Dominique Crochu
Musicologie Médiévale
3 years 10 months
No results.
Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
---|---|---|---|---|
a04913 | A | Zelo zelata sum pro honore sponsi mei Jesu Christi qui dixit mihi ut vera sponsa meum zelabis honorem | Teresiae Avilensis | 3 years 3 months ago |
a04912a | RSV | Adducentur in templum regis | Comm. unius Virginis | 3 years 3 months ago |
a04912 | R | Afferentur regi virgines in exsultatione | Comm. unius Virginis | 3 years 3 months ago |
a04911 | A | Vivo autem ego jam non ego vivit vero in me Christus ego enim stigmata domini Jesu in corde meo porto | Gertrudis | 3 years 3 months ago |
a04893 | A | Requiem tibi dabit dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae | Theresiae a Jesu Infante Virginis | 3 years 3 months ago |
a04892 | A | Requiem tibi dabit dominus semper et implebit spendoribus animam tuam et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae | Theresiae a Jesu Infante Virginis | 3 years 3 months ago |
a04891a | RSV | Et delectabitur super salutari suo | Theresiae a Jesu Infante Virginis | 3 years 3 months ago |
a04891 | R | Anima mea exsultabit in domino | Theresiae a Jesu Infante Virginis | 3 years 3 months ago |
a04890 | H | Luce divina rutilantis aulae sedibus virgo frueris secundans vota promisso refoves precantes Imbre rosarum | Sint rosae nobis fidei supernae lumen affulgens columenque rebus spes in adversis et amoris almi vivida virtus | Sint rosae nobis tuus ille fidens candor infantis domino paterno grata qui praebet vel acerba nostrae numine vitae | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus reboat in omni gloria mundo | Theresiae a Jesu Infante Virginis | 3 years 3 months ago |
a04889 | H | Luce divina rutilantis aulae sedibus virgo frueris secundans vota promisso refoves precantes Imbre rosarum | Sint rosae nobis fidei supernae lumen affulgens columenque rebus spes in adversis et amoris almi vivida virtus | Sint rosae nobis tuus ille fidens candor infantis domino paterno grata qui praebet vel acerba nostrae numine vitae | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus reboat in omni gloria mundo | Theresiae a Jesu Infante Virginis | 3 years 3 months ago |
a04847a | V | Quoniam respexisti humilitatem meam | 3 years 3 months ago | |
a04847 | R | Exsultabo et laetabor domine in misericordia tua | Theresiae a Jesu Infante Virginis | 3 years 3 months ago |
a04791 | A | Erumpet quasi mane lumen tuum et anteibit faciem tuam justitia tua et gloria Domini colliget te | Theresiae a Jesu Infante Virginis | 3 years 3 months ago |
a04790 | A | Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem quia ostendisti gratiam et fidem | Theresiae a Jesu Infante Virginis | 3 years 3 months ago |
a04789 | A | Eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui quia complacuit domino in te | Theresiae a Jesu Infante Virginis | 3 years 3 months ago |
a04788 | A | Dominus elegit te ut sis ei et faciat te in laudem et nomen et gloriam suam | Theresiae a Jesu Infante Virginis | 3 years 3 months ago |
a04787 | A | Benedicta tu a deo tuo quoniam in omni gente quae audierit nomen tuum magnificabitur super te deus Israel | Theresiae a Jesu Infante Virginis | 3 years 3 months ago |
a04765 | A | Non veni vocare justos sed peccatores ad paenitentiam | Matthaei | 3 years 4 months ago |
a04764 | A | Non veni vocare justos sed peccatores ad paenitentiam | Matthaei | 3 years 4 months ago |
a04729 | A | Vidit Jesus Levi sedentem ad telonium et ait illi sequere me | Matthaei | 3 years 4 months ago |
a04725 | H | Apostoli et martyris solemni cum laetitia Matthaei laudes resonet magnificas Ecclesia | Hic teloneum deserens statim secutus Dominum apostolus efficitur et praedicator hominum | Matthaeus largus exhibet magnum Christo convivium largissime reficiens regem pastorem omnium | O martyr atque apostole evangelista nobilis tecum fac omne in saeculum Christo canamus gloriam | Matthaei | 3 years 4 months ago |
