De BMV

Votive Mass/Office for Mary

Feast code:
15008000
Alternative Feast Name(s):
Commune BMV

Related chants

Displaying 201 - 250 of 288 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
ah47371 Tp Mariam concrepet vocum concordia | Quae lucis radio respersit omnia | Dum Christum peperit repleta gratia | Vi tacta numinis veste sub alia | Sunt legis veteris plena mysteria | Non igni tradita rubi substantia | Dans florem virgula natura nescia | Stirpis Daviticae sunt signa propria | Quam donantem saeculo spiritale manna | Congaudemus pariter dicentes OSANNA IN EXCELSIS De BMV
ah47372 Tp Splendor patris tuae matris gaudentes de gloria | Duc ad laeta sine meta post haec transitoria | Moysi rubus Gedeonis vellus et nucifera | Aaron virga Salomonis thronus et lucifera | Stella maris ut solaris clara lux egreditur | Heac est una velut luna quae decora creditur | Haec ascendit virga fumi pulvis pigmentarius | Quam effecit universis qua nil Deo carius | Haec ascendit de deserto cunctis carens vitiis | Enixa super delictum affluens deliciis IN EXCELSIS De BMV
ah47373 Tp Laude canora fulgescit Mariae memoria | Quae est sonora salutis humanae symphonia | Virginum tu speculum qui per omne saeculum decet laus et gloria | Fac tuis nos precibus nos caeli jungi civibus in aeterna patria | Regina clementissima sanctarum sanctissima tua prece continua nostra dele peccamina | Intacta Dei genitrix opem ferto miseris et precando prospera cuncta repelle noxia | Riga supplicamus arva pectoris intima | Jugi prece piissima psallentes visita | Et tua per merita te laudantes laetifica IN EXCELSIS De BMV
ah47393 Tp AGNUS Factus homo sumpta de virgine carne Maria MISERERE | AGNUS Quem genuit mater sine patre pater sine matre MISERERE | AGNUS Virginis auxilio propulsis hostibus omne DONA NOBIS PACEM De BMV
ah47470 Tp AGNUS Gloriosa spes reorum virgo more instrue o Maria fons hortorum lugi stilla difflue MISERERE | AGNUS Mundans lepram vitiorum hostis fraudes dissue nos virtute beans morum luto servos exue MISERERE | AGNUS Virgo tutrix pupillorum mentis sordes exue a contactu peccatorum circumventos erue DONA NOBIS De BMV
AH49400 L Lectio libri sapientiae Maria mater indulgentiae | Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris (...) De BMV
ah54018 Sq Virginis Mariae laudes intonent christiani | Eva tristis abstulit sed Maria protulit natum qui redemit peccatores | Lux et virtus modulo convenere stupendo Mariae filius regnat deus | Dic nobis Maria virgo clemens et pia quomodo facta es genetrix cum tu sis plasma de te nascentis | Angelus est testis ad me missus caelestis natus est ex me spes mea sed incredula manet Judaea | Credendum est magis soli Gabrieli forti quam Judaeorum pravae cohorti | Scimus Christum processisse ex Maria matre tu nobis nate rex miserere De BMV
ah54217.1 Sq Ave mundi spes Maria ave mitis ave pia ave plena gratia | Ave virgo singularis quae per rubum designaris non passum incendia | Ave rosa speciosa ave Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Ave cujus viscera contra mortis foedera ediderunt filium | Ave carens simili mundo diu flebili reparasti gaudium | Ave virginum lucerna per quam fulsit lux superna his quos umbra tenuit | Ave virgo de qua nasci et de cujus lacte pasci rex caelorum voluit | Ave gemma caeli luminarium | Ave sancti spiritus sacrarium | O quam mirabilis et quam laudabilis haec est virginitas | In qua per spiritum facta paraclitum fulsit divinitas | O quam sancta quam serena quam benigna quam amoena esse virgo creditur | Per quam servitus finitur porta caeli aperitur et libertas traditur | O castitatis lilium tuum precare filium qui salus est humilium | Ne nos pro nostro vitio in districto judicio subjciat supplicio | Sed nos tua sancta prece mundans a peccati faece collocet in lucis domo | Amen dicat omnis homo De BMV
ah54219 Sq Hodiernae lux diei celebris in matris dei agitur memoria | Decantemus in hac die semper virginis Mariae laudes et praeconia | Omnis homo omni hora ipsam ora et implora ejus patrocinia | Psalle psalle nisu toto cordis oris voce voto ave plena gratia | Ave domina caelorum inexperta viri torum parens paris nescia | Fecundata sine viro genuisti more miro genitorem filia | Florens hortus austro flante porta clausa post et ante via viris invia | Fusa caeli rore tellus fusum Gedeonis vellus deitatis pluvia | Salve decus firmamenti tu caliginosae menti desuper irradia | Placa mare maris stella ne involvat nos procella et tempestas obvia De BMV
ah54245 Sq Salve mater salvatoris vas electum vas honoris vas caelestis gratiae | Ab aeterno vas provisum vas insigne vas excisum manu sapientiae | Salve verbi sacra parens flos de spina spina carens flos spineti gloria | Nos spinetum nos peccati spina sumus cruentati sed tu spinae nescia | Porta clausa fons hortorum cella custos unguentorum cella pigmentaria | Cinnamomi calamum myrrham thus et balsamius superas fragrantia | Salve decus virginum mediatrix hominum salutis puerpera | Myrtus temperantiae rosa patientiae nardus odorifera | Tu convallis humilis terra non arabilis quae fructum parturiit | Flos campi convallium singulare lilium Christus ex te prodiit | Tu caelestis paradisus Libanusque non incisus vaporans dulcedinem | Tu candoris et decoris tu dulcoris et odoris habes plenitudinem | Tu thronus et Salomonis cui nullus par in thronis arte vel materia | Ebur candens castitatis aurum fulvum caritatis praesignant mysteria | Palmam praefers singularem nec in terris habes parem nec in caeli curia | Laus humani generis virtutum prae ceteris habes privilegia | Sol luna lucidior et luna sideribus sic Maria dignior creaturis omnibus | Lux eclipsim nesciens virginis est castitas ardor indeficiens immortalis est caritas | Salve mater pietatis et totius trinitatis nobile triclinium | Verbi tamen incarnati speciale majestati praeparas hospitium | O Maria stella maris dignitate singularis super omnes ordinaris ordines caelestium | In supremo sita poli nos commenda tuae proli ne terrores sive doli nos supplantent hostium | In procinctu constituti te tuente simus tuti pervicacis et versuti tuae cedat vis virtuti dolus providentiae | Jesu verbum summi patris serva servos tuae matris solve reos salva gratis et nos tuae claritatis configura gloriae De BMV
ah54246 Sq O Maria stella maris pietate singularis pietatis oculo | Nos digneris intueri ne cuncteris misereri naufraganti saeculo | In hac valle lacrimarum nihil dulce nihil carum suspecta sunt omnia | Quid hic nobis erit tutum cuni nec ipsa vel virtutum tuta sit victoria | Caro nobis adversatur mundus carni suffragatur in nostram perniciem | Hostis instat nos infestans nunc se palam manifestans nunc occultans rabiem | Et peccamus et punimur et diversis irretimur laquis venantium | O Maria mater dei tu post deum summa spei tu dulce refugium | Tot et tantis irretiti non valemus his reniti nec vi nec industria | Consolatrix miserorum suscitatrix mortuorum mortis rumpe retia | Intendentes tuae laudi nos attende nos exaudi nos a morte libera | Quae post Christum prima sedes inter Christi coheredes Christo nos adnumera | Jesu mitis et benigne cujus nomen est insigne dulce salutiferum | Munus nobis da salutis in defectu constitutis plenitudo munerum | Pater fili consolator unus deus unus dator multiformis gratiae | Solo nutu pietatis fac nos simplae trinitatis post spem frui specie De BMV
