De BMV

Votive Mass/Office for Mary

Feast code:
15008000

Related chants

Displaying 101 - 150 of 260 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a02735 A Cum audisset salutationem Mariae Elisabeth exclamavit voce magna et dixit unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me alleluia De BMV
a06023.1 H Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris | Maria mater gratiae dulcis parens clementiae tu nos ab hoste protege et mortis hora suscipe | Jesu tibi gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula De BMV
a06496 A Dixi ascendam in palmam et apprehendam fructum ejus et fructus ejus dulcis gutturi meo et erunt ubera tua sicut botri vineae guttur tuum super vinum optimum atque dignum dilecto meo ad potandum dentibusque illius ad ruminantium De BMV
a06932 R Stella maris fulget mater dei ave De BMV
a06932a V Tua virgo prece funda nos in pace De BMV
a07127 I In honorem beatae Mariae virginis jubilemus domino De BMV
a07272b V Dilectus meus declinavit ad aureolas aromatum filiae Jerusalem De BMV
a07272c V Gloria patri et filio sacrae virginis Mariae et spiritui sancto De BMV
a07720 A Ave mater misericordiae medicina nostrae miseriae ave certa spes penitentiae ros salutis vena clementiae ave plena Maria gratiae mater regis regina gloriae ave nostrum dignanter accipe et nos ad te clementer suscipe De BMV
a08089 Va Ad haec virgo regia en ancilla Christi dei mitis hostia fiat ut dixisti sit puellae viscera plena caeli rore dei gestant munera latet flos in flore conceptus flos lilii ventre virginali nobis caetus gaudii fit et meta mali | Ad Mariam virginem missus est de caelis Gabriel archangelus hiis utens loquelis ave plena dei gratia dominum concipies egregia cujus eris mater et filia ne timeas virgo castissima gaude dei filia De BMV
a08091 Va [...] nescia hominum consortia sed gratia fecundata deum paris o lux lucis lux solaris stella semper praevia et obvia avia plus de via nos tuearis | Ave virgo que regina caelorum vocaris et domina angelorum in te spes est cunctorum peccatorum ut dimittantur crimina munda servos a sentina vitii et ad chorum beatorum duc tuorum fidelium mater agmina De BMV
a08093 Va Post partum virgo inviolata mansisti Maria que filium peperisti cujus filia fuisti et partum se jura fecisti stupere naturalia te praecamur mater Christi esto nobis propitia | Ave regina gloriae et angelorum speculum que pe[...] De BMV
a08344 R Post partum virgo inviolata permansisti dei genetrix intercede pro nobis De BMV
a08344.Tp1 Psl Intercede clemens domina pro grege | Quem natus ex te sacro redemit sanguine | Verbum quod est sine principio natum de patre fecitque quod est omne | Caro factum de te natum est virgine manente divo flante pneumate | Teque flebile astante viseris moritur in cruce agnus mundi pro crimine deus reo pro homine | Profligato flegetante surrexit scandit in axe regit omnia cum patre judex venturus in fine | Apud quem nunc assidue | Nostrae memor miseriae De BMV
a08344a V Virgo dei genetrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera factus homo De BMV
a08349 A O gloriosa femina excelsa supra sidera qui nec primam similis visa est nec habere sequentem sola sine exemplo placuisti domino Jesu Christo ora pro nobis ad deum qui te elegit De BMV
a08402 R Speciosa es et pulchra ut luna o Maria virgo piissima que meruisti portare deum et hominem ora pro nobis et inpetra aeterna gaudia De BMV
a08402a V O virgo Christi mater digna pia dulcis ac benigna et misericordissima audi nostra suspiria De BMV
a08402b V Gloria deo patri magno et filio ex virginis alvo nato cum flamine sancto De BMV
a08403 R Sicut sol stellas superat sic virgo puellas quae genuit prolem superantem lumine solem De BMV
a08403a V Virgo dei genitrix adsis lapsis reparatrix De BMV
a08403b V Gloria lausque deo sit ei qui regnat in aevo De BMV
a08404 R Quam pulchra es o virgo Maria suavis et decora o maris stella succurre nobis omnibus in te confidentibus De BMV
a08404a V Ergo domina sis memor nostrae miseri eo mundi spes et gloria De BMV
