Search chants

Displaying 53501 - 53600 of 63192
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
h00407b SCRV Vidi in medio throni et in medio quattuor animalium et seniorum agnum stantem quasi occisum habentem cornua septem et oculos septem qui sunt septem spiritus dei missi per orbem terrarum et venit et accepit librum de dextera sedentis in throno et cum accepisset librum quattuor animalia et seniores prostaverunt se ante agnum habentes singuli citharas aureas et fialas plenas odoramentis supplicationum et cantabant canticum novum dicentes dignus es accipere librum et solvere signa ejus quoniam occisus es et redemisti nos domine sanguine tuo
h00408 SCR Venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi alleluia
h00408a SCRV Sedebit dominus supra sedem majestatis suae et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis alleluia
h00408b SCRV Cum venerit filius hominis in majestate sua et omnes angeli cum eo tunc fulgebunt justi sicut sol in regno dei alleluia
h00408c SCRV Esurivi et dedistis mihi manducare si tibi et dedistis mihi vivere hospes eram et collegistis meae nudus et operuistis me infirmus et visitastis meae in carcere eram et venistis ad meae alleluia
h00409 SCR Haec dicit dominus qui erat et qui est et qui venturus est omnipotens primus et novissimus qui mortuus est et resurrexit et ecce vivens est lavit nos supra lignum sanguine suo ipsi gloria in saecula saeculorum alleluia
h00409a SCRV Audivi voces angelorum multorum dicentium ante agnum qui est primogenitus mortuorum et princeps regnum terrae salus deo nostro sedenti supra thronum et omnes angeli in circuitu stabant et seniores prostraverunt se et adoraverunt eum sedentem supra caelos clamantes vocem magna
h00409b SCRV Vidi agnum stantem super montem Sion et cum eo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis et in manibus eorum citharas cantantes et dicentes
h00410 SCR Locutus est dominus Jesus discipulis suis amen dico vobis qui crediderit in me opera quae ego facio et ipse faciet et majora horum faciet quia ego ad patrem vado alleluia
h00410a SCRV Audistis quia ego dixi vobis vado et veniam ad vos et nunc dico vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis
h00410b SCRV Elevatis Jesus manibus suis benedixit eis et dum benediceret eis recesit ab eis et ferebatur in caelum vos estis testes horum
h00411 SCR Vidi in caelo turba quam dinumerare non poteram et clamabant vocem magnam salus deo nostro sedenti in throno et adorabant eum dicentes honor gloria et sapientiam virtus et potestas data est deo nostro in aeternum alleluia
h00411a SCRV Audivi tanquam tuba loquentem mecum et dicentem ascende huc et ostendam tibi quae opportet fieri post haec et ecce sedis posita erat in caelo et supra sedem sedis similis aspectui lapidis jaspidis et supra sedem sedentes seniores amicti veste alba
h00411b SCRV De sede autem procedebant fulgura et tonitrua et septem faculae ignis ardentis in conspectu sedis qui sunt septem spiritus dei
h00412 SCR Tollite hostias et introite in atria domini alleluia alleluia
h00412a SCRV Offerte domino gloriam et honorem offerte domino gloriam nomini ejus
h00412b SCRV Cantate domino canticum novum cantate domino omnis terra cantate et benedicite nomini ejus bene nuntiate de die in die salvator ejus
h00413 SCR Dum complerentur dies Pentecosten fuerunt omnes apostoli simul in unum alleluia alleluia
h00413a SCRV Factus est repente sonus e caelo tamquam advenientis spiritus validissimi et implevit universum locum in quo sedebant congregati
h00413b SCRV Apparuerunt illis dispertite linguae tanquam ignis seditque supra singulos eorum et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui variis linguis magnalia dei stupebant omnes et mirabantur
h00414 SCR Altare aureum posuit Moyses in tabernaculum testimonii et accendit in eo incensum propositionis sicut praecepit ei dominus et operuit tabernaculum gloria domini alleluia alleluia alleluia
h00414a SCRV Alleluia
h00415 SCR Elegit dominus virum unum de tribu Juda et implevit eum spiritu sapientiae et intelligentiae et scientiae mane surgens aedificavit altare ad radicem montis et posuit timiama et adolebit super illud incensum aromatum juxta omnem similitudinem tabernaculi domus domini alleluia
h00415a SCRV Locutus est dominus ad Moysen dicens loquere filiis Israel ut faciant mihi sanctuarium et ponant in eo lapides onicinos et gemas
h00415b SCRV Praecepit dominus Moysi et dixit a deum applica ad te fratrem tuum Aaron ut sacerdotio fungatus mihi facies que ei vestem sanctum in gloria et decore et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae cum quibus sanctificatus ministret mihi
h00416 SCR Locutus est dominus ad Moysen dicens ecce vocavi virum et implevi eum spiritu sapientiae in omni operae pro officio sacerdotali ministerii domus domini legitima sempiterna alleluia alleluia
