Full text: 
Martinae celebri plaudite nomini cives Romulei plaudite gloriae insignem meritis dicite virginem Christi dicite martyrem | Haec dum conspicuis orta parentibus inter delicias inter amabiles luxus illecebras ditibus affluit faustae muneribus domus | Vitae despiciens commoda dedicat se rerum domino et munifica manu Christi pauperibus distribuens opes quaerit praemia caelitum | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une et trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse