Search chants

Displaying 36401 - 36450 of 61253
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a05936 H Nunc ad coronas pergite clamat suis Caecilia mox ipsa virgo sistitur ad judicis praetorium | Minantis iram despicit et falsa ridet numina jam morte digna ducitur puella culpae nescia | Inclusa perstat balneo ardent calore fornices ast urit intus virginem divinus ignis fortior | Intaminatam barbarus ter ense lictor percutit scelus tamen non perficit Christus moras dat martyri | Horae supremae proxima deo sacrandas devovet aedes avitas libera volatque ad agni nuptias | Salveto corpus martyris diu sub antris abditum nova refulgens gloria Romae parenti redderis | Te sponse Jesu virginum beata laudent agmina patrique cum paraclito par sit per aevum gloria Caeciliae
a05938 A Ducti sunt Petrus et Paulus ante conspectum impii Neronis Petrus autem dum iret ad crucem dixit dominus et magister meus recta cruce sublimatus est me autem a terra ad caelos vocare dignatus est Petri
a05950 A Sicut pastor portat ovem perditam ad gregem suum sic porto et complector vos dicit dominus ego feci et ego feram ego creavi et ego sustinui ego redemi vos ego dimittam peccata vestra sanctus sanctus sanctus Israel Ad Processionem
a05950.1 A Sicut pastor portabat ovem perditam sic portabam et complectebam dicit Dominus ego feci et ego feram ego creavi vos ego redemi vos ego reficiam vos ego sustinui ego dimittam peccata vestra sanctus sanctus sanctus dominus sanctus deus Sabaoth qui per spiritum sanctum descendisti in uterum et natus es dei filius redemptor Israel
a05951 A Intrantes in templum omnis congregatio trinum adorantes in personis Dominum Ad Processionem
a05954 A Benedictus deus patrum tuorum faciens misericordiam eum domo patris tui sit dominus deus tuus tecum det que omnes inimicos tuos sub pedibus tuis et stabiliat regnum tuum pace ut per te nomen magnum glorificetur in saecula De Regum
a05955 A Vigilemus omnes cum Christo semper cum timore accedamus ad Dominum quia hic est leo fortis qui surrexit et ipse vicit serpentem antiquum armemus frontes nostras in modum crucis ut non valeat fur nocturnus mentes nostras edere sed perveniamus ad caelestia regna Ad Completorium
a05956 A Visita Domine habitationem istam et omnes insidias inimici ab ea longe repelle et angeli tui habitantes in ea nos in pace custodiant et benedictio tua sit super nos semper Ad Completorium
a06022 A Dominus Jesus locutus est discipulis suis in nomine meo daemonia ejicient et super aegros manus vestras imponite et bene habebunt Pro infirmis
a06023 H Memento salutis auctor quia nostri quondam corporis ex illibata virgine nascendo formam sumpseris | Maria mater gratiae mater misericoridiae tu me ab hoste protege et hora mortis suscipe | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula
a06023:01 HV Memento salutis auctor quia nostri quondam corporis ex illibata virgine nascendo formam sumpseris
a06023:02 HV Maria mater gratiae mater misericoridiae tu me ab hoste protege et hora mortis suscipe Annuntiatio Mariae
a06023:03 HV Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula
a06023.1 H Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris | Maria mater gratiae dulcis parens clementiae tu nos ab hoste protege et mortis hora suscipe | Jesu tibi gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula De BMV
a06023.1:01 HV Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris
a06023.1:02 HV Maria mater gratiae dulcis parens clementiae tu nos ab hoste protege et mortis hora suscipe
a06023.1:03 HV Jesu tibi gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula
a06048 A Miserere mihi Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quonia conturbata sunt ossa mea Pro infirmis
a06048a AV Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me Pro infirmis
a06050 A Mittat tibi Dominus auxilium de sancto et de Sion tueatur te Pro infirmis
a06050a AV Exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen dei Jacob Pro infirmis
a06052 A Cor contritum et humiliatum ne despicias Deus sed propter magnam misericordiam tuam miserere mei Deus Pro infirmis
a06053 A Intret oratio mea Domine in conspectu tuo quia existimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber Pro infirmis