a04644 | H | Fortem piumque praesulum canamus omnes turbidas qui fluctuantis saeculi terris procellas expulit | Non sceptra concussus timet non imperantem feminam temploque clausis postibus arcet cruentum caesarem | Arcana sacrae paginae altus magister explicat divina pandens dogmata mira nitet facundia | Fide ciente spiritum praeclara fundit carmina fide coaequans martyres deprendit artus martyrum | Jam nunc furentem tartari lupum flagello submove scientiae nos lumine fove tuere jugiter | Sit Trinitati gloria quam te rogante prospere hymnis in aula caelica laudemus usque in saeculum | Andreae | 3 years 4 months ago |
a04643 | H | Captator olim piscium jam nunc piscator hominum tuis Andrea retibus mundi nos rape fluctibus | Germanus Petri corpore nec mortis dispar ordine quos una caro genuit crux caelo fratres edidit | O germen venerabile o par corona gloriae ecclesiae patres pii crucis sunt aeque filii | Ad Jesum fratri praevius indexque vitae strenuus et nobis esto miseris beati dux itineris | Fratris comes egregius ecclesias impensius da caritate exercitas pastori Petro subditas | Vir Christo dilectissime amore fac nos currere ut laeti adepti patriam Deo canamus gloriam | Andreae | 3 years 4 months ago |
a03940 | A | Beatus populus cujus dominus deus ejus | Sabbato per annum | 3 years 4 months ago |
a03939 | A | Benedictus dominus susceptor meus et liberator meus | Sabbato per annum | 3 years 4 months ago |
a03694 | H | Terrena cessent organa cor aestuans Caeciliae caeleste fundit canticum deoque totum jubilat | Dum nuptiali nobilis domus resultat gaudio haec sola tristis candido gemit columba pectore | O Christe mi dulcissime cui me sacravit caritas serva pudoris integram averte labem corpore | Ovis leonem sedula agnum facit mitissimum hic fonte lotus mystico caelo repente militat | Solvit Tiburtium soror erroris a caligine factoque fratris asseclae ad astra pandit semitam | Seges per illam plurima superna replet horrea verbo potens fit particeps apostolorum gloriae | Delapsus arce siderum illam tuetur angelus ros aeque mixtae liliis ambire crines gestiunt | Sertum rubens et candidum Affertur una conjugi quem castitatis aemulum caelestis ardor efficit | Te sponse Jesu virginum beata laudent agmina patrique cum paraclito par sit per aevum gloria | Caeciliae | 3 years 5 months ago |
a03693 | H | Gertrudis arca numinis sponsoque juncta virginum da nuptialis pangere castos amores foederis | Quadrima Christo nubilis in claustra prompte convolas spretoque nutricis sinu sponsi requiris oscula | Candentis instar lilii odore mulces sidera et virginali caelitum regem decore pertrahis | Qui vivit in sinu patris cinctus perenni gloria amanter ut sponsus tua recumbit inter ubera | Amore Christum vulneras hic te vicissim vulnerat tuoque cordi propria inurit alte stigmata | O singularis caritas et mira commutatio hic corde respirat tuo tu vivis hujus spiritu | Te sponse Jesu virginum beata laudent agmina patri simul paraclito par sit per aevum gloria | Gertrudis | 3 years 5 months ago |
a03680 | A | Egredimini et videte filiae Sion Gertrudem in diademate quo coronavit illam Christus in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis ejus | Gertrudis | 3 years 5 months ago |
a03679 | A | Dilectae animam e carcere corporis exeuntem accepit Christus in ulnas suas et cor suum illi amanter aperuit | Gertrudis | 3 years 5 months ago |
a03678 | A | Beatae Gertrudis verba divini erant amoris jacula lampades ejus lampades ignis atque flammarum | Gertrudis | 3 years 5 months ago |
a03677 | A | Loquebatur Christus ad dilectam Gertrudem facie ad faciem sicut solet loqui homo ad amicum suum | Gertrudis | 3 years 5 months ago |
a03676 | A | Casta columba nidificans in caverna maceriae sacri lateris Jesu Christi mel suavissimum de petra sugebat | Gertrudis | 3 years 5 months ago |
a03675 | A | O dignissima Christi sponsa quam lux prophetiae illustravit zelus apostolicus inflammavit laurea virginum coronavit divini amoris incendium consummavit | Gertrudis | 3 years 5 months ago |
