Neque confundentes personas neque substantiam separantes | Alia est enim persona patris alia filii alia spiritus sancti | Sed patris et filii et spiritus sancti una est divinitas aequalis gloria coaeterna majestas | Qualis pater talis filius talis spiritus sanctus | Increatus pater increatus filius increatus spiritus sanctus | Immensus pater immensus filius immensus spiritus sanctus | Aeternus pater aeternus filius aeternus spiritus sanctus | Et tamen non tres aeterni sed unus aeternus | Sicut non tres increati nec tres immensi sed unus increatus et unus immensus | Similiter omnipotens pater omnipotens filius omnipotens spiritus sanctus | Et tamen non tres omnipotentes sed unus omnipotens | Ita deus pater deus filius deus spiritus sanctus | Et tamen non tres dii sed unus est deus | Ita dominus pater dominus filius dominus spiritus sanctus | Et tamen non tres domini sed unus est dominus | Quia sicut singillatim unamquamque personam deum ac dominum confiteri christiana veritate compellimur ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur | Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus | Filius a patre solo est non factus nec creatus sed genitus | Spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus nec genitus sed procedens | Unus ergo pater non tres patres unus filius non tres filii unus spiritus sanctus non tres spiritus sancti | Et in hac trinitate nihil prius aut posterius nihil majus aut minus sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales | Ita ut per omnia sicut jam supra dictum est et unitas in trinitate et trinitas in unitate veneranda sit | Qui vult ergo salvus esse ita de trinitate sentiat | Sed necessarium est ad aeternam salutem ut incarnationem quoque domini nostri Jesu Christi fideliter credat | Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur quia dominus noster Jesus Christus dei filius deus et homo est | Deus est ex substantia patris ante saecula genitus et homo est ex substantia matris in saeculo natus | Perfectus deus perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens | Aequalis patri secundum divinitatem minor patre secundum humanitatem | Qui licet deus sit et homo non duo tamen sed unus est Christus | Unus autem non conversione divinitatis in carnem sed assumptione humanitatis in deum | Unus omnino non confusione substantiae sed unitate personae | Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo ita deus et homo unus est Christus | Qui passus est pro salute nostra descendit ad inferos tertia die resurrexit a mortuis | Ascendit ad caelos sedet ad dexteram dei patris omnipotentis inde venturus est judicare vivos et mortuos | Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem | Et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam qui vero mala in ignem aeternum | Haec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit salvus esse non poterit | |
| a07445:cs | Va | Ktožkolivěk chce spasen býti (...) | |
| a07446 | R | Assumpto rege gloriae ad thronum majestatis paternae undecim primates reversi sunt cum caeteris promissum spiritum exspectare Jerosolimis | Matthiae |
| a07446a | V | Quorum Matthias inerat collegio etsi necdum dignitate vel numero | Matthiae |
| a07447 | R | O mira dei dispensatio te sancte Matthia te spectat haec electio qui vere probatus es ab initio fide vita et merito | Matthiae |
| a07447a | V | Dignus ergo hac electione dignos divina fac nos dilectione | Matthiae |
| a07448 | A | Duobus ad sortem destinaris in Matthia deus elegit speciem Jacob quem dilexit | Matthiae |
| a07449 | A | Hunc ergo domine nobis quasi turris fortitudinis erexisti a facie inimici | Matthiae |
| a07450 | A | Annuntiavit opera dei mira quae tam in se quam in aliis intellexit esse facta | Matthiae |
| a07451 | R | Dum spargeret in Judaea divini verbi semina stabat gaudens cum sociis a conspectu concilii affectus contumeliis | Matthiae |
| a07451a | V | Quoniam dignus habitus est pati pro nomine Jesu Christi | Matthiae |
| a07452 | R | Ad gloriam dei revelata sancti Matthiae pignora longe lateque virtutum suarum odorem spargunt suavissimum | Matthiae |
| a07452a | V | Vita mortuis sospitas aegris libertas datur captivis | Matthiae |
| a07453 | R | Gratias tibi rex regum qui per gratiam tuam hunc nobis donasti patronum o sacer Matthia nos pusillum gregem tuum sub tegmine alarum tuarum conserva | Matthiae |
| a07453a | V | Quos hostis mundus caro deprimit et grave pondus | Matthiae |
| a07454 | A | Decorem indutus ac fortitudinem spiritus sanctificationem Matthias in Judaea Christi nuntiat testimonia | Matthiae |
| a07455 | A | Introiens in exsultatione coram principibus scitote ait quoniam dominus ipse est deus cui oboedire oportet magis quam hominibus | Matthiae |
| a07456 | A | In terra deserta et invia et inaquosa fluebant de ventre ejus flumina ex aquis viventibus in vitam aeternam salientibus | Matthiae |
| a07457 | A | Contumeliis verberibus cum coapostolis affectus hymnizans cum pueris benedicebat deum in omnibus | Matthiae |
