Alessandra Ignesti | Cantus Index for Office and Mass

Alessandra Ignesti

Chants added by the contributor

Displaying 901 - 970 of 970 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Fulltext source

a01042

Volumus te reducere et nolumus te deserere et omnis caelestis militia gaudet super te ergo decet nos in symphonia sonare D 8 years 9 months ago

a01041

O omnes virtutes suscipite lugentem peccatorem in suis cicatricibus propter vulnera Christi et perducite eum ad me D 8 years 9 months ago

a01040

Et o vera medicina humilitas praebe mihi auxilium quia superbia in multis vitiis fregit me multas cicatrices mihi imponens nunc fugio ad te et ideo suscipe me D 8 years 9 months ago

a01039

O anima fugitiva esto robusta et indue te arma lucis D 8 years 9 months ago

a01038

O tu omnis militia reginae et o vos candida lilia ipsius cum rosea purpura inclinate vos ad me quia peregrina a vobis exulavi et adjuvate me ut in sanguine filii dei possim surgere D 8 years 9 months ago

a01037

Ego peccator qui fugi vitam plenus ulceribus veniam ad vos ut praebeatis mihi scutum redemptionis D 8 years 9 months ago

a01036

Curre ad nos et sequere vestigia illa in quibus numquam cades in societate nostra et deus curabit te D 8 years 9 months ago

a01035

Nunc est mihi necesse ut suscipiatis me quoniam in vulneribus feteo quibus antiquus serpens me contaminavit D 8 years 9 months ago

a01034

Noli timere nec fugere quia pastor bonus quaerit in te perditam ovem suam D 8 years 9 months ago

a01033

Ach ach fervens dulcedo absorbuit me in peccatis et ideo non ausa sum intrare D 8 years 9 months ago

a01032

O fugitive veni veni ad nos et deus suscipiet te D 8 years 9 months ago

a01031

O vos regales virtutes quam speciosae et quam fulgentes estis in summo sole et quam dulcis est vestra mansio et ideo o vae mihi quia a vobis fugi D 8 years 9 months ago

a01030

Heu heu nos virtutes plangamus et lugeamus quia ovis domini fugit vitam D 8 years 9 months ago

a01029

O filiae Israel sub arbore suscitavit vos deus unde in hoc tempore recordamini plantationis suae gaudete ergo filiae Sion D 8 years 9 months ago

a01028

O firma quae stas in caverna petrae et o gloriosa bellatrix quae suffers omnia D 8 years 9 months ago

a01027

Ego sum columna quae molliri non potest quia fundamentum meum in deo est D 8 years 9 months ago

a01026

O pulcherrima mater quam dulcis et quam suavis es quia nemo confunditur in te D 8 years 9 months ago

a01025

Ego discretio sum lux et dispensatrix omnium creaturarum in differentia dei quam Adam a se fugavit per lasciviam morum D 8 years 9 months ago

a01024

O dulcissima bellatrix in torrente fonte qui absorbuit lupum rapacem o gloriosa coronata nos libenter militamus tecum contra illusorem hunc D 8 years 9 months ago

a01023

Ego victoria velox et fortis pugnatrix sum in lapide pugno serpentem antiquum conculco D 8 years 9 months ago

a01022

O laudabilis mater peregrinorum tu semper erigis illos atque ungis pauperes et debiles D 8 years 9 months ago

a01021

O quam amara est illa duritia quae non cedit in mentibus misericorditer dolori succurrens ego autem omnibus dolentibus manum porrigere volo D 8 years 9 months ago

a01020

Tu es in aedificatione caelestis Jerusalem florens in candidis liliis D 8 years 9 months ago

a01019

Ego obtenebro et fugo atque conculco omnes spurcitias diaboli D 8 years 9 months ago

a01018

O tu angelica socia tu es valde ornata in regalibus nuptiis D 8 years 9 months ago

a01017

Ego sum amatrix simplicium morum qui turpia opera nesciunt sed semper in regem regum aspicio et amplector eum in honore altissimo D 8 years 9 months ago

a01016

O filia regis tu semper es in amplexibus quos mundus fugit o quam suavis est tua dilectio in summo deo D 8 years 9 months ago

a01015

Ego aurea porta in caelo fixa sum qui per me transit numquam amaram petulantiam in mente sua gustabit D 8 years 9 months ago

a01014

O gloriosa domina tu semper habes certamina Christi o magna virtus quae mundum conculcas unde etiam victoriose in caelo habitas D 8 years 9 months ago

a01013

Ego contemptus mundi sum candor vitae o misera terrae peregrinatio in multis laboribus te dimitto o virtutes venite ad me et ascendamus ad fontem vitae D 8 years 9 months ago

a01012

Has te succurrente fugiemus D 8 years 9 months ago

a01011

Fugite oves spurcitias diaboli D 8 years 9 months ago

a01010

Flos campi cadit vento pluvia spargit eum o virginitas tu permanes in symphoniis supernorum civium unde es suavis flos qui numquam aresces D 8 years 9 months ago

a01009

O virginitas in regali thalamo stas o quam dulciter ardes in amplexibus regis cum te sol perfulget ita quod nobilis flos tuus numquam cadet o virgo nobilis te numquam inveniet umbra in cadente flore D 8 years 9 months ago

a01008

O vivens vita et o suavis consolatrix tu mortifera mortis vincis et vidente oculo clausuram caeli aperis D 8 years 9 months ago

