Full text:
Et non erat qui sepeliret
Genre:
Usual feast:
Notes:
Please delete: g00574
- Log in to post comments
Please delete: g00574
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam | Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae | Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret | Facti sumus opprobrium vicinis nostris subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt | Usquequo domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus | Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt | Quia comederunt Jacob et locum ejus desolaverunt | Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis | Adjuva nos deus salutaris noster et propter gloriam nominis tui domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum | Ne forte dicant in gentibus ubi est deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est | Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum secundum magnitudinem bracchii tui posside filios mortificatorum | Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi domine | Nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam | 920078 | PS |
| Effuderunt sanguinem sanctorum tuorum velut aqua in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret | 006266c | V |
| Effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret | g01310d | InV |
| Effuderunt sanguinem eorum velud aqua in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret | h02524a | RSV |
| Effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret | g00577c | CmV |
| Effuderunt sanguinem sanctorum velut aquam in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret | 006624 | R |
| Effuderunt sanguinem eorum velud aqua in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret sanguinem | h00864a | PSLMV |
| Effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret | g00472c | CmR |
| Gratulemur ad festivum jucundemur ad votivum Joannis praeconium | Sic versetur laus in ore ne fraudetur cor sapore quo degustet gaudium | Hic est Christi praedilectus cui reclinans supra pectus hausit sapientiam | Huic in cruce commendavit Christus matrem hic servavit virgo viri nesciam | Intus ardens caritate foris lucens puritate signis et eloquio | Ut ab aestu criminali sic immunis a poenali prodiit ex dolio | Vim veneni superavit morti morbis imperavit necnon et daemonibus | Sed vir tantae potestatis non minoris pietatis erat tribulantibus | Cum gemmarum partes fractas solidasset has distractas tribuit pauperibus | Inexhaustum fert thesaurum qui de virgis fecit aurum gemmas de lapidibus | Invitatur ab amico convivari Christum dico visum cum discipulis | De sepulcro quo descendit redit vivus sic ascendit frui summis epulis | Testem habes populum immo si vis oculum quod ad ejus tumulum manna scatet epulum de Christi convivio | Scribens evangelium aquilae fert proprium cernens solis radium scilicet principium verbum in principio | Hujus signis est conversa gens gentilis gens perversa gens totius Asiae | Hujus scriptis illustratur illustrata solidatur unitas ecclesiae | Salve salvi vas pudoris vas caelestis plenum roris mundum intus clarum foris nobile per omnia | Fac nos sequi sanctitatem fac per mentis puritatem contemplari trinitatem unam in substantia | ah55191 | Sq |
| Repente sagittabunt eum et non timebunt o cordurum occidere velle hominem qui mortuos suscitabat repente idest insidiosae quasi in opinatae quasi non provise similes enim nescienti erat inter eos dominus ignorantes quid nesciret et quid sciret imo ignorantes eum nihil sciret et omnia scire et ad hoc venisse illi facerent quod se potestate facere arbitrabantur repente saggitabunt et non timebunt firmaverunt sibi Symonem malignum ob firmaverunt facta sunt tanta miracula non sunt moti perstiterunt in consilio sermonis maligni | a08272 | L |
| Aeterne rex altissime redemptor et fidelium quo mors soluta deperit datur triumphus gratiae scadens tribunal dexterae patris potestas omnium collata Jesu caelitus quae non erat humanitus ut trina rerum machina caelestium terrestrium et infernorum condita flectat genu jan subdita tremunt videntes angeli versam vicem mortalium culpat caro purgat caro regnat deus dei caro tu Christe nostrum gaudium manens olympo praeditum mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia ut cum repente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas gloria tibi domine qui scandis super sidera cum patre et sancto spiritu In sempiterna saecula | g01597 | H |
| Laetare juvenis in adulescentia tua et in bonis sit cortuum in diebus juventutis tuae | Et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro his omnibus adducet te deus in judicio | Aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vane sunt | Memento creatoris tui in diebus juventutis tuae | Ante quam veniat tempus afflictionis et appropinquent anni de quibus dicas non mihi placent | Antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam | Quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes in minuto numero | Et tenebrescent videntes per foramina et claudent hostia in platea in humilitate vocis molentis | Et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis | Excelsa quoque timebunt et formidabunt in via | Florebit amigdalum impinguabitur lucusta et dissipabitur capparis | Quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circuibunt in platea plangentes | Antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam | Et revertatur pulvis ad terram suam unde erat et spiritus redeat ad deum qui dedit illum | h04743 | CaH |
| Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceanas exit et intrat aquas | Armatis radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera vultum laetitiamque suam sidera clara probant | Rus gaudens vario fundit munuscula foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingit violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Semine deposito lactans seges exilit aruis spondens agricole vincere posse famem | Caudice defecto lacrimat sua gaudia palmes unde merum tribuat dat modo vitis aquam | Cortice de matris tenera lanugine surgens praeparat ad partum turgida gemma sinum | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam praeparat viridans frondea tecta nemus | Mirta salix abies corilus siler ulmus acernus plaudet quaeque suis arbor amoena comis | Construitura favos apes hinc alvearia linquens floribus instrepitans poplite mella rapit | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc filomela suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum Domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite Deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensum decus arma dierum horarum splendor scripula puncta favent | Hinc tibi silva comis plaudit hinc campus aristis hinc grates tacito palmite vitis agit | Hinc tibi nunc avium resonant virgulta susurro has inter minimus passer amore cano | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Inrecitabiliter manans de corde parentis verbum subsistens et penetrare potens | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Aethera suspendis sola congeris aequora fundis quaeque locis habitant quo moderante vigent | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Nec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro quae nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt infernae vincula legis expavitque chaos luminis ore premi | Depereunt tenebrae Christi fulgore fugatae et taetrae noctis pallia crassa cadunt | Pollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra tegantur neu pretium mundi vilia saxa premant | Indignum est cujus claudantur cuncta pugillo ut tegat inclusum rupe vetante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quicquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Sed plane implesti remeans pie victor ad orbem tartara pressa jacent nec sua jura tenent | Inferus insaturabiliter cava guttura pandit qui rapuit semper sit tua praeda Deus | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Evomit absorptam trepide fera belua plebem et de fauce lupi subtrahit agnus oves | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta Belliger ad caelos ampla trophea refers | Quos habuit poenale chaos jam reddidit in te et quos mors peteret hos nova vita tenet | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra habeant | Candidus egreditur nitidis exercitus undis atque vetus vitium purgat in amne novo | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de niveo gaudia pastor habet | Additur hac Felix consors mercede sacerdos qui dare vult Domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile Dei | Quos prius Aeva nocens infecerat hos modo reddit ecclesiae partus ubere lacte sinu | Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munere felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo vivens quasi more ferino messis abundantis horrea fruge reples | Immaculata tuis plebs haec vegetetur in ulnis atque Deo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo | a00177.10 | H |
| Missus Gabriel de caelis verbi bajulus fidelis sacris disserit loquelis cum beata virgine | Verbum bonum et suave pandit intus in conclave et ex Eva format ave Evae verso nomine | Metum pellit dat solamen nam per sacrum inquit flamen et virtutis obumbramen deo gravidaberis | Ad hoc facit argumentum de cognata documentum et caeleste sacramentum imperasti foederis | Consequenter juxta pactum adest verbum caro factum semper tamen est intactum puellare gremium | Patrem pariens ignorat et quam homo non deflorat nec torquetur nec laborat quando parit filium | Signum audis novitatis crede solum et est satis non est tuae facultatis solvere corrigiam | Grande signum et insigne est in rubo et in igne ne adpropiet indigne calceatus quispiam | Virga sicca sine rore novo ritu novo more fructum protulit cum flore sic et virgo peperit | Benedictus talis fructus fructus gaudii non luctus non erat Adam seductus si de hoc gustaverit | Jesus noster Jesus bonus pie matris pium onus cujus est in caelo thronus nascitur in stabulo | Qui sic est pro nobis natus nostros deleat reatus quia noster incolatus hic est in periculo | ah54192 | Sq |
| Quis est iste quia venit de Edom tinctis vestibus de vostra | Iste formosus in stolas vagradiens in multitudine fortitudinis suae | Ego qui loquor justitiam et pro pugnator sum ad salvandum | Quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimentum tuum sicut calcantium in torculari | Torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum | Calcavi eos in furore monet conculcavi eos in ira mea et adspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea in qui navi | Dies enim ultionis in corde meo annus retributionis meae venit | Circum inspexi et non erat auxiliator que sibi et non fuit qui ad jubaret | Salvavit mihi bracchium meum et justitia mea ipsa auxiliata est mihi | Conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum | h01091a | ANTV |