a03674 | H | Ad sacros virgo thalamos anhelans nuptias caelo celebrare gestit et piis votis nimium morantem provocat horam | Aegra cum languet manifestus astat caelitum turma comitante Christus atque divini recreat jacentem lumine vultus | Surge conclamat soror atque sponsa en tibi pando penetrale cordis ut triumphali reserata scandas sidera curru | Ista vox omnes penetrat medullas atque compages animi resolvit spiritus liber volat in reclusa viscera Christi | Regios Agni thalamos petentem jubilans stipat superum corona atque complexus et amica cantat oscula Sponsi | Virginum Sponsum superumque regem virginum sanctae celebrent choreae et sacram supplex Triadem per aevum orbis adoret | Gertrudis | 3 years 5 months ago |
a03673 | A | Ancilla fidelis et sponsa electa intravit in cor et gaudium domini sui cujus amore languebat | Gertrudis | 3 years 5 months ago |
a03672 | A | Habuit Gertrudis potestatem claudere caelum nubibus et aperire portas ejus quia lingua ejus clavis caeli facta est | Gertrudis | 3 years 5 months ago |
a03663 | A | Lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui dicit dominus | Gertrudis | 3 years 5 months ago |
a03662 | H | Mira nocturnis modulante lingua gesta Gertrudis celebremus horis quae sacris instans precibus peregit tempora noctis | Illius votis deus obsecundans mox repentinas pluvias profudit moxque suspensos gravidis coercet nubibus imbres | Arva jam dudum glacie rigebant corde cum mœsto miserans colonos fervidis virgo lacrimis resolvit frigora brumae | Ne seges largo vitietur imbre sedulis caelum precibus serenat et graves laesi gemebunda placat numinis iras | Igneis mentes penetrat sagittis languidis confert animis medelam atque succendit scelerata castis pectora flammis | Virginum sponsum superumque regem virginum sanctae celebrent choreae et sacram supplex triadem per aevum orbis adoret | Gertrudis | 3 years 5 months ago |
a03523 | A | Unum et verum in trinitate deum praedicantes multis afflicti suppliciis ejus se famulos magna confessionis voce pronuntiant | Dionysii | 3 years 5 months ago |
a03522 | H | Fortem fidelem militem caeli secutum principem Dionysium martyrem plebs corde voce personet | Clemente Roma praesule ab urbe missus adfuit verbi superni seminis ut fructus esset Galliae | Opus sacratum construit Fidem docet baptismatis sed audientum caecitas munus repellit seminis | Instante sacro antistite errore plebem solvere dum spem salutis ingerit tormenta mortis incidit | Correptus a gentilibus pro Christo colla tradidit dilectionem pectoris cervice caesa prodidit | Magnus sacerdos qui dabat templi sacrata munera fuso beato sanguine est factus ipse victima | Felix pio de vulnere quae pœna palmam praebuit qui morte mortem conteris caelum tenes cum sociis | Gloria sit deo patri gloria unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula | Dionysii | 3 years 5 months ago |
a03521 | A | Beata mater et intacta virgo gloriosa regina mundi sentiant omnes tuum juvamen quicumque celebrant tuam sacratissimi rosarii solemnitatem | 3 years 5 months ago | |
a03520 | A | Viderunt eam filiae Sion vernantem in floribus rosarum et beatissimam praedicaverunt | BMV a Rosario | 3 years 5 months ago |
a03519 | A | Virgo potens sicut turris David mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium | BMV a Rosario | 3 years 5 months ago |
a03518 | A | Quae est ista speciosa sicut columba quasi rosa plantata super rivos aquarum | BMV a Rosario | 3 years 5 months ago |
a03517 | A | Solemnitatem hodiernam sacratissimi rosarii genitricis dei Mariae devote celebremus ut ipsa pro nobis intercedat ad dominum Jesum Christum | BMV a Rosario | 3 years 5 months ago |
a03516 | H | Jam morte victor obruta ab inferis Christus redit fractisque culpae vinculis caeli recludit limina | Visus satis mortalibus ascendit ad caelestia dextraeque patris assidet consors paternae gloriae | Quem jam suis promiserat sanctum daturus spiritum linguis amoris igneis maestis alumnis impluit | Soluta carnis pondere Ad astra virgo tollitur excepta caeli jubilo et angelorum canticis | Bis sena cingunt sidera almae parentis verticem throno propinqua filii cunctis creatis imperat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | BMV a Rosario | 3 years 5 months ago |
a03515 | A | Exaltata est virgo Maria super choros angelorum et in capite ejus corona stellarum duodecim alleluia | BMV a Rosario | 3 years 5 months ago |