| a07458 | A | Laudet deum omnis creatura in caelo et in terra qui sanctum suum de terra transvexit ad caelum cui laus est in ecclesia sanctorum | Matthiae |
| a07459 | A | In corona stellarum duodecim apostolica fulges stella sole clarior sancte Matthia tu nos precibus tuo illustratos fulgore ad coronam aeternae perducas gloriae | Matthiae |
| a07460 | A | O beate Matthia o splendida diei quam fecit dominus hora duodecima quae nescis occasum solis nos peccatorum exemptos tenebris tuae fac consortes claritatis | Matthiae |
| a07461 | R | O dilecta (...) | Barbarae |
| a07462 | A | Repleatur os nostrum in gaudio et lingua exsultatione magnificavit enim dominus beatam virginem virginitatis gloria et caritatis honore | Barbarae |
| a07463 | R | O pastor apostolice o defensor ecclesiae Gregori confessor Christi eruditor Augustini praesta nobis auxilium per dominum Jesum Christum | Gregorii |
| a07463a | V | Memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio | Gregorii |
| a07463b | V | Memor esto congregationis tuae quam adquisisti gratia Christi | |
| a07467 | A | Laudate reges terrae et omnes populi lauda cum regina lusitana gens dominum per quam posuit fines tuos pacem adipe frumenti satians te | Elisabeth Reginae Portugalliae |
| a07469 | A | Magnificat regia mens dominum quia fecit illi magna qui potens est haec est illa ter maxima Elisabeth quae simul reginae conjugis et monialis merita obtinens undique comparavit regnum caelorum | Elisabeth Reginae Portugalliae |
| a07471 | A | Ave regina princeps pacis ave mater pauperum et patriae femina caelo et mundo amabilis protege nos Elisabeth sanctissima ut per te suscipiat deus lusitanum populum suum recordatus misericordiae suae | Elisabeth Reginae Portugalliae |
| a07472 | I | Spiritus domini replevit (...) | Fer. 2 Pent. |
| a07474 | A | Et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus deus tuus | Elisabeth Reginae Portugalliae |
| a07476 | A | Potens in opere et sermone lenivit iracundiam domini et conciliavit cor patris ad filium | Elisabeth Reginae Portugalliae |
| a07478 | A | Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis | Elisabeth Reginae Portugalliae |
| a07480 | A | Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis | Elisabeth Reginae Portugalliae |
| a07482 | R | Annua praeclari solvamus debita fecisti nunc quia luciferam pater almus genuas aulam possidet aeterna retinendo praemia vitae | |
| a07482a | V | Florescunt justi ut sol cum luce | |
| a07483 | A | Ineffabili jucunditate gaudet nunc Scholastica cui cantate quae dum sit dux et lux vitae | Scholasticae |
| a07484 | R | Regnum caeli quae sunt Scholastica mente fideli cujus amore saeculi luxum sprevit fuxum quaerendo diligendo semper dominum quem dilexit | Scholasticae |
| a07484a | V | Eructavit cum fratre verbum Christi abiturum fulgure tenens tristi | Scholasticae |
| a07485 | I | Pervigiles mente domino jubilare venite quem pia cum fratre laudat Scholastica nocte | Scholasticae |
| a07486 | A | Admirabili nomine sacrata spreto quolibet homine sponsaverat Benedicti soror se tibi Domine | Scholasticae |
| a07487 | A | Caelestis thalamus complacebat ei ubi caeli enarrant gloriam dei | Scholasticae |
| a07488 | A | Haec fidem servabat Jesu tuo nomini et germinabat velut plena terra domini | Scholasticae |
| a07489 | A | In corde domini verbum conservavit quod sedulo cum fratre Benedicto ejus postmodum cor eructavit | Scholasticae |
| a07490 | A | Sprevit Scholastica carnale conjugium et dilexit puro corde Jesum idcirco factus est famulae deus noster refugium | Scholasticae |
| a07491 | A | Semper quae sunt sursum quaerens animo sublimis intellexit virgo sapiens quia magnus dominus et laudabilis nimis | Scholasticae |
| a07492 | A | Vultum ad vita die quem cernere tu meruisti perforibus domini stans non es motha sepulchri | |
| a07493 | A | Nam referens Christi magnalia laetificasti mentes cunctum tristantur discipulorum | |
| a07494 | A | Dominus qui elegit te ipse te coronavit corona justitiae via enim domini recta facta est coram te laus tibi deus in aevum alleluia | Pro ordinatione Episcopi |
| a07496 | A | Melchisedech rex Salem typice panem et vinum obtulit patribus in deserto mana pluit Isaac immolatur | Corporis Christi |
| a07498 | A | Elias pane subcinericio roboratur | Corporis Christi |
| a07499 | A | Agnus paschae hic panis caelestis declaratur | Corporis Christi |
| a07501 | A | O Jesu pie nos isto pane dignos effice | Corporis Christi |
| a07503 | A | O Jesu rex lex dux clementiae in hujus panis laude nos perfice | Corporis Christi |
| a07505 | A | O Jesu pater misericordiae nos peccatis solutos gratia solatos et solidatos hereditatis paternae consortes exhibe | Corporis Christi |
| a07507 | A | Rex Christe primogenite agnelle dei mystice virtutum fons vita | Corporis Christi |
| a07509 | A | Mundi caro viva divinitatis hostia aeterni patris victima omnium plasmator | Corporis Christi |