| Deus judicium tuum regi da et justitiam tuam filio regis Judicare populum tuum in justitia et pauperes tuos in judicio Suscipiant montes pacem populo et colles justitiam Judicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem Descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum Coram illo procident Aethiopes et inimici ejus terram lingent Reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent et adorabunt eum omnes reges terrae omnes gentes servient ei Quia liberabit pauperem a potente et pauperem cui non erat adjutor Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo Et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et adorabunt de ipso semper tota die benedicent ei Et erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus et florebunt de civitate sicut fenum terrae Sit nomen ejus benedictum in saecula ante solem permanet nomen ejus Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes magnificabunt eum Benedictus Dominus Deus Israel qui facit mirabilia solus Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum et replebitur majestate ejus omnis terra Fiat fiat | g00922 | PS |
| Aeterne rex altissime redemptor et fidelium quo mors soluta deperit datur triumphus gratiae | Scandens tribunal dexterae patris potestas omnium collata est Jesu caelitus quae non erat humanitus | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et infernorum condita flectet genu jam subdita | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium culpat caro purgat caro regnat deus dei caro | Tu Christe nostrum gaudium manens Olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum rubente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Gloria tibi domine qui scandis super sidera cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | 008255 | H |
| In finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum | Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens deum | Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum sepulcrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt non est timor dei ante oculos eorum | Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis | Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor | Quoniam dominus in generatione justa est consilium inopis confudistis quoniam dominus spes ejus est | Quis dabit ex Sion salutare Israel cum averterit dominus captivitatem plebis suae exsultabit Jacob et laetabitur Israel | 920013 | PS |
| Intellectus Asaph Attendite popule meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei | Aperiam in parabolis os meum loquar propositiones ab initio | Quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis | Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera narrantes laudes domini et virtutes ejus et mirabilia ejus quae fecit | Et suscitavit testimonium in Jacob et legem posuit in Israel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis | Ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis | Ut ponant in deo spem suam et non obliviscantur operum dei et mandata ejus exquirant | Ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum deo spiritus ejus | Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum conversi sunt in die belli | Non custodierunt testamentum dei et in lege ejus noluerunt ambulare | Et obliti sunt benefactorum ejus et mirabilium ejus quae ostendit eis | Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos | Interrupit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre | Et deduxit eos in nube diei et tota nocte in illuminatione ignis | Interrupit petram in eremo et adaquavit eos velut in abysso multa | Et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas | Et apposuerunt adhuc peccare ei in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso | Et tentaverunt deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis | Et male locuti sunt de deo dixerunt numquid poterit deus parare mensam in deserto | Quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut parare mensam populo suo | Ideo audivit dominus et distulit et ignis accensus est in Jacob et ira ascendit in Israel | Quia non crediderunt in deo nec speraverunt in salutari ejus | Et mandavit nubibus desuper et januas caeli aperuit | Et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis | Panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantia | Transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum | Et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata | Et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum | Et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum attulit eis | Non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum | Et ira dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel impedivit | In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus ejus | Et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione | Cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad eum | Et rememorati sunt quia deus adjutor est eorum et deus excelsus redemptor eorum est | Et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei | Cor autem eorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento ejus | Ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos et abundavit ut averteret iram suam et non accendit omnem iram suam | Et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens | Quoties exacerbaverunt eum in deserto in iram concitaverunt eum in inaquoso | Et conversi sunt et tentaverunt deum et sanctum Israel exacerbaverunt | Non sunt recordati manus ejus die qua redemit eos de manu tribulantis | Sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos | Et convertit in sanguinem flumina eorum et imbres eorum ne biberent | Misit in eos coenomyiam et comedit eos et ranam et disperdidit eos | Et dedit aerugini fructus eorum et labores eorum locustae | Et occidit in grandine vineas eorum et moros eorum in pruina | Et tradidit grandini jumenta eorum et possessionem eorum igni | Misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem immissiones per angelos malos | Viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animabus eorum et jumenta eorum in morte conclusit | Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham | Et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto | Et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare | Et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem acquisivit dextera ejus et ejecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis | Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel | Et tentaverunt et exacerbaverunt deum excelsum et testimonia ejus non custodierunt | Et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum | In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt | Audivit deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israel | Et repulit tabernaculum Silo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus | Et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici | Et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit | Juvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae | Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabantur | Et excitatus est tamquam dormiens dominus tamquam potens crapulatus a vino | Et percussit inimicos suos in posteriora opprobrium sempiternum dedit illis | Et repulit tabernaculum Joseph et tribum Ephraim non elegit | Sed elegit tribum Juda montem Sion quem dilexit | Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula | Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post foetantes accepit eum | Pascere Jacob servum suum et Israel hereditatem suam | Et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos | 920077 | PS |
| Audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei stillet ut pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina quia nomen domini invocabo date magnificentiam deo nostro petra perfecta sunt opera ejus quia omnes viae ejus justitia deus fidelis et absque ulla iniquitate justus et rectus peccaverunt ei non filii ejus in sordibus suis generatio prava atque perversa haeccine redditis domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit te ipse fecit et stabilivit te memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et annuntiabit tibi majores tuos et dicent tibi quando dividebat altissimus gentes quando separabat filis Adam constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel pars autem domini populus ejus Jacob funiculus hereditatis ejus invenit eum in terra deserta in loco horroris et ululatu solitudinis circumdedit eum et attendit et custodivit quasi pupillam oculi sui sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit eum atque portavit super pennas suas dominus solus dux ejus fuit et non erat cum eo deus alienus | 920202 | Ca |
| Dulce carmen lingua promat dulce mellos personet laudes cum sono canore et tropheum concinnat mundi qualiter redemptor crucis lignum prodiit | Barbarorum dum formidant Constantinus impetus fulgida micans olimpo crux ni te scit Augusto jussu monitor super no in hoc signo vinceret | Talia facere signa populo quam viderat praecipit crucem prae irae reque ante cedere belli contulit triumphum victor de certamine | Constantinus regni princeps jam initio proelio tegitur vex illo crucis daemonstrante sidere celitus quae procedetur ad honorem regium | Aebreorum cetum vocans regis mater Aelia crucem Christi sic requirit quo lateret cespite cujus decus hostem vicit dimicante Augusto | Elegit viros prophetas doctos legem obtimam ignem voluit ituros ne vera per docerent axium merore tantum Judam ei offerunt | Protinus set rudi jussit Judam sibi traditum retro victum detineri mancipat ergastulo donec locum dedicatum demonstraret proprium | Septies dum sol recurrit suae vicis ordinem civis ori non defertur sub trauntur pocula properare pollicetur ad locum calvarie | Illico electus inde praece fundit domino ut salutis nostrae signum crucis pater faceret suavia fraglarent mirra nectaris fraglantia | Omnia Christus fidei concedat omnes pater quidquid supplicem precare senserit fideliter cuncta dantur postulantur quod credens petierit | Quinquies quater in altum dum fodisset passibus tres quas cruces requisibit cruces ipse detulit quae sit una crux salutis morti morte comprobat | Vox respentis praestrepebant in vera clamitans veteris veneni stellas memorans quas Christe erat judam ego incitavi nunc me Judas expulit | Dominum Judas deposcit exorando fletibus sacri corporis ut sui propalet fixoriis rutilante ceu probatum opis aurum optimum | Regis frenos optans vatis ut praedixerat pax ut vella consequatur salivares faceret sanctum domini quo esset aequas freno detulit | Sic redemptor mundi Christus judex qui venturus est decies post quina luxtra per voluta tempora crucis lignum humo apertum revelat mirificum | Gloria | a07014 | H |