a03514 | H | Caelestis aulae nuntius arcana pandens numinis plenam salutat gratia dei parentem virginem | Virgo propinquam sanguine matrem Joannis visitat qui clausus alvo gestiens adesse Christum nuntiat | Verbum quod ante saecula e mente patris prodiit e matris alvo virginis mortalis infans nascitur | Templo puellus sistitur legique paret legifer hic se redemptor paupere pretio redemptus immolat | Quem jam dolebat perditum mox laeta mater invenit ignota doctis mentibus edisserentem filium | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | BMV a Rosario | 3 years 5 months ago |
a03513 | A | Laetare virgo mater alleluia surrexit Christus de sepulcro alleluia | BMV a Rosario | 3 years 5 months ago |
a03512 | I | Solemnitatem rosarii virginis Mariae celebremus Christum ejus filium adoremus dominum | BMV a Rosario | 3 years 5 months ago |
a03507 | H | Orbis patrator optime qui quidquid est potentia magna creasti nec regis minore providentia | Adesto supplicantium tibi reorum coetui lucisque sub crepusculum lucem novam da mentibus | Tuusque nobis angelus signatus ad custodiam hic adsit a contagio qui criminum nos protegat | Serpentis nobis aemuli calumnias exterminet ne rete fraudulentiae incauta nectat pectora | Metum propellat hostium nostris procul de finibus pacem procuret civium fugetque pestilentiam | Deo patri sit gloria qui quos redemit filius et sanctus unxit spiritus per angelos custodiat | Angeli Custodis | 3 years 5 months ago |
a03506 | A | Vincentius orphanorum pater pauperes Sion saturavit panibus et sacerdotes induit salutari | Vincentii a Paulo Confessoris | 3 years 5 months ago |
a03505 | A | Vincentius evangelizavit pauperibus fuit oculus caeco et pes claudo omnibus omnia factus | Vincentii a Paulo Confessoris | 3 years 5 months ago |
a03501 | A | Sponsa Christi Hildegardis doctrinae salutaris lampade sanctam illuminavit ecclesiam | 3 years 5 months ago | |
a03485 | I | Dulce lignum* (alleluia alleluia alleluia) | Inventio Crucis | 3 years 6 months ago |
a03483 | A | O rex optime sanctae crucis signo praefulgens coronae domini cultor devotissime gloria et honore coronaris in caelum | Ludovici | 3 years 6 months ago |
a03482 | A | Ludovicus servus Christi plebis deliciae nutritius pauperum fide vincit mundum et gloriam ejus | Ludovici | 3 years 6 months ago |
a03481 | H | Te sancte rursus Ludovice proelia divina poscunt tu crucis clavum tenens speique sacras anchora fundans rates moves tyrannis bella Christo militas | Vincis cadendo mors tibi victoriam aufert et addit corpus hic palmae tegunt nondum sepultum sed triumpho nobili caelum paratur et coronis sidera | Tuus paternae redditus terrae cinis regnum tuetur dum throno praesens dei aeterna regnans pascis inter lilia favensque blando nostra cernis lumine | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernans omnia per cuncta regnat saeculorum saecula | Ludovici | 3 years 6 months ago |
a03480 | H | Rex summe regum qui potenti numine quo sunt creata regna nutu dividis dum thure fumant templa voce personant audi profusas regis in laudem preces | Nascens in ipsa Ludovicus purpura sceptris avitis parvus admovet manus piaeque ductu matris ignarus mali servire Christo discit antequam regat | Justi severus cultor urbes legibus amore cives continens hostes metu pietate caelum flectit aras excitat deoque templa tecta nudis erigit | Mox christiani serus ultor sanguinis emensus aequor inque littus barbarum vexilla pandens urget armis impios unoque vitam pro deo paciscitur | Sit Trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernans omnia per cuncta regnat saeculorum saecula | Ludovici | 3 years 6 months ago |
a03474 | H | Lacte quondam profluentes ite montes vos procul ite colles fusa quondam unde mellis flumina Israel jactare late manna priscum desine | Ecce cujus corde sudant cujus ore profluunt dulciores lacte fontes mellis amnes aemuli ore tanto corde tanto manna nullum dulcius | Quaeris unde duxit ortum tanta lactis copia unde favus unde prompta tanta mellis suavitas unde tantum manna fluxit unde tot dulcedines | Lactis imbres virgo fudit caelitus puerpera mellis amnes os leonis excitavit mortui manna sylvae caelitumque solitudo proxima | Doctor o Bernarde tantis aucte caeli dotibus lactis hujus mellis hujus funde rores desuper funde stillas pleniore jam potitus gurgite | Summa summo laus parenti summa laus et filio par tibi sit sancte manans ex utroque spiritus ut fuit nunc et per aevum compar semper gloria | Bernardi | 3 years 6 months ago |