a08404b V Gloria sit deo patri et filio et spiritui sancto De BMV
a08405 R Fons hortorum mater dei lava nevum cordis rei fons signatus carens unda culpas lava mentes munda De BMV
a08405a V Hortus clausus florens pratum roga florem placa natum De BMV
a08405b V Doxa patri sit et proli caritati deo soli De BMV
a08406 R Stella maris fulget cuncti gaudete fideles virgo parit florem nullum perpessa dolorem De BMV
a08406a V Gaudeat ecclesia genuit quia virgo Maria De BMV
a08406b V Gloria sit domino decus est qui nomine trino De BMV
a08503 R O quam pulchra es amica mea o quam pulchra es oculi tui columbarum De BMV
a08503a V Descendam in hortum meum et vocabo sponsam meam et dicam ei surge propera De BMV
a08504 R Cella redemptoris signo suscepta pudoris quae genitrix Christi vere fieri meruisti esto memor nostri reprimendo prelia monstri De BMV
a08504a V Virgo Maria stella David de stirpe puella De BMV
a08506 R Ave vulnerata charitate in medio uberum habens dilecti sepultum ob mortis amaro redolens myrrhe fasciculum De BMV
a08506a V Sepulti resurrectio sit tibi botro cipri dulcior dum gaudet fonte dei Engadi in gratia balsami fedos volentes lavari De BMV
a08507 R Ego dilecta langueo prae amore nimio lectulus noster floribus dominus nostra cedrina et argenteae Salomonis columnae De BMV
a08507a V Filiae Jerusalem nuntiate dilecto meo quia amore eius langueo De BMV
a08508 R Ave porta Orientis semper clausa ex te mundus justitiae solem vidit ortum cuncta simul continentem ex conceptu genuis De BMV
a08508a V Ante partum virgo manens et in partu perseverans ac post partum incorrupta De BMV
a08509 R Stella maris miserans miseris confer medicinam ne propriis pereant patiendo ruinam ut sicut puerum sine patre virgo deum genuisti sic puteum tere sulfureum mater pia Christi De BMV
a08509a V Frange cathenas mortis habenas cuspide digna pande superni limina regni clave benigna De BMV
a08510 R Pulchrae sunt genae tuae amica mea ut turturis collum tuum sicut monilia introducam te in vineam et colligemus mala punica De BMV
a08510a V Revertere revertere Sunamitis revertere ut intueamur te De BMV
a08511 R Vulnerasti cor meum soror mea in uno oculorum tuorum in uno crine colli tui De BMV
a08511a V Quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino De BMV
ah07114 Sq Ave Jesu fili David regnans in patris dextra | Ave virgo proles David salve caeli fenestra | Rex Christe virtus patris pater et puer matris nos verae castitatis cinge zona | Maria vitae porta per quam salus est orta nos per vitam reporta mater bona | O nate de matre virgine rex Messia matris prece nos a nece carnis emunda et pace funda | O pia Maria sis nobis vitae via monstra natum coronatum in Sion illa urbe tranquilla | O Jesu fili Mariae in rationis die per Mariam nos libera | Maria te intactam factoris matrem factam clamantes fer in aethera | Bone fili tu nos salva bona mater tu adjuva ambo ad regna ferte superna | Per vos ambos est redempta per vos sit et ecclesia angelis juncta per saecla cuncta Amen De BMV
ah08068 Sq Mater dei salus rei Indefessa nos regendo nos tuendo nunquam cessa | Mater casta semper asta supplicando gregem istum apud Christum commendando | Mater bona et matrona roga prolem ut nostrorum peccatorum tergat molem | Mater justa et onusta novo flore fer levamen et solamen tuo more | Mater mitis verae vitis ora natum ut solvatur, quod ligatur per reatum | Mater cara iter para nobis tutum te petimus quamvis simus molle lutum | Mater alma velut palma potens alta in profundo mersos fundo duc ad alta | Mater prolem stella solem interpella ut interna et externa premat bella | Mater serva cum caterva locum istum exoptamus et rogamus propter Christum | Mater orbis confer morbis medicinam spes cunctorum miserorum post ruinam | Mater munda sic emunda nos a faece ne damnemur sed salvemur tua prece | Mater pia o Maria te rogamus ut ablato jam peccato gaudeamus | Mater ave mater salve mater nostri miserere miserere miserere De BMV
ah08071 Sq O Maria mater pia stella maris fulgida | Mater alma Dei sponsa summi regis filia | .. De BMV

Pages