Search chants

Displaying 36351 - 36400 of 61253
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a05574 A Martha parans convivium sororis vult auxilium ut expleto negotio Christi vacet eloquio Marthae
a05575 A Non ex laboris gemit gravedine sed quia caret verbi dulcedine cibi parandi sollicitudine Marthae
a05576 A Diligenter excogita quam felix sit haec hospita quanta sint ejus merita quae sic erat sollicita Marthae
a05577 R Martha verum jubar ecclesiae pia prudens mirae facundiae cella fuit divinae graciae vas pudicitiae Marthae
a05577a V Christi ministra lux erat hominum morum magistra noverca criminum Marthae
a05578 R Jure tenens hereditario Bethaniam simul et Magdalam maturo se rexit consilio summopere detestans scandalum
a05578a V Pacem sequens et sanctimoniam exstirpabat litis zizaniam Marthae
a05579 R Dum haberet tantas divitias non prorupit ad insolentias sed abhorrens carnis delitias egenorum fovit inopias Marthae
a05579a V Secum crevit a pueritia pietatis exuberantia Marthae
a05580 R Dic domina quare conquereris non senties gravamen operis si cogites quantum sit muneris opus tuum dominum pasceris Marthae
a05580a V Memor esto cujus sis pauperis hospes et tunc alleviaberis Marthae
a05581 A Felix esse aula vere dignoscitur ubi de Maria Martha conqueritur Marthae
a05582 A Multis placet actio licet onerosa paucis contemplatio quamvis gaudiosa Marthae
a05583 A Ministrat exterius Martha per activam pascitur interius per contemplativam Marthae
a05584 A Dum a pontificibus templum consecratur aqua Marthae precibus in vinum mutatur Marthae
a05585 A Morbus incurabilis regis Chlodovaei probat quam mirabilis virtus esset ei Marthae
a05586 A Tuis apud dominum ministris implora veniam peccaminum Martha mortis hora Marthae
a05587 R Non me labor exulcerat sed prae amore langueo amor Christi me superat amo tacere nequeo Marthae
a05587a V Quanta mihi fecerit video ideoque miror et stupeo Marthae
a05588 R Dei verbum tam dispari naturae jungi voluit ab ipsa fauce tartari sororem meam eruit fratrisque mei Lazari corpus vitae restituit Marthae
a05588a V Hospitari mecum non renuit veritatis viam me docuit Marthae
a05589 R Medicina aegrotorum morbum curas Dodonei suscitatrix mortuorum decor floris virginei Marthae
a05589a V Sancti spiritus solamen nobis Martha obtine amen Marthae
a05590 R Pharisaei turbant ecclesiam cum pluribus deserens patriam Martha dei per providentiam venit Marsiliam Marthae
a05590a V Maximinum ducem itineris dedit deus Marthae et ceteris Marthae
a05591 A Hodie rex gloriae coronavit Martham quae vas plenum gratiae vitam duxit artam Marthae
a05646 A Custodi nos domine ab omni opere malo et salvos fac in regnum tuum caelestem e domine de praecannia supplicamus et rogamus ut perambulemus et ad te veniamus et in te requiescamus
a05646a AV Propitius esto domine peccatis nostris propter nomen tuum
a05692 H Summae deus clementiae septem dolores virginis plagasque Jesu filii fac rite nos revolvere | Nobis salutem conferant deiparae tot lacrimae quibus lavare sufficis totius orbis crimina | Sit quinque Jesu vulnerum amara contemplatio sint et dolores virginis aeterna cunctis gaudia | Gloria tibi domine qui passus es pro servulis cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula Septem Dolorum BMV
a05693 A O quam gloriosum est caelestium virtutum contuberniis perfrui et intueri agmina sanctorum splendidius sideribus micantia
a05708 A Ascendit fumus de loco illo odor suavitatis alleluia
a05709 A Ferebatur in ortu dei gloriabato imposito ligno [...]
a05732 H Aeterna imago altissimi lumen deus de lumine tibi redemptor gloria honor potestas regia | Tu solus ante saecula spes atque centrum temporum cui jure sceptrum temporum pater supremum credidit | Tu flos pudicae virginis nostrae caput propaginis lapis caducus vertice ac mole terras occupans | Diro tyranno subdita damnata stirps mortalium per te refregit vincula sibique caelum vindicat | Doctor sacerdos legifer praefers notatum sanguine in veste princeps principum regumque rex altissimus | Tibi volentes subdimur qui jure cunctis imperas haec civium beatitas tuis subesse legibus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula In Festo D. N. Jesu Christi Regis
a05733 H Aeterna imago altissimi lumen deus de lumine tibi redemptor gloria honor potestas regia | Tu solus ante saecula spes atque centrum temporum cui jure sceptrum temporum pater supremum credidit | Tu flos pudicae virginis nostrae caput propaginis lapis caducus vertice ac mole terras occupans | Diro tyranno subdita damnata stirps mortalium per te refregit vincula sibique caelum vindicat | Doctor sacerdos legifer praefers notatum sanguine in veste princeps principum regumque rex altissimus | Tibi volentes subdimur qui jure cunctis imperas haec civium beatitas tuis subesse legibus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula In Festo D. N. Jesu Christi Regis
a05734 H Vexilla Christus inclyta late triumphans explicat gentes adeste supplices regique regum plaudite | Non ille regna cladibus non vi metuque subdidit alto levatus stipite amore traxit omnia | O ter beata civitas cui rite christus imperat quae jussa pergit exsequi edicta mundo caelitus | Non arma flagrant impia pax usque firmat foedera arridet et concordia tutus stat ordo civicus | Servat fides connubia juventa pubet integra pudica florent limina domesticis virtutibus | Optata nobis splendeat lux ista rex dulcissime te pace adepta candida adoret orbis subditus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula In Festo D. N. Jesu Christi Regis