a03473 | A | Beata Radegundis Helenae pietatem aemulata crucem domini concupivit et salutis humanae pignus ad Occidentis plagas transmisit | Radegundis | 3 years 6 months ago |
a03400 | H | Jam suae Christus hospitae dule parat convivium dum Marthae bene meritae caeleste confert gaudium | Quam ubertim inebriat de se pascit et satiat pro choro discumbentium sanctorum dans consortium | Divinitatis glorias Christi cernens quem paverat beatas agit gratias quod eam sic remunerat | O mira dei largitas quae centuplum repraemiat o ingens liberalitas quae mercedem sic ampliat | Christo Martha obsequitur intenta ministerio sed hanc Christus prosequitur aeternitatis bravio | Illi sit laus et gloria qui est sanctorum praemium qui Marthae per suffragium det nobis caeli solium | Marthae | 3 years 6 months ago |
a03399 | H | O Maria Magdalenae dum adhuc essent tenebrae festinas Christum quaerere cum amor nescit cedere | Quem dum fleret in hortulo summo mane diluculo cum ceteris apostolis prima videre meruit | Gavisa viso domino gressu festinans concito apostolos aggreditur quos his verbis alloquitur| Do vobis nova gaudia rex qui creavit omnia sua magna potentia resurrexit alleluia | Sit genitori domino et ejus unigenito cum spiritu paraclito gloria laus atque honor | Mariae Magdalenae | 3 years 6 months ago |
a03398 | H | Nardo Maria pistico unxit beatos domini pedes rigando lacrimis et detergendo crinibus | Honor decus imperium sit trinitati unicae patri nato paraclito per infinita saecula | Mariae Magdalenae | 3 years 6 months ago |
a03397 | H | Quidquid antiqui cecinere vates quidquid aeternae monimenta legis continet nobis celebranda summi vita monarchae | Extulit Moysen pietas benignum inclytum proles Abraham decorat Isaac sponsae decus et severi jussa parentis | Ipse virtutum cumulis onustus celsior nostri patriarcha coetus Isaac Moysen Abraham sub uno pectore clausit | Ipse quos mundi rapuit procellis hic pius flatu statuat secundo pax ubi nullo requiesque gliscit mixta pavore | Gloria Patri genitaeque proli et tibi compar utriusque semper spiritus alme deus unus omni tempore saecli | Transl. Benedicti | 3 years 6 months ago |
a03395 | H | Hi sacerdotes domini sacrati consecratores domini fideles atque pastores populi fuere impigro amore | Namque susceptae benedictionis dona servantes studuere lumbos fortiter cincti manibus coruscas ferre lucernas | Sicque suspensi vigilesque quando januam pulsans Dominus veniret obviaverunt properanti alacres pandere limen | Gloriae summum decus atque laudis rex tibi regum deitas perennis quicquid est rerum celebret per omne tempus et aevum | Cyrilli et Methodii Pont., Conf. | 3 years 6 months ago |
a03394 | H | Rector aeterni metuende saecli auctor et summae bonitatis ipse quas tibi laudes ferimus canentes accipe clemens | Festa quae sanctis colimus tropaeis nomen beati sonant Benedicti cujus optandis meritis creator illa dicasti | Qui patrum normas imitando sacras victor in duro validus duello hostis atrocis rabiem subegit belliger audax | Sit salus illi decus atque virtus qui supra caeli residens cacumen totius mundi machinam gubernat trinus et unus | 3 years 6 months ago | |
a03393 | H | Hymnis angelicis ora resolvimus dum terrena fluunt nocte silentia caelestes modulos virgo Scholastica puris mentibus imperat | Gentis Nursiadum stemmate nobilis agni virgineo foedere clarior sponsi perpetuis fragrat odoribus cordis vulnere pulchrior | Fervens innocuis pascitur ignibus et majora petit pabula caritas ut frater superum gaudia disserat virgo fortior impetrat | O noctis placidae dulcia tempora quae caeli dapibus pectus inebriant dum pandit cupidis sermo vicarius Jesu numen amabile | Cordis vera quies inclyta trinitas quae vultus satias lumine caelites sit te dulce loqui dulcius assequi et per saecula perfrui | Scholasticae | 3 years 6 months ago |