| a07511 | Ca | Vos sacerdotes domini vocabimini ministri dei nostri dicetur vobis | Fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis | Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam | Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis | Quia ego dominus diligens judicium et odio habens rapinam in holocausto | Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis | Et scient in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum | Omnes qui viderint eos cognoscent illos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus | Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent | Judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit dominus illorum in perpetuum | Qui confidunt in illo intelligent veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi | Quoniam donum et pax est electis ejus | Reddidit justis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili | Et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem | Transtulit illos per Mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam | Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos | Ideo justi tulerunt spolia impiorum et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum | Et victricem manum tuam laudaverunt pariter quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit disertas | |
| a07511.1 | Ca | Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit dominus illorum in perpetuum. Qui confidunt in domino intelligent veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi. Quoniam donum et pax est electis dei. | De Sanctis |
| a07511.2 | Ca | Reddet deus mercedem laborum sanctorum suorum et deducet illos in via mirabili. Et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte. Transtulit illos mare rubrum et transvexit illos per aquam nimiam. Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum. Et victricem manum tuam laudaverunt pariter domine deus noster. | De Sanctis |
| a07512 | Ca | Domine miserere nostri te enim exspectavimus esto bracchium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia | Et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse est thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit | Et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor | Audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam | Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui projicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt oculi ejus cernent terram de longe Cor tuum meditabitur timorem | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem coaequasti primogenito tuo | Miserere civitati sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur | Et exaudi orationes servorum tuorum secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum | |
| a07512.1 | Ca | Audite qui longe estis quae fecerim dicit dominus et cognoscite vicini. Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis. Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui projicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere. Qui obdurat aurem suam ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum. Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt. Regem in decore suo videbit oculi ejus cernent terram de longe. Cor tuum meditabitur timorem. | |
| a07512.2 | Ca | Miserere domine plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem coaequasti primogenito tuo. Miserere civitati sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae. Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis et gloria tua populum tuum. Da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita praeccationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores. Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationem servorum tuorum. Secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam justitiae. Ut sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum | |
| a07513 | A | Cum facis convivium voca pauperes et debiles caecos et claudos et beatus eris qui non habent retribuere tibi | |
| a07514 | A | Martyres Christi inter | |
| a07515 | Ca | Obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate | Quasi Libanus odorem suavitatis habete | Florete flores quasi lilium et date odorem et frondete in gratiam et collaudate canticum et benedicite dominum in operibus suis | Date nomini ejus magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum et in canticis labiorum et citharis | Et sic dicetis in confessione opera domini universa bona valde | Gaudens gaudebo in Domino et exsultabit anima mea in Deo meo | Quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiae circumdedit me | Quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis | Sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic dominus deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus | Propter Sion non tacebo et propter Jerusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor justus ejus et salvator ejus ut lampas accendatur | Et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclytum tuum | Et vocabitur tibi nomen novum quod os domini nominabit | Et eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui | Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata | Sed vocaberis voluntas mea in ea et terra tua inhabitata | Quia complacuit domino in te et terra tua inhabitabitur | Habitabit enim juvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui | Et gaudebit sponsus super sponsam et gaudebit super te deus tuus | Super muros tuos Jerusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt | Qui reminiscimini domini ne taceatis et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra | |
| a07516 | A | Exspuentes insanum idoli dicebant agoniste Christi qui caelum et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelo sunt | Cornelii, Cypriani |
| a07517 | A | Maxima Corneli Cypriane quae lumina mundi supplicibus vestris tenebras subvertitae mentis | Cornelii, Cypriani |
| a07519 | A | Corneli multa laude circumquaque celebris o Cypriane gratiarum munere notabilis vos salvati nos salvate sancti dei martyres et quicumque vestra loca visitabunt supplices | Cosmae, Damiani |
| a07520 | R | Sospes uxor Cerealis prece sit Cornelii quos cum papa decollari furor sanxit Decii | Cornelii, Cypriani |
| a07520a | V | Hos convertit terque septem dum it mori militum | Cornelii, Cypriani |
| a07521 | R | Ne lucerna Cyprianus lateret sub modio Africanus de innutum praesit pontificio | Cornelii, Cypriani |
| a07521a | V | Ut tormenta non paveret beandi continuo | Cornelii, Cypriani |
| a07522 | R | Martyres praecelsi vita pontificio Corneli Cyprianeque nos donate aethere | Cornelii, Cypriani |
| a07522a | V | Alter Gallis Roma late et alter Carthagine | Cornelii, Cypriani |
| a07523 | A | Avete Christi gloriosi martyres sibique vestros commendate supplices nos et quicumque spe merendi veniam vestram devote recolunt memoriam | Cornelii, Cypriani |
| a07524 | A | Laudemus dominum in confessione sanctorum qui hodie a Christo coronam victoriae susceperunt | Cornelii, Cypriani |
| a07525 | A | Caesar dixit ad Cornelium sic definisti ut nec deos paveas nec tormentis terrearis si praecepta principum inpavidus contemnas | Cornelii, Cypriani |
| a07526 | A | Cantabant sancti canticum laetitiae dicentes gloria tibi domine deus in excelsis | Cornelii, Cypriani |
| a07527 | A | Haec sunt vera jura societatis quae dominus diffundens in cordibus suorum ajebat noli metuere pusillus grex quia cum placuit patri vestro dare vobis regnum | Cornelii, Cypriani |
| a07528 | A | Hodie duo luminaria pro sole justitiae Christo occubuerunt ut in splendoribus sanctorum sine fine lucerent | Cornelii, Cypriani |
| a07529 | A | Gloriosi principes populi Cornelius et Cyprianus sicut uno tempore pro Christi nomine triumphatores exstiterunt ita uno die cum palma martyrii ante thronum majestati a domino coronari meruerunt | Cornelii, Cypriani |
| a07530 | A | Pantaleon senatoris eustorgii filius in Nicomedia civitate fuit eruditus litteris liberalibus fructum daturus in tempore suo | Pantaleonis |
| a07531 | A | Presbyter nomine Hermolaus catechizavit puerum pantaleonem doctrina fidei catholicae et dominus suscepit eum | Pantaleonis |
| a07532 | A | Dedit ei dominus in corde suo laetitia et frequentans domum presbyteri confirmabatur in fide | Pantaleonis |
| a07533 | A | [...]lexit clamorem ejus dominus deus ideo dum oraret puer a serpente libe[ra]tus est | Pantaleonis |
| a07534 | A | Per Pantaleonem nec dum baptizatum fecit deus mira[cu]lum sicut centurio ante baptismum accepit spiritum sanctum domine quam admirabile est nomen tuum | Pantaleonis |
| a07535 | A | Voluntate labiorum ejus non fraudasti eum domine per cujus orationem paralyticum et caecum curasti | Pantaleonis |
| a07536 | A | Apparuit Christus Pantaleoni in similitudine Hermolai presbyteri dicens serve bone gaude quia confortabo te beatus quem elegisti domine | Pantaleonis |
| a07537 | A | In poenis hujus martyris non carcer catenas nec ignis servum excusat sed omnia tormenta ei pariter adhibentur | Pancratii et sociorum |
| a07538 | A | Pantaleon igitur pro Christi nomine patienter tolerans regna caelestia coronatus introivit | Pantaleonis |
| a07540 | R | Pantaleon sicut arbor fructifera suscepit verba presbyteri et melius ac melius confirma[tus] in fide | Pantaleonis |
| a07540a | V | Sic enim plenus erat gratia domini nostri Jesu Christi | Pantaleonis |
| a07541 | R | Ut Pantaleon puerum obligatum a serpente et respiciens in caelum dixit domino deus si dignus sum esse servus tuus eripet hic serpens et liberetur puer in nomine domini nostri Jesu Christi | Pantaleonis |
| a07541a | V | Statim ut complevit orationem eripuit serpens et liberatus est puer | Pantaleonis |
| a07542 | R | Sanctissimi martyris Pantaleonis sollemnitatem recolentes te Christe' deprecamur ut nos semper intercessione illius conservare digneris | Pantaleonis |
| a07543 | R | Currens cum (...) | Pantaleonis |
| a07544 | R | Beatissimus vir Cornelius pontifex summus per supernam gratiam divina dans miracula promissa sumens munera vivit cum Christo coronatus perenni gloria | Cornelii, Cypriani |
Pages
No search term provided.