| Posuerunt omnes qui audiebant in corde suo dicentes simulque | Quis putas puer iste erat et enim amnus domini cum illo et Zacharias pater ejus repletus est spiritu sancto | Et prophetavit eum dicens benedictus deus Israel | Angelum me canentem praecursoris alvo sanctifivavit | Non fuit nullus inter me major mulierum nato | Surrexit in eremo | h02676 | VAR |
| Domine in via ista quam ambulabam absconderunt supervi laqueos mihi considerabam a dextris et videbam et non erat qui cognosceret me | h02950c | SNOV |
| Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam fundaverunt manus ejus venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves pascuae ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper hi errant corde ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam | Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen | 909030 | IP |
| Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Armatur radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera caelum laeticiamque suam sidera clara probant | Lux gaudens vario fundit munusculam foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam reparat viridans frondea tecta nemus | Mirra salix abies corilus silex ulmus acernus Pandit quoque suis arbor amena comis | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomena suis adtemporat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata prece | Nobilitas anni mensium decus arma dierum horarum splendor scrupula puncta favent | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Aequalis consors socius cum patre tocius qua sumpsit mundus principe principium | Qui genus humanum cernens mersisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | Haec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro que nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt inferni vincula legis expavitque chaos luminis ore primi | Repereunt tenebre Christi fulgore fugare et terre noctis pallea crassam cadunt | Solliciam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux reddiit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra regantur neu precium mundi vilia laxa premant | Indignum est cujus claudantur cuncta pugillo ut regat inclusum rupe necante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nichil est | Solve cathenatos inferni et carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum ad carcere mortis et de fauce lupis subtrahis agnus oves | Evomit ad sortem trepidam feda belva plebem et sequitur liber quo suus auctor abit | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | a00177.5 | H |
| DALETH Adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus in siti parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis | Lamen4:04 | L |
| Considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me | 001891 | A |
| Germine nobilis Eulaliae mortis et indole nobilior emerita sacra virgo suam cujus abuere progenita est ossibus ornat amore colit | Proximus occiduo locus est qui tulit hoc decus egregium urbe potens populis locuplex sed magne sanguine martyrum virgin eoque potens titulo | Curriculis tribus atque nobem tri hiemens quatter adtigerat cum crepitante pira trepidos terruit aspera carnifices supplicium subiit ulcerata | Jam dederit prius indicium tendere se patris ad solium nec sua membra dicata torum ipsa crepundia reppulerat judere senela pusiola | Spernere sucina flore rosas vulva munilia respuere ore severa modesta gradu moribus et nimium generis canitiae meditata senum | Adst ubi se furiata lues excitat in famulos domini christicolasque cruenta jubet tura cremare jecur pecudis montiferis adolere diis | Infremuit sacer Eulaliae spiritus ingenique ferox turbida frangere bella parat et rude pectum anhela deo femina provocat arma virum | Sed pia cura parentes agunt virgo animosa domi ut lateat abdita rure et ab urbe procul ne fera sanguinis in pretio mortis amore puella ruat | Illa perosa quietis opem degeneris tolerare moram nocte fores sine teste mobet septaque claustra fugax aperit inde per inua carpit iter | Ingreditur pedibus laceris per loca senta sive vepribus angelico conmitata choro et liced horrida nox scileat lucis habet tamen illa ducem | Sic habuit generosa patrum turba columniferum radium scindere qui tenebrosa potens nocte viam face prespicua praestitit iter eunte chao | Non aliter pia virgo viam nocte secuta diem meruit nec tenebris adoperta fuit regna Canopica cum fugeret et super astra pararet iter | Illa gradu cita pervigili milia multa prius peragit quam plaga pandat eoa polum mane superba tribunal adit facibus astat et in mediis | Voceferans ita quis furor est pendere praecipites animas et malep rodiga corda suis sternere rascilibus scopulis omnipatremque negare deum | Quaeritis o miseranda manus christicolum genus en ego sum daemonicis inimica sacra idola protero sub pedibus pectore et ore deum fateor | Isis Apollo Venus nihil est Maximianus et ipse nihil ille nihil quia facta manu hic manum facta quia inquolit frivola utraque putre nihil | Maximilianus opum dominus et tamen ipse cliens lapidum prottituat fobeatque suis numinibus caput ipse suum pectora quur generosa quatit | Dux bonus arbiter egregius sanguine pascitur inocuo corporibusque piis inhians viscera sobria dilacerat gaudet et ex cruciare fidem | Ergo age tortor adure seca divide membra coacta luto solvere rem fragilem facile est non penetrabitur interior exafitante dolore animus | Talibus excitus in furias praetor ait rape praecipitem lictor et obrue suppliciis sentiat esse deos patrios nec leve principis imperium | Quam cuperem tamen ante necem si potis est revocare tuam torba puellula nequitiam respice gaudia quanta metas queque tibi genitalis honor | Te lacrimis lavefacta domus prosequitur generisque tui ingemit anxia nobilitas flore quod occidis in tenero proxima dotibus et thalamo | Non movet aurea pompa tori non pietas veneranda senum quos temeraria debilitas ecce parata ministeria ex cruciales exsitiis | Aut gladio feriere caput aut laniavere membra feris aut facibus data fumificis flebiliter ululanda tuis in cineres resoluta flues | Haec rogo quis labor est fugere si modicum salis aeminulis turis et exiguum digitis tngere virgo benigna velis poena gravis procul aufuerit | Martyr ad ista nihil sed enim infremuit tyranni oculis sputa jacit simulacra dehinc dissipat inpositamque molam thuribulis prosalibit | Nec mora carnifices gemini jungea pectora dilacerant et latus ungula virgineum pulsat utrumque et ossa secat Eulalia numerante notas | Scriberis ecce mihi domine quam jugabt os apices legere qui tua Christe trofea notat nomen et pisa sacrum loquitur purpura sanguinis eliciti | Haec sine fletibus et gemitu laeta canebat et intrepida dirus abest dolor ex animo membraque pucta cruore novo fonte cutem reclarente lavat | Ultima carnificina dehinc non lacerata vulnifica crate genus nec arata cutis flamma et undique lampadibus in latera stomacumque furit | Crinis et odor ut in jugulos fluxerat involitans humeros quo pudibunda pudicitiam virgineusque lateret honor tegmine verticis opposito | Flamma crepans volat in faciem per quem comas vegeta caput occupat exuperatque apicem virgo citum cupiens obitum appetit et vivit ore rogum | Emicat inde columba repens martyris os nive candidior viso relinquens ad astrat petit spiritus hic erat Eulaliae lacteolus celer inocuus | Colla fluunt ab eunte anima et rogus igneus et moritus pax datur artubus exanimis flatus in ethere plaudit obans templaque celsa petit volucer | Vidit et ipse satelles abem femine ad ore meare palam obstupefactus et attonitus prosilit et sua gesta fuit licto et ipse fugit pavidus | Ecce nivem flacialis hyems ingerit et tenet omne forum membra tegit simul Eulaliae axa jacentia sub gelido palleloli vice linteoli | Cedat amor lacrimant hominum qui celebrare superna solent flebile cedat et officium ipsa elementa jubente deo exequias tibi virgo ferunt | Nunc locus Emerita est tumulo clara coloniae Vectoriae quam memorabilis amnis Anna praeterit et viridante rapax gurgite moenia pulchra luit | Hic urbi marmore praespicuo atria luminat alma nitor et peregrinus et indigena reliquias cineresque sacros servat humus veneranda sinu | Tecta corusca super rutilant de laqueatibus aureolis saxaque cessa solum variant floribus ut rorulenta putes prata rubescere multimodis | Carpite purpureas violas sanguineosque croces metite non caret his genialis hyems laxat et arva tepes glacies floribus ut cumulet calathos | Ista comantibus e foliis munera virgo puerque date ast ergo serta choro in medio texta ieram pede dactilico vilia marcida festa tamen | Sic venerarier ossa libet ossibus altarem impositum illa dei sita sub pedibus prospicit haec populosque suos carmine propria ita fobet | Laudibus efferat eximiis astra solum mare quidquid habet te genitumque tuum simplicem etiam et spirituum perpetuis jugiter eonis | Amen | h00620 | HYMN |
| Et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro his omnibus adducet te deus in judicio | Aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua | Adulescentia enim et voluptas vane sunt memento creatoris tui in diebus juventutis tuae | Ante quam veniat tempus afflictionis et appropinquent anni de quibus dicas non mihi placent | Antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam | Quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes in minuto numero | Et tenebrescent videntes per foramina et claudent hostia in platea in humilitate vocis molentis | Et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis | Excelsa quoque timebunt et formidabunt in via | Florebit amigdalum impinguabitur lucusta et dissipabitur capparis | Quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circuibunt in platea plangentes | Antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam | Et revertatur pulvis ad terram suam unde erat et spiritus redeat ad deum qui dedit illum | h03634a | ANTV |
| Canticum graduum Nisi quia dominus erat in nobis dicat nunc Israel | Nisi quia dominus erat in nobis cum exsurgerent homines in nos | Forte vivos deglutissent nos cum irasceretur furor eorum in nos | Forsitan aqua absorbuisset nos | Torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem | Benedictus dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum | Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus | Adjutorium nostrum in nomine domini qui fecit caelum et terram | 920123 | PS |
| Animam meam dilectam tradidi in manus impiorum et facta est mihi hereditas mea tamquam leo in silva dedit contra me vocem adversarius dicens congregamini et properate ad devorandum eum posuerunt me in desertum solitudinis et luxit super me omnis terra quia non erat qui me cognosceret nec faceret bene | h02024 | RS |