a05735 H Te saeculorum principem te Christe regem gentium te mentium te cordium unum fatemur arbitrum | Quem prona adorant agmina hymnisque laudant caelitum te nos ovantes omnium regem supremum dicimus | O Christe princeps pacifer mentes rebelles subjice tuoque amore devios ovile in unum congrega | Ad hoc cruenta ab arbore pendes apertis brachiis diraque fossum cuspide cor igne flagrans exhibes | Ad hoc in aris abderis vini dapisque imagine fundens salutem filiis transverberato pectore | Jesu tibi sit gloria qui cuncta amore temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna sǽcula In Festo D. N. Jesu Christi Regis
a05750 H Jucundetur ecclesia dulce producens canticum de cujus horto lilia fructum reddunt mirificum | Fructu vitae jam vescitur ludovicus in gloria cujus vitae dignoscitur resplenduisse gratia | De quieto regimine gloriabantur subditi nullo pressi gravamine tutela regis inclyti | Impendebat obsequium infirmis et debilibus non negans beneficium personis indigentibus | Trino deo et simplici laus honor virtus gloria qui nos regis mirifici coronet per suffragia Ludovici
a05757 A Exaudisti Domine orationem ancillae tuae et non despexisti lacrimas ejus Monicae
a05758 A Regressus ergo invenit patriam pluribus consumptam pressuris quam absolvit jugo damnationis Maclovii
a05760 A Triduo antequam hominem exueret febre correptus in cinere et cilicio jacens caelo manibus caelo ore caelo totis oculis inhiabat ad cujus obsequia angelica occurrit frequentia Maclovii
a05761 A Pauci fideles viri qui in urbe aletensium paganissima elanculo latitant venientes ad Maglovium frequenti persuadent prece ne permittat plebem nesciam ulterius errare Maclovii
a05762 A Ad urbem ergo vir sanctus accessit et verbum dei annunciare incipit Maclovii
a05763 A Expectantibus populis virum sanctum juxta corpus defuncti orantem simul surgunt et sanctus de pulvere et mortuus de morte. Maclovii
a05764 A Qui claris meritis vitae tria corpora reddis nos Macute tuis vivifica precibus atque gravi miseros peccati mole sepultos surgere jam venie fac pie praesul opere. Maclovii
a05765 A Absolvente sancto praesule parochiam redditur terrae ubertas populo sanitas et totius prosperitatis reformatur integritas Maclovii
a05784 H Hic Joannes mire natus de senili viscere ante judicem prophetans quam sit index editus praeivit nascendo Christum praeivit et mortuus | Tunc tori vino repletus sanguinem jubet flui quare stuprum caedit audax conjugalis criminis sed sacram sumit coronam laureatus gloria | Hic dei praecessit unum matre natum filium temporeque subsequente praeco verax praeivit mortis et praecursor ipsa morte primus concidit | Nuntiat redemptionem esse Christum saeculi nuntiavit tale munus esse Christum mortuis quare Christum probra dixit posse mundi tollere | Hunc rogemus abditorum corda maesta pectorum ut solum nostrum repellat motus indulgentia conferat et dona vitae cum perenni gaudio | Gloria patri natoque semper ac paraclito laus potestas atque virtus gratiarum copia quem deum cuncta fatentur per aeterna saecula Decoll. Jo. Bapt.
a05786 H Praecessor almus gratiae et veritatis angelus lucerna Christi et perpetis evangelista luminis | Prophetiae praeconia quae voce vita et actibus cantaverat haec astruit mortis sacrae signaculo | Nam nasciturum saeculis nascendo quem praevenerat sed et datorem proprii monstraverat baptismatis | Hujusce mortem innoxiam qua vita mundo est reddita signat sui praesagio baptista martyr sanguinis | Praesta pater piissime sequi Joannis semitas metamus ut plenissime aeterna Christi munera Decoll. Jo. Bapt.
a05787 H Laude te cives superi coronant magne Joannes sociusque noster jungitur cantus generose praesul celse magister | Aureo profers vehementer ore verba quae dives facilisque amoris vena progignit feriunt vel acri vulnere noxas | Ipse virtutum speculum nitescis ac tuae plebi meritis coruscas omnibus Pauli velut aemulator omnia factus | Nemo te frangit nihil imperantum te domant irae rutilǽque honorem obtines palmae venerandus exsul pectore martyr | Nunc tuis valde precibus juvemur ut Dei sedem celeres petamus dulcibus tecum sonituri amoris vocibus hymnos Joannis Chrysostomi
a05826 H Nomen decusque concinant Teresiae almae virginis qui sancta divi Parvuli credunt amantque munera | Carmeli summos vertices patrona mater deligit Teresia illuc advolat sponsi premens vestigia | Afflata Jesu numine secreta pandit gratiae magistra mundo simplices infantium docet vias | At jubilum non exprimit omnes amoris impetus nec septa magnos claudere ejus valent anhelitus | Laus honor virtus gloria Deo Patri et Filio sancto simul Paraclito in saeculorum saecula Teresiae Virginis
a05840 H Aeterne rerum conditor qui mare solum aethera gubernas justus redditor cunctis secundum opera | Superbum qui jam spiritum ejusque cunctos complices condemnans in interitum veros firmasti supplices | Precamur te fidentius hos defensores dirige nobis per quos propitius salutis dona porrige | Nos consolando visitent purgent inflamment doceant ad bona semper incitent vim daemonum coerceant | O angelorum gloria securo gressu pergere fac horum nos custodia ut te possimus cernere | Sint angelorum Domine honoris tibi cantica qui miro praebes ordine illis nobisque caelica Angeli Custodis

Pages