Genre: 
Full text: 
Mariam concrepet vocum concordia | Quae lucis radio respersit omnia | Dum Christum peperit repleta gratia | Vi tacta numinis veste sub alia | Sunt legis veteris plena mysteria | Non igni tradita rubi substantia | Dans florem virgula natura nescia | Stirpis Daviticae sunt signa propria | Quam donantem saeculo spiritale manna | Congaudemus pariter dicentes OSANNA IN EXCELSIS
Feast: 
Fulltext source: 
F-PA : MS 0135
Notes: 
Corpus troporum 7 p. 133 # 74. AH-CT/ ms: donantem / tonantem
AH volume: 
47
AH item number: 
371