| In finem puero domini David qui locutus est domino verba cantici hujus in die qua eripuit eum dominus de manu omnium inimicorum ejus et de manu Saul et dixit | Diligam te domine fortitudo mea | Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus deus meus adjutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus | Laudans invocabo dominum et ab inimicis meis salvus ero | Circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me | Dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis | In tribulatione mea invocavi dominum et ad deum meum clamavi et exaudivit de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus | Commota est et contremuit terra fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis | Ascendit fumus in ira ejus et ignis a facie ejus exarsit carbones succensi sunt ab eo | Inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus ejus | Et ascendit super cherubim et volavit volavit super pennas ventorum | Et posuit tenebras latibulum suum in circuitu ejus tabernaculum ejus tenebrosa aqua in nubibus aeris | Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt grando et carbones ignis | Et intonuit de caelo dominus et altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis | Et misit sagittas suas et dissipavit eos fulgura multiplicavit et conturbavit eos | Et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua domine ab inspiratione spiritus irae tuae | Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis | Eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confortati sunt super me | Praevenerunt me in die afflictionis meae et factus est dominus protector meus | Et eduxit me in latitudinem salvum me fecit quoniam voluit me | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi | Quia custodivi vias domini nec impie gessi a deo meo | Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo et justitias ejus non repuli a me | Et ero immaculatus cum eo et observabo me ab iniquitate mea | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus | Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris | Et cum electo electus eris et cum perverso perverteris | Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis | Quoniam tu illuminas lucernam meam domine deus meus illumina tenebras meas | Quoniam in te eripiar a tentatione et in deo meo transgrediar murum | Deus meus impolluta via ejus eloquia domini igne examinata protector est omnium sperantium in se | Quoniam quis deus praeter dominum aut quis deus praeter deum nostrum | Deus qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam | Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me | Qui docet manus meas ad praelium et posuisti ut arcum aereum bracchia mea | Et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit | Dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea | Persequar inimicos meos et comprehendam illos et non convertar donec deficiant | Confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos | Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me | Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti | Clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad dominum nec exaudivit eos | Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos | Eripies me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium | Populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi | Filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis | Vivit dominus et benedictus deus meus et exaltetur deus salutis meae | Deus qui das vindictas mihi et subdis populos sub me liberator meus de inimicis meis iracundis | Et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me | Propterea confitebor tibi in nationibus domine et nomini tuo psalmum dicam | Magnificans salutes regis ejus et faciens misericordiam christo suo David et semini ejus usque in saeculum | 920017 | PS |
| Quis est iste quia venit de Edom tinctis vestibus de vostra | Iste formosus in stolas vagradiens in multitudine fortitudinis suae | Ego qui loquor justitiam et pro pugnator sum ad salvandum | Quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimentum tuum sicut calcantium in torculari | Torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum | Calcavi eos in furore monet conculcavi eos in ira mea et adspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea in qui navi | Dies enim ultionis in corde meo annus retributionis meae venit | Circum inspexi et non erat auxiliator quae sibi et non fuit qui ad jubaret | Salvavit mihi bracchium meum et justitia mea ipsa auxiliata est mihi | Conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum | h04407 | ANT |
| Cena facta sciens dominus Jesus quia omnia dedit ei pater et quia a deo exivit et ad deum vadit surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se deinde misit aquam in pelvim coepit lavare pedes discipulorum suorum et extergere linteo quo erat praecinctus et ait qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet sed est mundus totus | a00289 | A |
| Sacrum tempus in calculo anni revolbit circulus resonet laus in coro ex ore plebis et clero Christum deum hymni dicent qui Siriaco martyri Pauleque ejus socie robur dedit constantiae | Praeses namque cartaginis illius erat temporis anolinus terribilis nomen gestabat immanis | Instat sanctos perquirere signato Christi nomine mox Siriacum et Paulam Silvanus duxit in aulam | Tunc sciscitati martyres fatentur deum in caelis nam non litare idolis almis professi sunt verbis | Ex hinc verba mulcentia sanctorum linit pectora set temnunt vana delubra et Christum credunt in astra | Judex repletus furia sacrata tundit corpora poenarum mutat genera corda non mutat credula | Juxta beneque arbores palmarum caesi martyres latidum hictu animae migrant polorum in aede | Moxque Silvanus corpora ignis projecit in flammam sed imber ingens et caelis extinxit impetum ignis | Ob hoc praecamur domine in horum festa martyrum vota cunctorum accipe et quae postcunt adtribue | Quo dum vita peragimus eluas nos a vitiis et emendati moribus pollere fac virtutibus | Deo patri | a07044 | H |
| Alleluia intendebam a dextris et videbam et non erat qui cognosceret me clamavi ad te domine exaudi me alleluia alleluia | h03140 | PSLD |
| Intellectus David cum esset in spelunca oratio | Voce mea ad dominum clamavi voce mea ad dominum deprecatus sum | Effundo in conspectu ejus orationem meam et tribulationem meam ante ipsum pronuntio | In deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi | Considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirat animam meam | Clamavi ad te domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium | Intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me | Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me exspectant justi donec retribuas mihi | 920141 | PS |
| Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuus et gloria domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Super te autem orietur dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt et venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae in latere surgent | Tunc videbis et afluens et admirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium veniet tibi | Inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Epha | Omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem domini annuntiantes | Omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi | Offerentur super placabili altari meo et domus majestatis meae glorificabo | Qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas | Me enim insulae expectabunt et naves maris in principio | Ut adducant filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis in nomine domini dei tui et sanctus Israel quia glorificavit te | Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi | In indignatione enim mea percussi te et in reconciliationem mea misertus sum tui | Et aperientur portae tuae jugiter diae ac nocte et non claudentur | Ut afferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur | Gens enim et regnum quod non servierint tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur | Gloria Libani ad te veniet et abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum eorum glorificabo | Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi | Et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et odio habita et non erat qui per te transiret | Ponam te in superbia saeculorum gaudium in generatione et generatione | Et suges lac gentium et mamillas regum lactaberis | Et scies quia ego dominus salvans te et redemptor tuus fortis Jacob | Pro erae afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis es et pro lapidibus ferrum | Et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos justitiam | Non audietur iniquitas ultra in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis | Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio | Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminavit te | Sed erit tibi dominus in lucem sempiternam et deus tuus in gloriam tuam | Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia dominus erit tibi in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui | Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram | Germen plantationis meae et opus manum mearum ad glorificandum | Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam | Ego dominus in tempore ejus subito faciam istud | h04688 | CaH |
| In via quam ambulabam absconderunt mihi muscipulam considerabam in dexteram et videbam nec erat qui me cognosceret periit fuga a me et non est qui inquirat animam meam | h02289 | RS |
| Christe sanctorum gloria certantium victoria nos confessoris precibus culparum solve nexibus|Fac nos imitabilia ejus sequi vestigia tu sis commune praemium qui factus es et pretium|Nam hic in imo positus celsis praestabat moribus humilis erat ordine claro sublimis opere|Intenta mens caelestibus mundanos horret strepitus nil jam delectat anxiam quod non ducit ad patriam|Accensus illuc spiritus totis anhelat nisibus jam cernit in aenigmate lumen inaccessibile|Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | a03096 | H |
| Quis est iste quia venit de Edom tinctis vestibus de vostra | Iste formosus in stolas vagradiens in multitudine fortitudinis suae | Ego qui loquor justitiam et pro pugnator sum ad salvandum | Quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimentum tuum sicut calcantium in torculari | Torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum | Calcavi eos in furore monet conculcavi eos in ira mea et adspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea in qui navi | Dies enim ultionis in corde meo annus retributionis meae venit | Circum inspexi et non erat auxiliator que sibi et non fuit qui ad jubaret | Salvavit mihi bracchium meum et justitia mea ipsa auxiliata est mihi | Conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum | h01919 | CaH |
