Search chants

Displaying 6901 - 7000 of 62742
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
006359 R Cum ceciderit justus non conturbabitur quia dominus firmat manum ejus
006359a V Junior fui etenim senui et non vidi justum derelictum nec semen ejus quaerens panem
006359za V Lex dei ejus in corde ipsius ...
006359zb V Dominus autem non derelinquit
006360 R Cum decrevisset dominus dilecto palmam martyrii a venatoribus principi intimatus capi et ad urbem jussus est vinctus trahi Blasii
006360a V Videns autem eos sanctus Blasius gaudio gavisus est Blasii
006361 R Cum essem puella in domo patris mei desponsavit me vir Judaeus et amavit me Christus deus Nativitas Domini
006361a V Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes Nativitas Domini
006361za V Eram enim puella pulcherrima ... Nativitas Mariae
006362 R Cum essent in tormentis martyres Christi Crispinus et Crispinianus caelestia contemplantes dicebant adjuva nos domine ut perficiamur opus tuum sine macula Crispini,Crispiniani
006362a V Respice in servos tuos et in opera tua domine et adjuva nos Crispini,Crispiniani
006363 R Cum esset Petrus in cruce venit turba multa maledicebant Caesarem et fecerunt planctum magnum ante crucem Petrus exhortabat eos de cruce dicens nolite flere sed gaudete mecum quia vado vobis parare locum Petri
006363.Tp1 Psl Parare vitae gaudia atque sanctorum omnium beata consortium | Et claustra caeli lucida quorum custodem posuit me divina clementia | Ad haec superna munera perducat nos poscimus tua gratia | Solvento nostra crimina potestate tibi deo collata | Unde sonantia per solvimus cantica | Tibi pastor inclyte sacra die ista | Poscentes parare locum Petri
006363a V Gratias tibi ago domine pastor bone quia oves quas tradidisti mihi compatiuntur mecum in sempiternum et cum hoc dixisset ait Petri
006363za V Ego quidem confortatus sum a ... Petri
006364 R Cum esset plenus spiritu sancto beatus Stephanus intendens in caelum vidit gloriam dei et Jesum stantem a dexteris dei Stephani
006364a V Et clamans voce magna dixit ecce video caelos apertos Stephani
006365 R Cum fontem vitae sitientes et fide alacres perspexisset sanctus pontifex domino gratias referens Christi baptismo gaudentes abluit omnes Afrae
006365a V Vasa prius irae in vasa emundans misericordiae Afrae
006366 R Cum gens Sicambrorum Melena castellum belli nube texisset Hilarus spiritu prophetiae ostium discessionem civibus praedixit et per orationem inclusos a jugo servitutis liberavit Hilarii Arelatensis
006366a V Igitur obsessos militari manu Hilarus redemptione data reddidit liberati Hilarii Arelatensis
006367 R Cum inducerent puerum Jesum parentes ejus accepit eum Simeon in ulnas suas et benedixit deum et dixit nunc dimittis domine servum tuum in pace Purificatio Mariae
006367a V Quia viderunt oculi mei salutare tuum quod parasti ante faciem omnium populorum Purificatio Mariae
006367b V Accipiens Simeon puerum in manibus gratias agens benedixit deum et dixit Purificatio Mariae
006367c V Responsum accepit Simeon Purificatio Mariae
006367d V Suscipiens puerum in manibus exclamavit dicens Purificatio Mariae
006367za V Cernens justus et timoratus ... Purificatio Mariae
006367zb V Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel Purificatio Mariae
006367zc V Quia viderunt oculi mei ... Purificatio Mariae
006367zd V Suscipiens Simeon puerum in ... Purificatio Mariae
006368 R Cum ingrederetur beatus Yventius in urbem Mediolanum ministri daemonum clamabant dicentes ne urbem deludes et tu puniaris Yventii
006368a V Coeperunt eum variis laniare injuriis et resistebant ei dicentes Yventii
006369 R Cum jejunasset dominus quadraginta diebus et quadraginta noctibus accessit ad eum tentator dixit si filius dei es dic ut lapides isti panes fiant respondens Jesus dixit non in solo pane vivit homo sed in omni verbo quod procedit de ore dei Dom. 1 Quadragesimae
006369a V Ductus est Jesus in desertum ab spiritu ut tentaretur a diabolo et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus Dom. 1 Quadragesimae
006369a.1 V Ductus est Jesus in desertum ab spiritu ut tentaretur a diabolo Dom. 1 Quadragesimae
006369za V Accesserunt angeli et ... Dom. 1 Quadragesimae
006370 R Cum jucunditate celebremus nativitatem beatae virginis Mariae ut ipsa pro nobis intercedat ad dominum Jesum Christum Nativitas Mariae
006370a V Gloriosae virginis Mariae nativitatem devotissime celebremus Nativitas Mariae
006370b V Beatissimae virginis Mariae nativitatem cum gaudio celebremus Nativitas Mariae
006370za V Assumptionem hodiernam sancte Mariae devotissime celebremus Assumptio Mariae,8
006370zb V Corde et animo Christo ... Nativitas Mariae
006370zc V Hodie nata est beata virgo ... Nativitas Mariae
006370zd V Humillimis precibus auxilium ... Nativitas Mariae
006370ze V Post partum virgo inviolata ... Nativitas Mariae
006370zf V Nativitatem hodiernam perpetuae virginis sollemniter celebremus Nativitas Mariae
006370zg V Nativitatem hodiernam sanctae Mariae devotissime celebremus Nativitas Mariae
006371 R Cum natus esset dominus Jesus in Bethleem Judae ecce magi ab oriente venerunt portantes munera regalia stella splendidissima antecedebat eos et requievit supra ubi erat puer Epiphania
006371a V Magi videntes stellam gavisi sunt gaudio magno et intrantes domum obtulerunt domino aurum thus et myrrham Epiphania
006371b V Magi veniunt ab oriente inquirentes faciem domini et dicentes Epiphania
006371za V Et intrantes domum invenerunt ... Epiphania
006371zb V Reges Tharsis et insulae Epiphania
006371zc V Gloria deo sit patri nato Epiphania
006372 R Cum producturus esset Herodes de carcere Petrum inter duos milites vinctus catenis dormiens erat ipse Petrus et ante fores sollicite vigilabant custodes Vincula Petri
006372a V Cui angelus domini astitit et lumen refulsit in cubiculo carceris solutumque a vinculis ire coegit Vincula Petri
006373 R Cum scirem ego Gamaliel sanctitatem Christi athletae Stephani et fidem ejus ac devotionem credens me in resurrectione partem habiturum cum eo feci eum sepelire in monumento meo novo Inventio Stephani
006373a V Auditor domini Nicodemus ibidem sepultus est et Abibas filius meus mecum est repositus ubi requiescit beatus Stephanus Inventio Stephani
006374 R Cum turba plurima conveniret ad Jesum et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem exiit qui seminat seminare semen suum Dom. Sexagesimae
006374a V Et dum seminat aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum Dom. Sexagesimae
006374za V Jesus haec dicens clamabat ... Dom. Septuagesimae
006374zb V Jesus autem clamabat dicens qui habet aures audiendi audiat Dom. Sexagesimae
006375 R Cum venisset Maria ubi erat Jesus videns eum cadit ad pedes ejus Mariae Magdalenae
006375a V Sicut peccatorum veniam sic fratri suo obtinuit vitam Mariae Magdalenae
006376 R Cum videret beatus Andreas crucem exclamavit et dixit salve crux quae mundum illuminasti suscipe me sicut suscepisti dominum salvatorem meum Andreae
006376a V Salve crux quae in corpore Christi dedicata es et ex membris ejus tamquam margaritis ornata Andreae
006377 R Cum videret beatus Martinus discipulos suos flentes motus his fletibus conversus ad dominum dixit domine si adhuc populo tuo sum necessarius non recuso laborem Martini
006377a V Cur nos pater deseris aut cui nos desolatos relinquis invadent enim gregem tuum lupi rapaces Martini