a03392 | H | Legis sacratae sanctis caeremoniis subjectus omnis calamo mosaico dignatur esse qui regit perfulgidos in arce patris ordines angelicos caelumque terram fundavit ac maria | Mater beata carnis sub velamine deum ferebat umeris castissimis dulcia strictis oscula sub labiis deique veri hominisque impresserat ori jubente quo sunt cuncta condita | Hic lumen ardens gentium in oculis gloria plebis Israelis germinis positus hic est in ruinam scandali et in salutem populorum omnium donec secreta revelentur cordium | Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula | Purificatio Mariae | 3 years 6 months ago |
a03391 | H | Insigne Francorum jubar qui Clodovaeum principem tuis piasti fontibus te nunc Remigi pangimus | Gens Franca mortales deos te praedicante respuit monstrante te caeli viam uni deo se consecrat | Natalis augusto die quo Christus astris prodiit infers nova victoria castris dei tot milites | Mitis sicamber verticem cervice flexa dejicit quod tradidit flammis colit et quod colebat abjicit | altissimo per te deo grates perennes solvimus qui nos tuis laboribus verbisque collustrat fide | Deo patri sit gloria par filio par flamini quo dante regnum Galliae suscepit antiquam fidem | Remigii | 3 years 6 months ago |
a03390 | H | Haec femina laudabilis et honorata meritis ut sanctis pollet moribus triumphat sic cum angelis | Ex corde devotissimo orans deum cum lacrimis vigiliis jejuniis haerebat haec assiduis | Contemnens mundi gloriam ac mente semper integra perfectam post justitiam migravit super sidera | Quae sanctitatis actibus sua ditavit limina laetatur nunc perpetuis caelestis aedis praemiis | Laus uni ac trino domino qui nos ejus precatibus peracto vitae termino conjungat caeli civibus | 3 years 6 months ago | |
a03389 | H | Aptata virgo lampade ad nuptias ingressa es aeterni regis gloriae quem laudant turbae caelicae | Grata conviva superis caelesti sponso jungeris amplexi casti foederis pudoris dives meritis | Normam vivendi instrue nos prece tua confove possimus ut resistere hostis nostri versutiae | Exemplar vitae virginum Maria roget filium ut ejus adiutorium nos juvet per exsilium | Sit Deitati gloria per infinita saecula pro virginis victoria qua gaudet caeli curia | 3 years 6 months ago | |
a03388 | H | Aptata virgo lampade ad nuptias ingressa es aeterni regis gloriae quem laudant turbae caelicae | Grata conviva superis caelesti sponso jungeris amplexi casti foederis pudoris dives meritis | Normam vivendi instrue nos prece tua confove possimus ut resistere hostis nostri versutiae | Exemplar vitae virginum Maria roget filium ut ejus adiutorium nos juvet per exsilium | Sit Deitati gloria per infinita saecula pro virginis victoria qua gaudet caeli curia | 3 years 6 months ago | |
a03387 | H | O Christe flos convallium te laudibus extollimus quod hanc ornasti virginem palmis quoque martýrii | Haec prudens fortis sapiens fidem professa libere pro te dira supplicia excepit imperterrita | Sic spreto mundi principe tuo ditata munere cruento parta proelio aeterna tulit praemia | Hujus redemptor meritis nos pius adde socios ut mente pura fructibus tui fruamur sanguinis | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | 3 years 6 months ago | |
a03386 | H | Edocet subditos verbis et actibus se donans specimen bonorum omnibus dirus ad scelera misericorditer utrumque temperans fit aequus arbiter | Ut prudens medicus perungit languida quae salus abicit praecidit putrida non illum extulit sedes superior qui mente permanet cunctis inferior | Magister mitium pater humilium locat hunc humilem loco sublimium ex dono spiritus augetur sanctitas legis perfectio non deest caritas | Aluntur pauperes mente promptissima quae dentur dat deus manu largissima vestitur nuditas Christi vel pauperum accrescit cumulus bonorum operum | Marthae sollicitus implet officium audit cum Maria Christi colloquium lugi silentio iungitur lectio nec deest lacrymis fervens oratio | Cunctorum dominans omnipotentia tu qui sede poli conspicis omnia laudantibus tibi profer auxilium et aurem praebeas votis precantium | Comm. plurimorum Confessorum non Pontificum TP | 3 years 6 months ago |