a01007

Ego sum dulcis conspectrix viventis oculi quam fallax torpor non decipit unde vos o tenebrae non potestis me obnubilare D 8 years 9 months ago

a01006

O serena speculata habemus fiduciam pervenire ad verum fontem per te D 8 years 9 months ago

a01005

Ego fides speculum vitae venerabiles filiae venite ad me et ostendo vobis fontem salientem D 8 years 9 months ago

a01004

O dulcissima vocatrix nos decet in magno studio pervenire ad te D 8 years 9 months ago

a01003

Ego lucida oboedientia venite ad me pulcherrimae filiae et reducam vos ad patriam et ad osculum regis D 8 years 9 months ago

a01001

Tu autem exterritus es per summum judicem quia inflatus superbia mersus es in Gehennam D 8 years 9 months ago

a01000

Euge euge quis est tantus timor et quis est tantus amor ubi est pugnator et ubi est remunerator vos nescitis quid colitis D 8 years 9 months ago

a00999

O timor valde utilis es nobis habemus enim perfectum studium numquam a te separari D 8 years 9 months ago

a00998

Ego timor dei vos felicissimas filias praeparo ut inspiciatis in deum vivum et non pereatis D 8 years 9 months ago

a00997

O dilectissime flos ardenti desiderio currimus ad te D 8 years 9 months ago

a00996

Ego caritas flos amabilis venite ad me virtutes et perducam vos in candidam lucem floris virgae D 8 years 9 months ago

a00995

Ideo dilectissimae filiae teneo vos in regali thalamo D 8 years 9 months ago

a00994

O gloriosa regina et o suavissima mediatrix libenter venimus D 8 years 9 months ago

a00993

Ego humilitas regina virtutum dico venite ad me virtutes et enutriam vos ad requirendam perditam drachmam et ad coronandum in perseverantia felicem D 8 years 9 months ago

a00992

Nos autem omnes in excelsis habitamus D 8 years 9 months ago

a00991

Ego cum meis sodalibus bene scio quod tu es ille antiquus draco qui super summum volare voluisti sed ipse deus in abyssum projecit te D 8 years 9 months ago

a00990

Quae est haec potestas quod nullus sit praeter deum ego autem dico qui voluerit me et voluntatem meam sequi dabo illi omnia tu vero tuis sequacibus nihil habes quod dare possis quia etiam vos omnes nescitis quid sitis D 8 years 9 months ago

a00989

O plangens vox est haec maximi doloris ach ach quaedam mirabilis victoria in mirabili desiderio dei surrexit in qua delectatio carnis se latenter abscondit heu heu ubi voluntas crimina nescivit et ubi desiderium hominis lasciviam fugit luge luge ergo in his innocentia quae in pudore bono integritatem non amisisti et quae avaritiam gutturis antiqui serpentis ibi non devorasti D 8 years 9 months ago

a00988

Fatue fatue quid prodest tibi laborare respice mundum et amplectetur te magno honore D 8 years 9 months ago

a00987

Deus creavit mundum non facio illi injuriam sed volo uti illo D 8 years 9 months ago

a00986

Tu nescis nec vides nec sapis illum qui te constituit D 8 years 9 months ago

a00985

O infelix conscientia o misera anima quare abscondis faciem tuam coram creatore tuo D 8 years 9 months ago

a00984

O nescio quid faciam aut ubi fugiam o vae mihi non possum perficere hoc quod sum induta certe illud volo abicere D 8 years 9 months ago

a00983

Vide quid illud sit quo es induta filia salvationis et esto stabilis et numquam cades D 8 years 9 months ago

a00982

Succurite mihi adjuvando ut possim stare D 8 years 9 months ago

a00981

O anima voluntate dei constituta et o felix instrumentum quare tam flebilis es contra hoc quod deus contrivit in virginea natura tu debes in nobis superare diabolum D 8 years 9 months ago

a00980

O gravis labor et o durum pondus quod habeo in veste hujus vitae quia nimis grave mihi est contra carnem pugnare D 8 years 9 months ago

a00979

Nos debemus militare tecum o filia regis D 8 years 9 months ago

a00978

O libenter veniam ad vos ut praebeatis mihi osculum cordis D 8 years 9 months ago

a00977

O felix anima et o dulcis creatura dei quae aedificata es in profunda altitudine sapientiae dei multum amas D 8 years 9 months ago

a00976

O dulcis divinitas et o suavis vita in qua perferam vestem praeclaram illud accipiens quod perdidi in prima apparitione ad te suspiro et omnes virtutes invoco D 8 years 9 months ago

a00975

O nos peregrinae sumus quid fecimus ad peccata deviantes filiae regis esse debuimus sed in umbram peccatorum cecidimus o vivens sol porta nos in umeris tuis in justissimam hereditatem quam in Adam perdidimus o rex regum in tuo proelio pugnamus D 8 years 9 months ago

a00974

Nos sumus radices et vos rami fructus viventis oculi et nos umbra in illo fuimus D 8 years 9 months ago

a00973

O antiqui sancti quid admiramini in nobis verbum dei clarescit in forma hominis et ideo fulgemus cum illo aedificantes membra sui pulchri corporis D 8 years 9 months ago

a00972

Qui sunt hi qui ut nubes D 8 years 9 months ago

Pages