Dum perquirit rei causam in illam trahit virgo pausam sed constanter loquitur tres sunt mundum illuminantes et stellarum regulantes cursus et quod tegitur
Virgo mitis mater pia flore fragrans o Maria in caelesti patria Jubar mundi fons hortorum interventrix peccatorum in virtute atria Rosa caeli singularia in procella stella maris dona portum gratiae...
Clara gaudia festa paschalia | Congaudet coetus per omnia | Dulce decantans alleluia | In qua Christus per crucem redemit animas inferno deditas | A protoplasto quotquot in hoc saeculo progenitae...
Res est admirabilis virgo venerabilis parit sed intacta | Operante spiritu sine viri coitu genetrix est facta | Cardine de supero rore salutifero venter fecundatur | Peperit fecunditas et sacra...