a03385 | A | Existimo omnia detrimentum nesse propter eminentem scientiam Jesu Christi | Ignatii | 3 years 6 months ago |
a03384 | H | Deum verum et hominem Martha recepit hospita o felix quae promeruit habere tantum hospitem | Qui fratrem suum Lazarum commotus suis precibus quatriduanum foetidum suscitavit a mortuis | Nos a peccatis suscitet per preces hujus virginis et nos in terris hospites in caelis cives faciat | Praestet hoc pater optimus per Jesum Christum filium qui secum in perpetuum regnat cum sancto spiritu | Marthae | 3 years 7 months ago |
a03383 | H | Jesu lumen de lumine deus de deo veniens carmen sumpsit de virgine et verus homo factus est | Deinde conversatus est in terris cum hominibus se videns credens diligens Martha recepit hospitem | Soror ad pedes domini sermones ejus audiens et Martha erat satagens ad frequens ministerium | Ambae placentes domino utraque vitam redolent activam Martha denotat contemplativam reliqua | Sic nostra fiat actio ne cadat contemplatio ut sustentemur victibus et placeamus Domino | Praestet hoc Pater optimus per Jesum Christum filium qui secum in perpetuum regnat cum sancto spiritu | Marii, Marthae | 3 years 7 months ago |
a03382 | A | Quicumque voluerit inter vos major fieri sit vester minister et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus | Jacobi | 3 years 7 months ago |
a03381 | H | Solemne nobis gaudium reduxit ordo temporum quo per beatum Jacobum lustratur plebs fidelium | Hic evocante gratia liquit patrem et retia et est secutus dominum piscator factus hominum | Hunc claritatis visio sancta transfiguratio cum se tribus exhibuit unum de tribus habuit | Hunc et testem agoniae fons assumpsit clementiae quando filius hominis sudavit guttas Sanguinis | Hic per Herodis gladium vitae percurrens stadium et muneratus bravio caeli sedet in solio | Regi superno gloria qui Verbo fecit omnia quem videre cum gratia mereamur in gloria | Jacobi | 3 years 7 months ago |
a03380 | A | Occidit Herodes Jacobum fratrem Joannis gladio | Jacobi | 3 years 7 months ago |
a03379 | A | Assumpto Jesus Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse | Jacobi | 3 years 7 months ago |
004607.1 | A | Relictis igitur retibus et navi quorum usu vivebant secuti sunt redemptorem mundi | Jacobi | 3 years 7 months ago |
002464.1 | A | Dum perambularet dominus supra mare Galilaeae vidit Jacobum et Joannem et vocavit eos | Jacobi | 3 years 7 months ago |
a03373 | A | Ego dominus sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in justitia et judicio et in misericordia et miserationibus et sponsabo te mihi in fide | Birgittae | 3 years 7 months ago |
a03370 | H | Magdalae sidus mulier beata te pio cultu veneramur omnes quam sibi Christus sociavit arcti foedere amoris | Cum tibi illius patefit potestas daemonum vires abigens tremenda tu fide gaudes potiore necti grata medenti | Haeret hinc urgens tibi caritatis vis ut insistas pedibus magistri fervidis illum comitata semper sedula curis | Tuque comploras dominum crucique impetu flagrans pietatis astas membra tu terges studiosa et ungis danda sepulcro | Quos amor Christi peperit triumphis nos fac adjungi socios per aevum atque dilecto simul affluenter Pangere laudes | Mariae Magdalenae | 3 years 7 months ago |
a03369 | H | Aurora surgit lucida Christi triumphos afferens cum corpus ejus visere Maria vis et ungere | Anhela curris angelus at ecce laetus praedocet mortis refractis postibus redisse quem desideras | Sed te manet jucundius intacti amoris praemium cum voce pulsans vilicum tuum magistrum conspicis | Quae cum dolenti virgine haesisti acerbo stipiti tu prima vivi ab inferis es testis atque nuntia | O flos venuste Magdalae o Christi amore saucia tu caritatis ignibus fac nostra corda ferveant | Da Christe tantae servulae dilectionem persequi et nos tu in caelestibus tibi canamus gloriam | Mariae Magdalenae | 3 years 7 months ago |