006377b V O virum ineffabilem nec labore victum nec morte vincendum qui nec mori timuit nec vivere recusavit sed conversus ad dominum dixit Martini
006377c V Oculis ac manibus in caelum semper intentus invictum ab oratione spiritum non relaxabat Martini
006377za V Dixerunt discipuli ad beatum ... Martini
006377zb V Munia tua devotus implebo sub ... Martini
006377zc V Qui cum ineffabilem nec ... Martini
006377zd V Si enim in hoc fragili ... Martini
006377ze V Dum sacramenta Omnium Sanctorum
006378 R Cum vidisset beatus Andreas crucem exclamavit et dixit salve crux quamdiu fatigaris exspectans me sicut exspectasti dominum et magistrum meum Andreae
006378a V Exspecta me sancta crux humilem propter dominum Andreae
006378b V O bona crux diu desiderata et jam concupiscenti animo praeparata Andreae
006378c V Securus et gaudens venio ad te ita ut et tu exsultans suscipias me Andreae
006378d V Suscipe beata crux humilem propter dominum suscipe discipulum ejus qui pependit in te Andreae
006379 R Cumque ab Hispania dulcis gleba patriae exisset litteris sacris instructus pervenit aemiliam ubi electus a populo ordinatus est episcopus Prosperi
006379a V Ad quem locum dominus ductor ejus fuerat qui ibi eum sibi episcopum elegerat Prosperi
006380 R Cumque ad tumulandum ducerentur sancta membra beati Medardi quidam obviam factus est damnatis aurium auditibus dum pretiosi velaminis peplum osculans mox recipere auditum fide promeruit Medardi
006380a V Psallentiumque illico stupens melos audivit Medardi
006381 R Cumque descendisset de navi ecce organa cum tibiis et citharis rex filiam suam tradens mandat ut dives et pauper civis et peregrinus veniret Thomae Apost.
006381a V Quicumque non venirent regem offenderent capitalem immo subirent sententiam Thomae Apost.
006382 R Cumque sanctus Benedictus in cellam consisteret elevatis sursum oculis vidit sororis suae animam de corpore ejus egressam in columbae specie caeli secreta penetrare Benedicti
006382a V Qui tantae ejus gloriae congaudens omnipotenti deo gratias retulit ejusque obitum fratribus denuntiavit Benedicti
006383 R Cumque sanctus domini gravissime torqueretur ita ut dirupto corpore interanea apparerent voce magna clamavit tu nosti deus omnipotens quia haec supplicia pro tuo sancto nomine libentissime sustineo Cucuphatis
006383a V Domine Jesu Christe qui omnia tuo praecepto fundasti et me de fragilissimo limi pulvere formasti Cucuphatis
006384 R Cumque viri dei praedicatio nil haberet effectum ut visis ejus miraculis a suis erroribus Langobardorum caeca barbaries non flecteretur fortia mundi regna super eos adduxit omnipotens quorum multitudinis nequaquam obsistere queant Barbati
006384a V Ut qui salutaria monita quietis spernebant hostibus interclusis ad viam veritatis coacti flecterentur Barbati
006385 R Custodi nos domine ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege nos domine Dom. per annum
006385a V Mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te Dom. per annum
006385za V Tu es salus nostra tu es ... Dom. 3 Quadragesimae
006386 R Custos artificum sic est delapsus ab alto illius ut vitae nulli spes ulla maneret Mauri
006386a V Liberat hunc Mauri virtus pretiosa beati quem male praecipitem quassavit tanta ruina Mauri
006387 R Da mihi domine sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis quoniam servus tuus sum ego et filius ancillae tuae De Sapientia
006387a V Domine pater et deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu maligno De Sapientia
006387b V Mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret De Sapientia
006388 R Da nobis domine auxilium de tribulatione Dom. per annum
006388a V Quia vana salus hominis tu deus fer opem nobis Dom. per annum

Pages