ah54250 Sq Veni virgo virginum veni lumen luminum veni vena veniae | Veni salus hominum veni splendor ordinum caelestis militiae | Consolatrix inclyta veni vide visita certantes in acie | Nos rege nos excita nos fove nos suscita de lacu miseriae | Veni Jesse virgula veni rosa primula rosa carens carie | Peccatorum vincula rumpe prece sedula praesentis familiae | Magna major maxima reple cordis intima caelesti temperie | Consolatrix optima esto nobis proxima rogans regem gloriae | Ut nos jungat superis dans nobis in dexteris post spem frui specie | Quae regina diceris miserere miseris virgo mater gratiae De BMV
ah54251 Sq Ave mater Jesu Christi quae de caelo concepisti non carnis commercio | A contactu viri pura concepisti paritura gaudium cum gaudio | Peperisti medicinam non humanam sed divinam pereunti saeculo | Totus mundus in laguore totus erat in dolore totus in periculo | Mundi languor error ejus quo languore nihil peius nihil tam pestiferum | Hostis totum possidebat quia totus defluebat per abrupta scelerum | Nondum semen venerat quod nobis promiserat deus ab initio | Semen ex muliere sine carnis opere sine matris vitio | Mulier eligitur cujus serpens nititur pungere calcaneum | Sed fortis et sapiens hosti non consentiens praecavet aculeum | Caput anguis haec contrivit cujus carni counivit se majestas filii | Sexus ante fragilis sexus seductibilis vires frangit impii | Ave virgo gloriosa plus obrizo pretiosa fragrans super lilia | Tibi cedit laus herbarum florum decor et gemmarum Libanique gloria | O Maria maris stella pro conservis interpella jugi prece filium | Quia jugis est assultus jugis noster est singultus et juge suspirium | Te preces te suspiria te nostri tangant gemitus tu virtutis potentia nequam refrena spiritus | Ne carnis nos lubricitas resolvat in flagitia nec mundi juvet vanitas Christi juvante gratia De BMV
ah54253 Sq Res est admirabilis virgo venerabilis parit sed intacta | Operante spiritu sine viri coitu genetrix est facta | Cardine de supero rore salutifero venter fecundatur | Peperit fecunditas et sacra virginitas integra servatur | Sicut ros in gramine descendit in virgine verbum summi patris | Patrem non deseruit et mortalem induit formam alvo matris | Sicut terram pluvia sic divina gratia virginem fecundat | Sanctus eam spiritus a peccato penitus abluit et mundat | Non est opus hominis sed est opus numinis et magnae virtutis | Quae virum non noverat concipit et generat auctorem salutis De BMV
ah54254 Sq Ave mundi gloria virgo mater Maria Ave benignissima | 2. Ave plena gratia angelorum domina ave praeclarissima | 3. Ave decus virginum ave salus hominum ave potentissima | 4. Ave mater Domini genitrix altissimi ave prudentissima | 5. Ave mater gloriae mater indulgentiae ave beatissima | 6. Ave mater luminis ave honor aetheris ave porta caelica ave serenissima | 7 Ave candens lilium ave opobalsamum ave fumi virgula ave splendidissima | 8 Ave dulcis ave mitis ave pia ave laeta ave lucidissima | 9 Ave porta ave virga ave rubus ave vellus ave felicissima | 10 Ave clara caeli gemma ave alma Christi cella ave venustissima | 11 Ave virga Jesse orta ave scala caeli facta ave nobilissima | 12 Ave stirpe generosa ave prole gloriosa ave fetu gaudiosa ave excellentissima | 13. Ave virgo singularis ave dulce salutaris ave digne admiraris ave admirandissima | 14 Ave turtur tuque munda castitate sed fecunda caritate tu columba ave pudicissima | 15 Ave mundi imperatrix ave nostra mediatrix ave mundi sublevatrix ave nostrum gaudium | 16 Nunc et in perpetuum De BMV
ah54256 Sq Jesse proles quibus doles leva moles criminum | Mater solis carens dolis lux in polis siderum | De BMV