| Germine nobilis Eulaliae mortis et indole nobilior emerita sacra virgo suam cujus abuere progenita est ossibus ornat amore colit | Proximus occiduo locus est qui tulit hoc decus egregium urbe potens populis locuplex sed magne sanguine martyrum virgin eoque potens titulo | Curriculis tribus atque nobem tri hiemens quatter adtigerat cum crepitante pira trepidos terruit aspera carnifices supplicium subiit ulcerata | Jam dederit prius indicium tendere se patris ad solium nec sua membra dicata torum ipsa crepundia reppulerat judere senela pusiola | Spernere sucina flore rosas vulva munilia respuere ore severa modesta gradu moribus et nimium generis canitiae meditata senum | Adst ubi se furiata lues excitat in famulos domini christicolasque cruenta jubet tura cremare jecur pecudis montiferis adolere diis | Infremuit sacer Eulaliae spiritus ingenique ferox turbida frangere bella parat et rude pectum anhela deo femina provocat arma virum | Sed pia cura parentes agunt virgo animosa domi ut lateat abdita rure et ab urbe procul ne fera sanguinis in pretio mortis amore puella ruat | Illa perosa quietis opem degeneris tolerare moram nocte fores sine teste mobet septaque claustra fugax aperit inde per inua carpit iter | Ingreditur pedibus laceris per loca senta sive vepribus angelico conmitata choro et liced horrida nox scileat lucis habet tamen illa ducem | Sic habuit generosa patrum turba columniferum radium scindere qui tenebrosa potens nocte viam face prespicua praestitit iter eunte chao | Non aliter pia virgo viam nocte secuta diem meruit nec tenebris adoperta fuit regna Canopica cum fugeret et super astra pararet iter | Illa gradu cita pervigili milia multa prius peragit quam plaga pandat eoa polum mane superba tribunal adit facibus astat et in mediis | Voceferans ita quis furor est pendere praecipites animas et malep rodiga corda suis sternere rascilibus scopulis omnipatremque negare deum | Quaeritis o miseranda manus christicolum genus en ego sum daemonicis inimica sacra idola protero sub pedibus pectore et ore deum fateor | Isis Apollo Venus nihil est Maximianus et ipse nihil ille nihil quia facta manu hic manum facta quia inquolit frivola utraque putre nihil | Maximilianus opum dominus et tamen ipse cliens lapidum prottituat fobeatque suis numinibus caput ipse suum pectora quur generosa quatit | Dux bonus arbiter egregius sanguine pascitur inocuo corporibusque piis inhians viscera sobria dilacerat gaudet et ex cruciare fidem | Ergo age tortor adure seca divide membra coacta luto solvere rem fragilem facile est non penetrabitur interior exafitante dolore animus | Talibus excitus in furias praetor ait rape praecipitem lictor et obrue suppliciis sentiat esse deos patrios nec leve principis imperium | Quam cuperem tamen ante necem si potis est revocare tuam torba puellula nequitiam respice gaudia quanta metas queque tibi genitalis honor | Te lacrimis lavefacta domus prosequitur generisque tui ingemit anxia nobilitas flore quod occidis in tenero proxima dotibus et thalamo | Non movet aurea pompa tori non pietas veneranda senum quos temeraria debilitas ecce parata ministeria ex cruciales exsitiis | Aut gladio feriere caput aut laniavere membra feris aut facibus data fumificis flebiliter ululanda tuis in cineres resoluta flues | Haec rogo quis labor est fugere si modicum salis aeminulis turis et exiguum digitis tngere virgo benigna velis poena gravis procul aufuerit | Martyr ad ista nihil sed enim infremuit tyranni oculis sputa jacit simulacra dehinc dissipat inpositamque molam thuribulis prosalibit | Nec mora carnifices gemini jungea pectora dilacerant et latus ungula virgineum pulsat utrumque et ossa secat Eulalia numerante notas | Scriberis ecce mihi domine quam jugabt os apices legere qui tua Christe trofea notat nomen et pisa sacrum loquitur purpura sanguinis eliciti | Haec sine fletibus et gemitu laeta canebat et intrepida dirus abest dolor ex animo membraque pucta cruore novo fonte cutem reclarente lavat | Ultima carnificina dehinc non lacerata vulnifica crate genus nec arata cutis flamma et undique lampadibus in latera stomacumque furit | Crinis et odor ut in jugulos fluxerat involitans humeros quo pudibunda pudicitiam virgineusque lateret honor tegmine verticis opposito | Flamma crepans volat in faciem per quem comas vegeta caput occupat exuperatque apicem virgo citum cupiens obitum appetit et vivit ore rogum | Emicat inde columba repens martyris os nive candidior viso relinquens ad astrat petit spiritus hic erat Eulaliae lacteolus celer inocuus | Colla fluunt ab eunte anima et rogus igneus et moritus pax datur artubus exanimis flatus in ethere plaudit obans templaque celsa petit volucer | Vidit et ipse satelles abem feminae ad ore meare palam obstupefactus et attonitus prosilit et sua gesta fuit licto et ipse fugit pavidus | Ecce nivem flacialis hyems ingerit et tenet omne forum membra tegit simul Eulaliae axa jacentia sub gelido palleloli vice linteoli | Cedat amor lacrimant hominum qui celebrare superna solent flebile cedat et officium ipsa elementa jubente deo exequias tibi virgo ferunt | Nunc locus Emerita est tumulo clara coloniae Vectoriae quam memorabilis amnis Anna praeterit et viridante rapax gurgite moenia pulchra luit | Hic urbi marmore praespicuo atria luminat alma nitor et peregrinus et indigena reliquias cineresque sacros servat humus veneranda sinu | Tecta corusca super rutilant de laqueatibus aureolis saxaque cessa solum variant floribus ut rorulenta putes prata rubescere multimodis | Carpite purpureas violas sanguineosque croces metite non caret his genialis hyems laxat et arva tepes glacies floribus ut cumulet calathos | Ista comantibus e foliis munera virgo puerque date ast ergo serta choro in medio texta ieram pede dactilico vilia marcida festa tamen | Sic venerarier ossa libet ossibus altarem impositum illa dei sita sub pedibus prospicit haec populosque suos carmine propria ita fobet | Laudibus efferat eximiis astra solum mare quidquid habet te genitumque tuum simplicem etiam et spirituum perpetuis jugiter eonis amen | a07020 | H |
| Laudent regem angelorum agmina sacra Deum regnantem in arce poli per saecla | Nec non omnis creatura ab ipso creata ipsi applaudat | Polus atque sidera aetherea lucida | Quae lucent in gloria ipsi famulantia | Cum hominibus qui terram habitant per deitatis gratiam | Quos eripuit bonitas filii almis patris admiranda | Ab antiqua inimici subdola fallacia | Nam ut pius salvaret nos reliquit poli alta | Et assumpsit pro nobis carnem veram | Non amittens tamen quod Deus erat | Cujus magnam exoramus clementiam ut piacula nostra tollat | Et tribuat angelorum consortia oratione assidua | Sanctorum suorum cui perpes sit laus | ah07244 | Sq |
| Congregate vos populus Jerusalem et facite planctum magnum coram domino quia exicate sunt fontes aquarum adhaesit lingua infantum ad palatum ejus in sitim parvuli petierunt panes et non erat qui frangeret eis sed jam domine parce jam miserere ut non pereamus quoniam tui sumus | h02729 | ANT |
| Aeterne rex altissime redemptor et fidelium quo mors soluta deperit datur triumphus gratiae | Quem lex subacta tartari marcens averno dispulit carens mucrone pessimo throno remisit patrio | Scandens tribunal dexterae patri potestas omnium collata Jesu est caelitus quae non erat humanitus | Un trina rerum machina caelestium terrestrium et infernorum condita flectat genu jam subdita | Nec sit salus ullo modo tuo foris vocabulo a quo creata cuncta sunt et recreata sancta sunt | Haec tanta Christi gratia nexum tulit peccaminum sumpsitque corpus proprium vectumque possidet polum | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium culpat caro et purgat caro regnat deus dei caro | Quae praeminet virtutibus summis procul caelestibus deus caro atque spiritus plenus deus verusque homo | Dicunt ex astris angeli demum reverti hujusmodi quem nos redire credimus regnare prorsus novimus | Tu Christe nostrum gaudium manens Olympo praeditum mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum rubenti coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Presta pater | a03006 | H |
| Psalmus ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem | Quoniam tamquam foenum velociter arescent et quemadmodum olera herbarum cito decident | Spera in domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis ejus | Delectare in domino et dabit tibi petitiones cordis tui | Revela domino viam tuam et spera in eo et ipse faciet | Et educet quasi lumen justitiam tuam et judicium tuum tamquam meridiem | Subditus esto domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente injustitias | Desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris | Quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem dominum ipsi hereditabunt terram | Et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum ejus et non invenies | Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis | Observabit peccator justum et stridebit super eum dentibus suis | Dominus autem irridebit eum quoniam prospicit quod veniet dies ejus | Gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut dejiciant pauperem et inopem ut trucident rectos corde | Gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus eorum confringatur | Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas | Quoniam bracchia peccatorum conterentur confirmat autem justos dominus | Novit dominus dies immaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit | Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur | Quia peccatores peribunt inimici vero domini mox ut honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus deficient | Mutuabitur peccator et non solvet justus autem miseretur et tribuet | Quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt | Apud dominum gressus hominis dirigentur et viam ejus volet | Cum ceciderit non collidetur quia dominus supponit manum suam | Junior fui etenim senui et non vidi justum derelictum nec semen ejus quaerens panem | Tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit | Declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi | Quia dominus amat judicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur injusti punientur et semen impiorum peribit | Justi autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam | Os justi meditabitur sapientiam et lingua ejus loquetur judicium | Lex dei ejus in corde ipsius et non supplantabuntur gressus ejus | Considerat peccator justum et quaerit mortificare eum | Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus nec damnabit eum cum judicabitur illi | Exspecta dominum et custodi viam ejus et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis | Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani | Et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus ejus | Custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico | Injusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum interibunt | Salus autem justorum a domino et protector eorum in tempore tribulationis | Et adjuvabit eos dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo | 920036 | PS |