h00416a SCRV Dixit Moyses filii Israel vocavit dominus virum de tribu luda ad faciendum opus primitiarum et omnia quae sanctificantur a domino et quod offertur pro peccato in sancta sanctorum ad exorandum pro vobis
h00416b SCRV Praecepit dominus ad Moysen dicens tolle Aaron de medio multitudinis et ungues eum oleo in sacerdotium mihi fecit enim Moyses quod praeceperat ei dominus et applicavit levitas et fecit eos adstare in conspectu sacerdotis ut observarent in tabernaculum testimonii
h00418 SCR Si in praeceptis meis ambulaveritis et custodieritis mandata mea et feceritis ea dicit dominus dabo vobis pluviam temporibus suis et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur alleluia alleluia
h00418a SCRV Dabo pacem in finibus vestris et gladius non transivit terminos vestros respiciam vos et crescere vos faciam et firmabo pactum meum super vos
h00418b SCRV Ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea habitabo
h00419 SCR Vos qui transituri estis Jordanem aedificate altare domino ex lapidibus quos ferrum non tetigit et offerte coram eo holocausta et hostias pacificas alleluia
h00420 SCR Audi Israel quia magna est domus dei tui et ingens locus possessionis domini magna est et non habet finem altus et immensus qui cum hominibus conversatus est ipse est deus noster alleluia
h00420a SCRV Constantes estote populi omnes clamemus ad dominum ut eripiat nos de manu inimicorum nostrorum et veniet nobis cito gaudium magnum ab aeterno salvatore nostro
h00420b SCRV Jerusalem civitas dei summi invocabunt te gentes in universam terram magnificantes verba testamenti ejus in tempore opportuno clamantes et benedicentes dominum deum nostrum
h00421 SCR Locutus est dominus ad Gedeon et dixit ad eum ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum et ille respondens dixit si inveni gratiam coram te da mihi signum et ait ad eum dominus ne recedas hinc donec revertar ad te et offeres sacrificium domino deo tuo alleluia alleluia
h00422 SCR Ingressus est sacerdos in domum domini et oravit et obtulit holocaustum domino alleluia quam quae offeret sacrificium pro populo exaudivit illum dominus alleluia alleluia alleluia
h00423 SCR Aedificavit David altare domino et obtulit holocausta pacifica et propitiatus est dominus terrae et prohibita est plaga ab Israel alleluia
h00424 SCR Deprecatus est populus faciem dei et exaudivit illum dominus et dedit eis salutem et immolavit sacerdos holocaustum matutinum in odorem suavitatis alleluia
h00424a SCRV Oravit Ezechias in conspectum domini dicens domine deus qui sedes super cherubim inclina aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide et salva nos de manu mortis ut sciant omnia regna terrae quia tu es dominus
h00425 SCR Offerte sacerdotes ad altare dei nostri holocausta et orate ut sint dies vestri sicut dies caeli super terram et dabit vobis dominus fortitudinem alleluia
h00425a SCRV Domine propter nomen tuum ne perdas thronum honoris tui memor esto noli dissipare testamentum tuum quod est nobiscum
h00425b SCRV Haec dicit dominus magnificabo et satiabo animas sacerdotum meorum et plebs mea honorum meos sum replevitur
h00426 SCR Paratum panem de caelo praestitisti filiis tuis domine omne delectamentum in se habentem odorem suavitatis alleluia alleluia
h00427 LDMT Alleluia In caelo et in terra alleluia alleluia alleluia
h00427a LDMTV Laudate dominum de caelis
h00428 LDS Alleluia apparuit dominus Jesus discipulis suis dicens pax vobis ego sum qui resurrexi nolite timere
h00429 LDS Alleluia Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melcisedech
h00430 LDS Alleluia in diem resurrectionis meae dicit dominus congregabo gentes et colligam omnia regna terrae
h00431 LDS Alleluia surrexit dominus sicut dixit et ecce praecedet vos in Galilea
h00431.1 LDS Surrexit sicut *
h00432 LDS Alleluia beati qui habitant in domo tua domine in saecula saeculorum laudabunt te
h00433 LDS Alleluia Pacificavit dominus Jesus per sanguinem crucis suae omnia
h00434 LDS Alleluia dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltabit me
h00435 LDS Alleluia da nobis domine laetitiam salutaris tui spiritu principali confirma nos
h00436 LDS Alleluia emitte domine spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae
h00437 LDS Alleluia Nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat alleluia
h00438 LDS Alleluia domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit valde
h00439 LDS Alleluia Attende popule meus legem meam
h00440 LDS Alleluia te decet hymnum deus in Sion et tibi reddetur votum in Jerusalem
h00441 LDS Alleluia laudabo nomen dei mei cum cantico magnificabo eum in laude
h00442 LDS Alleluia quis deus magnus sicut deus noster tu es deus qui facis mirabilia