a03365 | H | Claris conjubila Gallia laudibus laeteris Benedicti patris ossibus felix quae gremio condita proprio servas membra celebria | Miris Italia fulserat actibus gallos irradiat corpore mortuus signis ad tumulum crebrius emicat illustrans patriam novam | Hinc vatum veterum facta resuscitat morti quod libuit mortuus imperat exstinctum propriis ossibus excitat o quam mira potentia| Jam caelo residens o pater optime divinis famulos imbue regulis angustum per iter scandere largiens dona regna perennia | Cunctorum dominans omnipotentia tu qui sede poli conspicis omnia psallentum placide suscipe cantica votis voce precantia | Benedicti | 3 years 7 months ago |
a01134.1 | H | Jam bone pastor Petre clemens accipe vota precantum et peccati vincula resolve tibi potestate tradita qua cunctis caelum verbo claudis aperis | Doctor egregie Paule mores instrue et pente polum nos transferre satage donec perfectum largiatur plenius evacuato quod ex parte gerimus | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate cui manet imperium ex tunc et modo per aeterna saecula | Petri, Pauli | 3 years 7 months ago |
a03339 | H | Laudibus cives resonent canoris templa solemnes modulentur hymnos hac die summi Benedictus arcem scandit Olympi | Ille florentes peragebat annos cum puer dulcis patriae penates liquit et solus latuit silenti conditus antro | Inter urticas rigidosque sentes vicit altricem scelerum juventam inde conscripsit documenta vitae pulchra beatae | Aeream turpis clarii figuram et nemus stravit veneri dicatum atque baptistae posuit sacrato monte sacellum | Jamque felici residens Olympo inter ardentes seraphim catervas spectat et dulci reficit clientum corda liquore | Gloria patri genitaeque proli et tibi comprar utriusque semper spiritus alme deus unus omni tempore saecli | Transl. Benedicti | 3 years 7 months ago |
a03330 | H | Inter aeternas superum coronas quas sacro partas retinent agone emicas celsis meritis coruscus o Benedicte | Sancta te compsit puerum senectus nil sibi de te rapuit voluptas aruit mundi tibi flos ad alta mente levato | Hinc fuga lapsus patriam parentes deseris fervens nemorum colonus edomas carnem subigisque Christo tortor acerbus | Ne diu tutus latebras foveres signa te produnt operum piorum spargitur felix celeri per orbem fama volatu | Gloria patri genitaeque proli et tibi compar utriusque semper spiritus alme deus unus omni tempore saecli | Transl. Benedicti | 3 years 7 months ago |
a03324 | R | Constituit eum dominum domus suae | Josephi | 3 years 7 months ago |
a03323 | R | Constituit eum dominum domus suae | Josephi | 3 years 7 months ago |
a03322 | R | Constituit eum dominum domus suae | Josephi | 3 years 7 months ago |
a03313a | V | Qui custos est domini sui glorificatur | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. | 3 years 7 months ago |
a03313 | R | Fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum | Josephi | 3 years 7 months ago |
a03312 | A | Modo ego patior quod patior illic autem alius erit in me qui patietur pro me quia et ego pro illo passura sum | Vibiae Perpetuae, Felicitatis | 3 years 7 months ago |
a03311 | H | Beatus Christi famulus sanctus Petrus apostolus insignis ac praecipuus Christi amore agnitus | In sede quoque optima sedit post Antiochiam Romae ubi ditissimae nobilitatis gratia | Cui ponti juxta litora Christi occurrit gratia mox ebrius in spiritu corde reliquit saeculum | Hujus sacrata gressibus umbra daretur temporis contactus quoque languidis mox faciebat prospera | Elegit crucis tropaeum ascendere post magistrum cujus doctrina et gratia refulget in ecclesia | Gloria tibi domine gloria unigenite una cum sancto spiritu in sempiterna saecula | Cathedra Petri | 3 years 7 months ago |
a03310 | H | Petrus beatus catenarum laqueos Christo jubente rupit mirabiliter custos ovilis et doctor ecclesiae pastorque gregis conservator ovium arcet luporum truculentam rabiem | Quodcumque vinclis super terram strinxeris erit in astris religatum fortiter et quod resolvis in terris arbitrio erit solutum super caeli radium in fine mundi judex eris saeculi | Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula | Cathedra Petri | 3 years 7 months ago |
a03309 | A | O quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona dicentium Sion regnabit deus tuus | Cyrilli et Methodii Pont., Conf. | 3 years 7 months ago |