| In finem pro Maeleth intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est deus | Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum | Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens deum | Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum | Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis | Deum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor quoniam deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam deus sprevit eos | Quis dabit ex Sion salutare Israel cum converterit deus captivitatem plebis suae exsultabit Jacob et laetabitur Israel | 920052 | PS |
| Lauda Jerusalem Dominum lauda Deum tuum Sion Quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te Qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te Qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo ejus Qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit Mittit crystallum suam sicut buccellas ante faciem frigoris ejus quis sustinebit Emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus ejus et fluent aquae Qui annuntiat verbum suum Jacob justitias et judicia sua Israel Non fecit taliter omni nationi et judicia sua non manifestavit eis Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum Amen | g00840 | PS |
| Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceanas exit et intrat aquas | Armatis radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera vultum laetitiamque suam sidera clara probant | Terra favens vario fundit munuscula foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum arridentque oculis gramina tincta suis | Semine deposito lactans seges exilit arvis spondens agricole vincere posse famem | Caudice defecto lacrimat sua gaudia palmes unde merum tribuat dat modo vitis aquam | Cortice de matris tenera lanugine surgens praeparat ad partum turgida gemma sinum | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam reparat viridans frondea tecta nemus | Mirta salix abies corilus siler ulmus acernus plaudit quaeque suis arbor amoena comis | Construitura favos apes hinc alvearia linquens floribus instrepitans poplite mella rapit | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc philomena suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum Domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite Deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensum decus arma dierum horarum splendor scripula puncta fovent | Hinc tibi silva comis plaudit hinc campus aristis hinc grates tacito palmite vitis agit | Hinc tibi nunc avium resonant virgulta susurro has inter minimus passer amore cano | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Inrecitabiliter manans de corde parentis verbum subsistens et penetrare potens | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Aethera suspendis sola congeris aequora fundis quaeque locis habitant quo moderante vigent | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Nec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro quae nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt infernae vincula legis expavitque chaos luminis ore premi | Depereunt tenebrae Christi fulgore fugatae et taetrae noctis pallia crassa cadunt | Pollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra tegantur neu pretium mundi vilia saxa premant | Indignum est cujus clauduntur cuncta pugillo ut tegat inclusum rupe vetante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quicquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Sed plane implesti remeans pie victor ad orbem tartara pressa jacent nec sua jura tenent | Inferus insaturabiliter cava guttura pandens qui rapuit semper sit tua praeda Deus | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Evomit absorptam trepide fera belua plebem et de fauce lupi subtrahit agnus oves | Hinc tumulum repetens post tartara carne resumpta Belliger ad caelos ampla trophea refers | Quos habuit poenale chaos jam reddidit in te et quos mors peteret hos nova vita tenet | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra beant | Candidus egreditur nitidis exercitus undis atque vetus vitium purgat in amne novo | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de niveo gaudia pastor habet | Additur hac Felix consors mercede sacerdos qui dare vult Domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile Dei | Quos prius Aeva nocens infecerat hos modo reddit ecclesiae partus ubere lacte sinu | Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munere felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo vivens quasi more ferino Te medicante sacer bellua reddit ovem Centeno reditu tecum mansura per aevum messis abundantis horrea fruge reples | Immaculata tuis plebs haec vegetetur in ulnis atque Deo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo | ah50069 | H |
| STEPHANUS plenus gratia et fortitudine | Lumine vultus tui Domine insignitus | FACIEBAT prodigia et signa magna in populo | Optatum infirmis robur cedendo catervis | SURREXERUNT autem quidam de synagoga | Viri mendacii | QUAE appellabatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano | De Jesu qui fuit vir propheta potens in opere et sermone | ET non poterant resistere sapientiae | Implevit enim eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus | ET spiritui qui loquebatur| Nam spiritus sanctus erat in eo | AUDIENTES autem haec | Cogitaverunt interfice eum | DISSECABANTUR cordibus suis | Quidam autem dicebat quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbam | ET stridebant dentibus in eum | Paratum ad omnia pro salvatoris nomine sustinenda | CUM autem esset Stephanus plenus Spiritu Sancto | Spe fruendi victoria divinitus subnixus | INTENDENS in caelum vidit gloriam Dei | Quem terra pontus aethera colunt adorant predicant | ET Iesum stantem a dextris Dei | In sede majestatis suae | ET AIT | Ecce quod cupivi jam video | ECCE video caelos apertos | Beatus homo cui caeli patebunt | ET filium hominis stantem a dextris virtutes Dei | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | EXCLAMANTES autem voce magna | Adversus eum | CONTINUERUNT aures suas | Insipientes et maligni oderunt sapientiam | ET impetum fecerunt unanimiter in eum | Viri iniqui absque misericordia | ET eicientes eum extra civitatem lapidabant | Sed stat feliciter patiens martyr et orat | ET testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus | Vas electionis futurus | ET lapidabant Stephanum invocantem et dicentem | Domine suscipe me et cum fratribus meis sim | DOMINE Iesu | Salvator mundi | SUSCIPE spiritum meum | Et perduc me ad concivium epularum tuarum | POSITIS autem genibus | Sinite me inquit caelum videre et spiritus dirigatur ad Dominum | EXCLAMAVIT voce magna dicens | Nunc dimitis Domine servum tuum in pace | DOMINE ne statuas illis hoc peccatum | Ne tua damnendo Jesu facura benione | ET cum hoc dixisset | Sanguine laureatus | OBDORMIVIT in Domino | Cum quo regnat et regnabit per omnia saecula | a07053.Tp01 | Tp |
| Populus enim Sion habitabit in Jerusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui | Ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi | Et dabit vobis dominus panem artum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum | Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum et aures tuae audient verbum post tergum monentis | Haec via ambulate in eam et neque ad dexteram neque ad sinistram | Et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut inmunditiam menstruatae egredere dices ei | Et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terrae et uberrimus et pinguis | Pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram | Commixtum migma comedent sicut in area ut ventilatum est | Et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turris | Et erit lux lunae sicut lux solis erit lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum | In die qua alligaverit dominus vulnus populi sui et percussuram plagae ejus sanaverit | Ecce nomen domini venit de longinquo ardens furor ejus et gravis ad portandum | Labia ejus repleta sunt indignatione et lingua ejus quasi ignis devorans | Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium collium erit nostrum ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum | Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem domini ad fortem Israhel | Et auditam faciet dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis | Allidet in turbine et in lapide grandinis | A voce enim domini pavebit Assur virga percussus | Et erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet dominus super eum in tympanis et in citharis et in bellis praecipuis expugnabit eum | Flatus enim domini sicut torrens sulphuris succendens eam | h02824a | ANTV |
| Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuus et gloria domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Super te autem orietur dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt et venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae lilia terrae surgent | Tunc videbis et afluens et admirabitur et dilatabitur cor tuum | Quia conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium veniet tibi | Inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem domino annuntiantes | Omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi | Offerentur super placabili altari meo et domum gloriae meae glorificabo | Quae sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas | Me enim insulae expectabunt et naves maris in principio | Ut adducant filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomine domini dei tui et sanctus Israel quia glorificavit te | Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi | In indignatione enim mea percussi te et in reconciliationem mea misertus sum tui | Et aperientur portae tuae jugiter diae ac nocte et non claudentur | Ut afferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur | Gens enim et regnum quod non servierint tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur | Gloria Libani ad te veniet et abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum eorum glorificabo | Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi | Et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et odio habita et non erat qui per te transiret | Ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem | Et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis | Et scies quia ego dominus salvans te et redemptor tuus fortis Jacob | Pro erae afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis es et pro lapidibus ferrum | Et ponam visitationem tuam tuos pacem et praepositos tuos justitiam | Non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis | Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio | Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminavit te | Sed erit tibi dominus in lucem sempiternam et deus tuus in gloriam tuam | Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur | Quia dominus erit tibi in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui | Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram | Germen plantationis meae et opus manum mearum ad glorificandum | Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam | Ego dominus in tempore ejus subito faciam istud | h03550b | ANTV |