a06263 A Praecursor domini Joannes corona prophetarum qui digito demonstravit agnum tollentem peccata mundi te deprecamur ut nobis impetres veniam ut mereamur videre regem nostrum per cuncta saecula alleluia
a06264 H O lux beata caelitum et summa spes mortalium Jesu cui domestica arrisit orto caritas | Maria dives gratia o sola quae casto potes fovere Jesum pectore cum lacte donans oscula | Tuque ex vetustis patribus delecte custos virginis dulci patris quem nomine divina proles invocat | De stirpe Jesse nobili nati in salutem gentium audite nos qui supplices ex corde vota fundimus | Qua vestra sedes floruit virtutis omnis gratia hanc detur in domesticis referre posse moribus | Jesu tuis obediens qui factus es parentibus cum patre summo ac spiritu semper tibi sit gloria
a06265 H Christe splendor patris dei mater virgo Joseph tam sacrorum pignorum servator | Nitet vestra domus floribus virtutum unde gratiarum fons promanat ipse | Angeli stupentes natum dei cernunt servi forma indutum servis famulantem | Imus praees joseph humilisque jubes jubes et maria et utrique servis | Cunctis praestant aulis haec egena saepta salus unde cœpit generis humani | Jesu mater Joseph mansionis vestrae nostras date sedes donis frui sanctis | Tibi laudes Christe spem qui nobis praebes tuos per parentes caeli adire domum
a06266 H Cohors beata seraphim quem Christus arcte diligit laudet chorusque canticis noster resultet aemulis | Hic discit almus edocet hic unde verbum prodeat sinumque matris impleat sinum patris non deserens | Felix Joannes diligit et te magister providus ut clara thabor lumina hortique cernas taedia | Tu raptus in sublimia arcana caeli conspicis agni sed et mysteria ecclesiaeque percipis | O digne fili virgine successor alti nominis nos adde matri filios nos conde Christi in pectore | Verbo sit ingens gloria caro quod est et creditur cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula Joannis Evang.
a06267 H Quos dei vivax penitus revinxit caritas olim tenuitque amicos una vos ingens simul o beati gloria cingit | Magna te compsit pietas basili mira qui scriptis docuisti et ore celsa qui prudens monachis magister jussa dedisti | Tuque repletus domino Gregori atque doctrina rutilans et arte dogmatum lumen speculatus acri mente canebas | Praesules mites pariterque fortes nunc dei plebes date caritatis persequi fidas iter atque lucis edere fructus | Sint patri nato parilique sancto flamini laudes honor atque cultus vivitis quorum merita fruentes pace per aevum Gregorii Nazianzeni Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris
a06268 H Implente munus debitum Joanne rerum conditor Jordane mersus hac die aquam lavando diluit | Non ipse mundari volens de ventre natus virginis peccata sed mortalium suo lavacro tollere | Dicente patre quod meus dilectus hic est filius sumente sancto spiritu formam columbae caelitus | Hoc mystico sub nomine micat salus ecclesiae persona trina commanet unus deus per omnia | O Christe vita veritas tibi sit omnis gloria quem patris atque spiritus splendor revelat caelitus Octava Epiphaniae
a06353 A Cives superni hodie suam simul et nostram nuntiant mundo festivitatem gloriam deo resonemus omnes Nativitas Domini
a06355 A Hec est clara dies clararum clara dierum hec est sancta dies sanctarum sancta dierum | Nobile nobilius rutilans diadema dierum | Ecce dies toto rutilat festivior anno | Qua Deus omnipotens superata morte resurgens | Traxit ab infernis captorum mille cavernis | Namque nostrae abiere atque sum invisere caeli cives dicunt illum vivium jam regnare Dom. Resurrectionis
a06407 I Regem Christum adoremus qui hodie stravit Saulum et elegit Paulum Conversio Pauli
a06422 R Haec loca sancta tanto ardore ac studio circuivit ut nisi ad reliqua festinaret a primis non posset abduci Paulae
a06422a V Prostrata ante crucem quasi pendentem domini cerneret adorabat Paulae