h00443 LDS Alleluia Aperiam in parabolis os meum loquar propositiones ab initio saeculi
h00444 LDS Alleluia firmetur manus tua domine et exaltetur dextera tua
h00445 LDS Alleluia non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
h00446 RS Una sabbatorum cum sero esset et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum venit Jesus et stetit in medio eorum et dixit eis pax vobis ego sum nolite timere et cum haec dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso domino alleluia alleluia alleluia
h00446a RSV Apparuit dominus Jesus discipulis suis januis clausis et dixit ad eos
h00447 RS Reconciliati sumus deo per mortem filii ejus et nunc salci erimus in vita ipsius et ideo gloriemur in deo per Jesum Christum per quem reconciliationem accepimus alleluia alleluia
h00447a RSV Quod Jesus mortus est peccato mortus est semel quod autem vivit vivit deo
h00448 RS Observabitis diem istum legitimum domino alleluia et filii vestri usque in aeternum alleluia alleluia alleluia
h00448a RSV Dominus regnavit a ligno etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur
h00449 RS Gratias domino Jesu Christo qui lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo et fecit nostrum regnum sacerdotes deo et patri suo ipsi gloria in saecula alleluia
h00449a RSV Mortus est Christus propter peccata nostra et resurrexit propter justificationem nostram
h00450 RS Laetamini caeli quoniam misertus est dominus populo suo gaudete fundamenta terrae et exultate montes et colles et omnia ligna silvae quia redemit nos deus alleluia
h00450a RSV Laudem dicite domino deo nostro omnes servi ejus et qui timetis eum pusilli et magni
h00451 RS Haec dicit dominus pertransibunt in mare freto et percutient in mari fluctus et confortabo eos in nomine meo ambulabunt et ad terram Galaat et Libani introducam eos alleluia alleluia
h00451a RSV Volabunt in navibus et mare pariter praedabuntur
h00452 RS Laudemus viros gloriosos et parientes nostros homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes requirentes sonos musicos et narrantes carmina in scripturas
h00452a RSV Euntes ibant et flebant mittentes semina sua
h00452b RSV Pertransierunt quasi naves poma portantes
h00453 RS Isti sunt lapides sancti dicit dominus elevabuntur super terram et erunt quasi fortes Efraim et letabitus cor eorum quasi a vino
h00453a RSV In die illa salvabo populum meum de terra orientis et occasu solis
h00454 RS Omnes justi regem in decore suo videbunt et clamabunt pro exultatione cordis alleluia alleluia
h00454a RSV Omnes justi videbunt Jerusalem habitationem opulentam
h00454a.1 RSV Omnes justi hereditabunt Jerusalem habitationem opulentum
h00455 RS Alleluia erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum et fructum suum dabit in tempore suo alleluia et folium ejus non decidit et omnia quaecumque fecerit prosperabuntur alleluia alleluia alleluia
h00455a RSV Ad odorem aquae germinabit et faciet commam quasi cum primum plantatum est
h00455b RSV Quod ad humorem mittit radices suas et non timebit dum venerit estas
h00456 RS Jesum Nazarenum quem unxit deus spiritu sancto et virtute quem Judaei reppulerunt et occiderunt suspendentes in ligno hunc deus suscitavit post diem tertium et dedit illum manifestum fieri non omni populo sed in nobis praedestinatis ab eo qui cum ipso maducavimus et bivimus et conversati sumus postquam resurrexit alleluia
h00456a RSV Dominus Jesus Christus qui est testis fidelis primogenitus mortuorum ipse dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris
h00457 RS Jerusalem civitas sancta exaltabitur thronus imperantis in te super sidera et erit tibi laetitia magna in hereditate tua alleluia quia ecce salvator tuus ascendet in nubibus caeli ut possideat regnum in gloria aeterna alleluia alleluia
h00457a RSV Qui descendit ipse est qui ascendit super omnes caelos
h00458 RS Curvavi sunt caeli dum calcaret capita nubium creator astrorum et dum ascenderet caelos dominator omnium tremore concussus est numerus angelorum clamantium et dicentium quantus est iste cui throni et dominationes occurrunt alleluia alleluia
h00458a RSV Quis est iste rex gloriae dominus virtutum ipse est rex gloriae
h00459 RS Aedificavit dominus in caelo ascensum suum et pollicitationem suam in terra firmavit qui vocat aquas maris et effudit eas super faciem terrae dominus nomen est illi
h00459a RSV Qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam
h00460 RS Qui sedes super thronum et judicas equitatem est refugium pauperum in tribulatione quia tu solus laborem consideras
h00461 RS Exaltare domine in virtute tua alleluia cantabimus et psallimus alleluia alleluia
h00461a RSV Deus autem noster in caelo sursum in caelo et in terra
h00461b RSV Confitebimur tibi deus confitebimur tibi et invocavimus nomen sanctum tuum

Pages