| Solemne festum ples benigna promite Sebastiani martyris sanctissimi quo mundum linquens regna caeli possidet omnes sonoro jubilo concinite Christo que vota corde pura reddite | Hic litterarum clarus et christicola et mediolani indolis indigena charus tyranno erat nam principibus sub veste ad hoc mundiali militans fidei ut digna mulceret alloquia | [...] | Inter parentum lachrymas vel conjugum Christi coeperunt milites mollescere mentesque poenae ad dolores flectere sed tunc eorum coram erat coetibus Sebastianus belliger fortissimus | Mox quibus inter ipsos objiciens digni qui sanctos in medio consulto cunctos instruens alloquio mundique falsa esse lucra indicat caelestis regni praedicans insignia vitam finiri propter Christum imperat | Haec cum beatus aptius discerneret chorus cum lumen radians ab aethere Sebastianum afficit mox lucidum et palliatus juvenis sub lumine quo fertur eum imbui plenissime | Haec intra sedes acta sunt nicostrati jam prima cujus zoe uxor credidit bis ternos annos quae elinguis dux erat effecta jussu eloquens tunc martyris ejus cujus dictu rite prorsus insequid | Nam se boabat in tuere angelum sacrum tenere ante ipsum codicem per quem digesta hauriebat singula confestim omnes credi ad hoc clamitant ablutionemque ocyus expostulant | Sed semper ardens atque dignus providus Sebastianus imperat Nicostratum ut vincla tenti traditi in carcerer forent quo acti cum jam illis credulis baptisma cuncti consequantur aptius | Quod rite factum credidit et Claudius cum prole caro cara et cum conjuge cum jam beatus ad vocatus presbyter qui persequentum metu erat latitans in abditis hic baptizandis imperat nomen dari | Tunc universi prodeunt vocabula sex dena et octo utrorum que sexuum tincti per idem sunt pio in gurgite et jam renati sub divina gratia decem diebus laeta psallunt cantica | Praefectus urbis tunc erat cromatius ad hoc requirit ipse tranquillinum sic qui de liberorum diceret arbitrio fidemque Christi ille plenae intimans ipsum colendo sese natum indicat | Cujus edoctus sospitate arbiter venire sanctos illico clam praecipit pensans venalem esse Christi gratiam dispondet auri infinita pondera artus mederi languidos expostulat | Non hoc potiri distrahendo opines nisi Christum credas prius sancti inquiunt tuo medela erit nulla corpori adest ipse vovet statim ad haec credere adempta omni pectoris formidine | Sed mox ortant eum commode prius deorum fincta monstra frangere cultura nempe noxia omni pellere cunctis delictis abnuere protinus quod ut agatur optat ille promptior | At tunc ceperunt martyres conterere delubra vana operis mechanice decorus adstat angelus cromatio qui cuncta curat solvit et podagricos nodos supernum protinus scolastico | Sebastiani provido consilio tunc aegrotari aemulat cromatius praefectus alter rei adit publicae abjecta mundi istae ut dispendia futurae vitae rudimenta ad petit | Cum patre credit dulcis et Tiburtius omnisque credit propria familia centum quater nos mille et promiscuos sacri abluta lavacri discrimina carismatumque consequuntur gratiam | Antistes erant tunc magnum galus episcopus sanctos tuendos colligit cromaticos sacris praecepit proprius in aedibus | a06491 | H |
| Considerabam a dextris et videbam et non erat qui cognosceret me | h02156c | RSV |
| Deus judicii dominus beati omnes qui exspectant eum | Populus enim Sion habitabit in Jerusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui | Ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi | Et dabit vobis dominus panem artum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum | Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum et aures tuae audient verbum post tergum monentis | Haec via ambulate in eam et neque ad dexteram neque ad sinistram | Et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui | Et disperges ea sicut inmunditiam menstruatae egredere dices ei | Et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terrae et uberrimus et pinguis | Pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram | Commixtum migma comedent sicut in area ut ventilatum est | Et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres | Et erit lux lunae sicut lux solis erit lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum | In die qua alligaverit dominus vulnus populi sui et percussuram plagae ejus sanaverit | Ecce nomen domini venit de longinquo ardens furor ejus et gravis ad portandum | Labia ejus repleta sunt indignatione et lingua ejus quasi ignis devorans | Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium collium ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum | Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem domini ad fortem Israhel | Et auditam faciet dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis | Allidet in turbine et in lapide grandinis | A voce enim domini pavebit Assur virga percussus | Et erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet dominus super eum | In tympanis et in citharis et in bellis praecipuis expugnabit eum | Flatus enim domini sicut torrens sulphuris succendens eam | h04677 | CaH |
| Eia recolamus laudibus piis digna | Hujus diei carmina in qua nobis lux oritur gratissima | Noctis inter nebula pereunt nostri criminis umbracula | Hodie saeculo maris stella est enixa novae salutis gaudia | Quem tremunt barathra mors cruenta pavet ipsa a quo peribit mortua | Gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia | Homo lapsus ovis adbucta revocatur ad aeterna gaudia | Gaudent in hac die agmina angelorum caelestia | Quia erat drachma decima perdita et est inventa | O culpa nimium beata qua redempta est natura | Deus qui creavit omnia nascitur ex femina | Mirabilis natura mirifice induta adsumens quod non erat manens quod erat | Induitur natura divinitas humana quis audivit talia dic rogo facta | Quaerere venerat pastor pius quod perierat | Induit galeam certat ut miles armatura | Prostratus in sua propria ruit hostis spicula auferuntur tela | In quibus fidebat divisa sunt illius spolia capta praeda sua | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam | In qua sibi laus est aeterna | ah53016 | Sq |
| Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate | Dicite pusillanimis confortamini nolite timere | Ecce deus vester ultionem adducet retributionis deus ipse veniet et salvos nos faciet | Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt | Tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum | Quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine | Et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et junci et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur | Non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam | Non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi | Et ambulabunt qui liberati fuerint et redempti a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus | h03004a | ANTV |
| Pange lingua gloriosi proelium certaminis et super crucis tropheum dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis morte mors hoc corruit ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret | Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis perditoris arte ut artem falleret et medelam ferret inde hostis unde laeserat | Quando venit ergo sacri plenitudo temporis missus est ab arce patris natus orbis conditor atque ventre virginali caro factus prodiit | Vagit infans inter arta conditus praesepia membra pannis involuta virgo mater alligat et pedes manusque crura stricta cingit fascia | Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Qui acetum fel arundo sputo clavi lancea mite corpus perforatur sanguis unda profluit terra pontus astra mundus quo lavantur sanguine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde et germine dulce lignum dulces clavo dulce pondus sustinens | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor nitescat illi quem dedit nativitas ut superni membra regis mite tendas stipite | Sola digna tu fuisti ferre saeculi atque portum praeparare nauta mundi naufrago quem sacer cruor perunxit fusus agni sanguine | Dulce carmen lingua promat dulce mellos pronat laudes coronat canendo et tropheum concinnat qualiter redemptor mundo crucis lignum prodiit | Barbarorum dum formidant Constantinus impetus fulgida micans olimpo crux ni te scit Augusto jussu monitor super no in hoc signum vinceret | Talia facere signa populo quam viderat praecipit crucem prae irae reque ante cedere belli contulit triumphum victor de certamine | Aebreorum cetum vocans regis mater Aelia crucem Christi requisibit quo lateret cespite cujus decus hostem vicit dimicante Augusto | Elegit viros perfectos doctos legem obtimam igne voluit urendos ne vera per doceret hoc sum me memorum tactus juda mei offerunt | Protinus set rudi jussit Judam sibi traditum retro victum detineri mancipat jejunium usque quo locum sacratum designaret proprium | Septies dum sol recurrit suae vicis ordinem civis ori non defertur sub trauntur pocula properare pollicetur ad locum calvarie | Illico electus inde praece fundit domino ut salutis nostrae signum crucis pater fieret suam effamaret mirram nectaris fraglantia | Omnia Christus fidei concedat omnes per Christum supplice precari senserat fideliter cuncta datur postulanti quod credes petierit | Quinque es quater in altum dum fodisset passibus tres quas cruces requisibit cruces ipse detulit quem sit una crux salutis morti morte comprobas | Vox respentes praestrepebant in vera clamitans veteris venans stellas memorans qua Christe erat Judam ego incitabus nunc me Judas expulit | Dominum Judas deposcit exorando fletibus sacri corporis ut sui propalet fixorio rutilans quasi probatum aufferaurum obtimum | Regis frenos adque optans vatis ut praedixerat pax ut vella subsequatur salivares faceret secundum domini quodes set aequas freno detulit | Hic redemptor mundi Christus judex qui venturus est decies pax quina luxtra per voluta temporum crucis lignum exibens vis credemptore mundi mox infernus tremuit solvit vincla dum natorum quod per terra reddidit ascendit crucem excelsum salutem que reddidit | Constantinus regi princeps jam initer proelio tegitur vexillo crucis demonstrasti sidero belli contulit triumpho victor de certamine | Veritas possit vati caeli regem pandere quae venturus liberaret prisca lave genere omnium venturus inde legibus distringere | Quaesum salvanda natus agmina lugentium te prophetae cecinerunt redemptorem omnium trophaeumque mortis gustans dans vexillum frontibus | Illico alectus inde septima die vice ad locum dei sacratum porperat perniciter solisque resplendens crucis septies emicuit | Lignum namque praetiosum de tulit dominicum ejus qui virtus procellens excitavit mortium ad cujus virtusque exemplum cunctis gaudet populum | Vox serpentis praestrepebant quae hos in mundissimi quod sua sede delectus privaretur fortites ego Judam incitavi nunc me Judas expulit | Quoniam Judas deposcit exorando fletibus ut nostrae salutis donum proderet frix orio sibi quae fraglaret odor duplici nectareo | Omnia Christi fidei concedat omnipotens quiquid supplici precatus senserat simpliter cuncta ferrens dei tatis ad exhibet dum omnia | Mox clavos meum salutis laudem annus attigit ad expugnam dum hostis belli salivares exspugnam infigit equus vultis passionis equus freno detulit | Quem totus mundus non capit monumento cluditur tertia die resurgens saxum retro volvitur tellus pondus astra polum adest victor omnium | Gloria et honor deo virtus et imperio un apatri filioque inclito paraclito qui laus et potestas per aeterna saecula | a06730 | H |
| Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate | Dicite pusillanimis confortamini nolite timere | Ecce deus vester ultionem adducit retributionis deus ipse veniet et salvos nos faciet | Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt | Tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum | Quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum | In cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et junci et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur | Non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam | Non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi | Et ambulabunt qui liberati fuerint et redempti a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus | h04678 | CaH |
| Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea | Sicut imber super gramen et sicut nix supra foenum quoniam nomen domini invocavi date magnitudinem deo nostro deus vera opera ejus et omnes viae ejus judicia | Deus fidelis et non est iniquitas in eo justus et sanctus dominus | Peccaverunt non ei filii immaculate progenies prava et perversa haec domino retribuisti sicut populus factus et non sapiens | Nonne hic ipse pater tuis qui possedit fecit et creavit te | Commemoramini dies anticos intelligite annos generationis et generationum | Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi seniores tuos et dicent tibi | Cum partiretur altissimus nationes gentium quemadmodum dispersit filios ade statuit terminos gentium secundum numerum angelorum dei | Facta est portio domini populus ejus Jacob funiculum hereditatis suae Israel | Sufficientiam dedit ei in terra deserta in sitim caloris ubi non erat aqua | Circumduxit et docuit et custodivit eum sicut pupillam oculi | Sicut aquila proteget nidum suum et super pullos suos conscendit expandit alas suas et suscepit eos et super posuit scapulis suis | Dominus solus deducebat eos et non erat cum eis deus alienus | h02219a | ANTV |
| Psalmus in Salomonem | Deus judicium tuum regi da et justitiam tuam filio regis judicare populum tuum in justitia et pauperes tuos in judicio | Suscipiant montes pacem populo et colles justitiam | Judicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem | Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem | Descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram | Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec auferatur luna | Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum | Coram illo procident Aethiopes et inimici ejus terram lingent | Reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent | Et adorabunt eum omnes reges terrae omnes gentes servient ei | Quia liberabit pauperem a potente et pauperem cui non erat adjutor | Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet | Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo | Et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et adorabunt de ipso semper tota die benedicent ei | Et erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus ejus et florebunt de civitate sicut foenum terrae | Sit nomen ejus benedictum in saecula ante solem permanet nomen ejus et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes magnificabunt eum | Benedictus dominus deus Israel qui facit mirabilia solus | Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum et replebitur majestate ejus omnis terra fiat fiat | Defecerunt laudes David filii Jesse | 920071 | PS |
| Alleluia adest namque | Dies sacratissima praelucida atque formosissima ornata Leudgarii nece sancti | Qui plurima commiserat in hac vita saeculi miracula invictas semper effundendo preces | Cui Christus gratiam contulerat non modicam ut vincendo vinceret malignas astuti fraudes colubri | Qui lpost multum profectum populis proclamantibus atque contestantibus ad sedem provehitur pastoralem | Hic in Aedua rex erat pastor ovile suum ministrans sedulo documentorum pabula | Post sponte comprehenditur saevis ab inimicis et vinctus privatur oculis sancti capitis | Deinde labris oris abscisis lingua depreadato jam palato canit Christo gratias | Capitis quoque libenter suffert saevam sententiam recto stante una hora corpore | Qui capitis vulnera per sacra est poli culmina celsa adeptus | In quo miles candidis cum choris martyrum Domino est sociatus | Apud quem nostra mundes crimina atque cuncta tergas immunda vitae nostrae delicta | Ac supplices protegens famulos tibi toto corde subjectos atque mente devotos | Signifer invicte nos Leudgari tuere | ah53176 | Sq |
| In medio et in circuitu sedis dei quattuor animalia senas alas habentia oculis undique plena non cessant nocte ac die dicere sanctus sanctus sanctus dominus deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est | 003257 | A |
| Gloriosa dies adest qua processit praepotens ex virginis aula | Idem Deus conditor hominum factus est homo die ista | Jam in excelsis cantant sancta agmina | Regi nato hoc quoque personat simili vox nostra | Ipse namque ut curaret nostra facinora et peccata non linquens caelestia | Praesepio poni non distulit ut qui panis vivus erat nobis daret pabula | Jam nunc igitur alacres laudum feramus praeconia | Nostra certantes ut sit pura mens et conscentia | O beate protomartyr Stephane cujus instat solempnitas gloriosa | Tu petimus ut poscimus obtentu tuo fulti vitae sumere pascua | Quibus satiati adeamus digni angelorum atque consortia | Atque leti videamus Christum regem natum et virgine Maria | Regnantem cum Patre pariter in sede aethera | Cui et honor et potestas est in aeterna saecula Amen dicant omnia | ah53219 | Sq |
| Vos flores rosarum qui in effusione sanguinis vestri beati estis in maximis gaudiis redolentibus et sudantibus in emptione quae fluxit de interiori mente consilii manentis ante aevum in illo in quo non erat constitutio a capite | a00558 | R |
| Plange lyram Zacharias sacerdotum principem qui copulata conjux Aaron filiabus thalamorum inessebat solita praenuntius | Operibus sanctores praebolebant ceteris hac sinceres in mandatis incidebant domini et nullo prole collam pergebant ad senium | Mox enim ora refulsit incensorum temporum suetum quam gestabant vates igne perturabulum sacris deferas odorem nectar eum melius | Audit caelitus effectum et sonorum nuptis cujus candore perfuso tremor vatem insuit qui blandi robustiorem redidit sermonibus | Jacte Zacharias inquid nimium perterruit et fatenti vos tibi aurens prebens credulum populum queusque oramus ascendit precatio | Donec futura fueris pariendi gratiam ut gressus ibant cautes metus luminaribus populus lumen vidisset indicavit noctibus | Ecce juncta toro tibi conjux parit subolem quem protinus nuncupavit Joannem vocabulo cujus totum praedicatur perorbem nativitas | Hic erit summus propheta nuncquam di luminis atque viam prepare in deserto domino et populis demonstraret iter rectum quo pergeret | Talia sacer ex contra dicta prompsit labiis praesis jam nostris sub annis marcuerunt viscera hac genibus devagatis vetulis postritas | Ego sum missus ab astris angelorum sociis et tu divinis praeceptis fuisti incredulus propter quod carens loquillam eris tacens labiis | Tempus nempe pariendi puer magnus natus est cunctorum erat intentio quod haberet nomine Zacharias vero scripsit Joannes vocabitur | In quaerunt propinquae noster nullus in progenite fuit quaecumque Joannes vocaturus nomen esset hujus paterna erit nominis electio | Mox pueris parentum cetum pugillarem protulit ut nomen collatum prole nostri stilo deponeret non loquella peregrina abstulit locutio | Et cum in personat scriptum inscribe set calamo signat digitis Joannem nomen erit pueri sic soluta cum litteris lingua nomen indicat | Tunc mirati sunt adstantes ternis mensis tacita propter nomen roborandum nodos lingua solvitur exsultat pater in deum gaudet videns filium | Temporibus jam completis infans magnus cernitur cujus nomen prenotabit pater in volumine vincula soluta lingua colaubant dominum | De isto dixit ad pater Jesu Christo domino ut pararet viam illi permitteret angelum cujus cibus locus tarum et aedebant graestium | Qui meruit prophetizare per deserto tuliter iste virque post me venit dominus est omnium praeparate viam illi rectas calles facite | Et Joannes jam praedictus missus in spiritum atque virtute Aeliae prenotans nativitas praeparansque viam illi judex qui venturus est | Tu puer propheta inquid vocaris altissimi praeparare viam illi revolutum lapidem ad salutem plebi hujus preco Christi natus est | Malor est post me qui venit missus ab altissimo qui tollit delicta mundi agnus sine macula cujus ego nostrum dignus solvere corrigit | Ipse dixit quod implevit ut vates praedixerat lapidesque azimorum mox praecipit montibus hic replevit orbem terrae splendorem gratiae | Gloria et honor deo usque quaeque altissimo una patri filioque inclyto paraclito cujus laus et potestas per aeterna saecula | a06906 | H |
| Ecce annuntio christicolae magnum gaudium | Quod erit universae terrae omnique populo | Es quia nobis natus mundi salvator hodie | Virgo quem peperit divinitus non hominis ex semine | Olim nuntiavit hoc virgini nam Gabriel archangelus | Per virginem natus est rex polorum factorque hominum | Ut hominem vocaret ad regna aetherea | Quem chelydrus decepit per lignum vetitum | Non amisit quod erat apud deum verbum sed sumpsit hominem quod non erat | Homo natus parvulis tegitur stragulis | Praesaepio jacet cunabulis parvulus et caelum cum patre continet | Ut homo alitus sed divinitus non nostris opus est indiget | Lac datur infantulo esurienti qui cuncta creat animantia | Quam felix uterus genetricis qui invisibilem portavit quem capere non queunt throni aetherei | A moysen usque ad ioannem praecursorem ac baptistam cuncti prophetae praeconati sunt dominum | Pastores pervigilantes supra gregem viderunt choros angelicos | Psallentes atque dicentes in excelsis gloria sit nato domino | Cui est honor et potestas imperiumque sine fine per omnia saecula | ah37003 | Sq |