a06476 H Clara sanctorum una Jerusalem mater exulta nimium laetare | Filii multi quia sunt desertae quam viri adems | Jacobus ob hoc vocitatur justus sacram conscendit sacer et cathedram sancta sanctorum solus inde in erunt virgo quo extat | Carne hic ferret domini vocatur gratiam fretus et apostolatus inbuit plebes pia custodiri dogmata Christi | Ardua ob hoc positus in arce amalis Christum neget ut venisset confutat dogma is et impiorum Parish eorum | Ad hoc impulsus solo et prolectus stat et in Jesus memorat quod ante mox que folionis quatit unus ejus fuste cerebrum | Poscimus maesti pie et benigne martyr excelse patrie consexe plebis adherite jugum durum pelle remove | Sit salus aegris sit qui es defunctis sit vigor ferris sit remota pestis sordibus terris miseris sit caeli aditur patens | Sit domino laus patri adque nato triplici honor uniusque sancto spiritu simplex domini tutis ingens forma perennis amen
a06476:01 HV Clara sanctorum una Jerusalem mater exulta nimium laetare | Filii multi quia sunt desertae quam viri adems
a06476:02 HV Jacobus ob hoc vocitatur justus sacram conscendit sacer et cathedram sancta sanctorum solus inde in erunt virgo quo extat
a06476:03 HV Carne hic ferret domini vocatur gratiam fretus et apostolatus inbuit plebes pia custodiri dogmata Christi
a06476:04 HV Ardua ob hoc positus in arce amalis Christum neget ut venisset confutat dogma is et impiorum Parish eorum
a06476:05 HV Ad hoc impulsus solo et prolectus stat et in Jesus memorat quod ante mox que folionis quatit unus ejus fuste cerebrum
a06476:06 HV Poscimus maesti pie et benigne martyr excelse patrie consexe plebis adherite jugum durum pelle remove
a06476:07 HV Sit salus aegris sit qui es defunctis sit vigor ferris sit remota pestis sordibus terris miseris sit caeli aditur patens
a06476:08 HV Sit domino laus patri adque nato triplici honor uniusque sancto spiritu simplex domini tutis ingens forma perennis amen
a06476.1 H Clara sanctorum una Jerusalem mater conlaudant nimium laetare filii multi quia sunt desertae quam viri habens | Jacobus ob hoc tuus dictus justus sacram conscendit sacer et sacerdos intrat sanctorum solus hic in sancta virgo quod extat | Carne hic ferret domini vocatur gratia fretus et apostolatus inbuit plebes pia custodiri dogmata Christi | Ardua ob hinc positus in arce amalis Christum ut neget venisset confutat dogma is et impiorum Parish eorum | Ad hoc impulsus solo et prolectus stat et in Jesus memorat quod ante mox que folionis unus fuste sacrorum cerebrum quatit | Poscimus maesti pie et benigne martyr excelse plebique consexe plebi convulse durum lugam pelle remove | Sit salus aegris sit qui es defunctis sit vigor ferris sit remota pestis vitiis pulsis miseris sit caeli aditur patens | Sit domino laus patri adque nato triplici honor nimium cum sancto nomini trino dicta tu soli sidera clament
a06478 H Clarum nobis Christe tui Jacobi apostoli inminet festum diei passionis inclytam qui tibi qui tibi frater ad finis extitit sanctissimus | Sic sancta sanctorum dignus pontifex ad greditur corporis tui sacrator sanguinis et laticis pro multorum interpellans salute fidelium | Qui tuo fraglans amore sancte vibens jugiter cognomento istus ob hoc indito vocabulo praebuit cunctis exemplum christiani dogmatis | Tunc phariseorum zelo idem tui nominis exalto praecipitatus constans cunctis praedicat normam vitae veritatis ad sequendam gratiam | Protinus feroci mente unus sancto capiti pertica fullonis ausu percussit ne furio sicque sanctus membra tello spiritum fudit caelo | Per quem te Christe obnixe exoramus cernui facinus remitte cunctis diraque facinora omnibus largire clemens consueta gratiam | Ut vitae felicioris perfruamur comoda carnis nostre superantes vitiorum noxia spiritum perficientes queque sunt vitalia | Praesta nunc Christe benignis postulata omnibus apicem tenens cum patre sancto qui spiritu unctionis sanctorum regnans in perpetum | Amen
a06478:01 HV Clarum nobis Christe tui Jacobi apostoli inminet festum diei passionis inclytam qui tibi qui tibi frater ad finis extitit sanctissimus
a06478:02 HV Sic sancta sanctorum dignus pontifex ad greditur corporis tui sacrator sanguinis et laticis pro multorum interpellans salute fidelium
a06478:03 HV Qui tuo fraglans amore sancte vibens jugiter cognomento istus ob hoc indito vocabulo praebuit cunctis exemplum christiani dogmatis
a06478:04 HV Tunc phariseorum zelo idem tui nominis exalto praecipitatus constans cunctis praedicat normam vitae veritatis ad sequendam gratiam
a06478:05 HV Protinus feroci mente unus sancto capiti pertica fullonis ausu percussit ne furio sicque sanctus membra tello spiritum fudit caelo

Pages