g00292 Cm Regina mundi dignissima Maria virgo perpetua intercede pro nostra pace et salute quae genuisti Christum dominum salvatorem omnium De BMV
g00292b CmV Dei genitrix virgo semper Maria intercede pro nobis deprecamur De BMV
g01390c InR Audi filia et vide et inclina aurem tuam quia concupivit rex speciem tuam De BMV
g01408 In Salve sancta parens enixa puerpera regem qui caelum terramque regit in saecula saeculorum De BMV
g01408:cs In Zdráva svatá rodice (...) De BMV
g01408.2 In Salve sancta parens enixa puerpera regem qui caelum terramque regit in saecula saeculorum alleluia De BMV
g01408a InV Virgo dei genetrix quem totus non capit orbis in tua se clavsit viscera factus homo De BMV
g01408b.1 InV Sentiant omnes tuum adjuvamen quicumque celebrant tuam commemorationem De BMV
g01408b.2 InV Sentiavit omnes tuum levamen (...) De BMV
g01408c InV Post partum virgo inviolata permansisti dei genetrix intercede pro nobis De BMV
g01408d InV Eructavit cor meum verbum (...) De BMV
g01408e InV Que gaudium hominis ... De BMV
g01409 Gr Benedicta et venerabilis es virgo Maria quae sine tactu pudoris inventa es mater salvatoris De BMV
g01409a GrV Virgo dei genetrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera factus homo De BMV
g01409b GrV Virgo casta nobis asta ne nos trucidat demonis hastra o benigna laude digna Maria sanctissima dei genetrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera factus homo De BMV
g01411 Al Alleluia Post partum virgo inviolata permansisti dei genetrix intercede pro nobis De BMV
g01412 Al Alleluia Ave Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus De BMV
g01413 Tc Gaude Maria Virgo cunctas haereses sola interemisti De BMV
g01413a TcV Quae Gabrielis Archangeli dictis credidisti De BMV
g01413b TcV Dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti De BMV
g01413c TcV Dei genetrix intercede pro nobis De BMV
g01417.1 Al Alleluia Virga Jesse floruit virgo deum et hominem genuit pacem terris reddidit qui poli suma condidit orate De BMV
g01419 Cm Beata viscera Mariae virginis quae portaverunt aeterni patris filium De BMV
g01419.2 Cm Beata viscera Mariae virginis quae portaverunt aeterni patris filium alleluia De BMV
g01419b CmV Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi De BMV
g02261 Cm Ave regina caelorum mater regis angelorum o Maria flos virginum velut rosa velut lilium funde preces ad dominum pro salute fidelium De BMV
g02262 InV Virgo dei genetrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera factus homo De BMV
g02263 Al Alleluia Quae est ista tam formosa pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut castrorum acies ordinata De BMV
g02265 Al Alleluia Veni electa mea et ponam te in thronum meum quia concupivit rex speciem tuam De BMV
g02266 Al Alleluia Ora pro nobis pia virgo Maria unde Christus natus est nobis pro peccatoribus sis miserta De BMV
g02496 Al Alleluia O virga mediatrix sancta viscera tua mortem superaverunt et venter tuus omnes creaturas illuminavit in pulchro flore de suavissima integritate clausi pudoris tui orto De BMV
g02497 Sq O virga ac diadema purpurae regis quae es in clausura tua sicut lorica tu frondens floruisti in alia vicissitudine quam Adam omne genus humanum produceret ave ave de tuo ventre alia vita processit qua Adam filios suos denudaverat o flos tu non germinasti de rore nec de guttis pluviae nec aer desuper te volavit sed divina claritas in nobilissima virga te produxit o virga floriditatem tuam deus in prima die creaturae suae praeviderat et de verbo suo auream materiam o laudabilis virgo fecit o quam magnum est in viribus suis latus viri de quo deus formam mulieris produxit quam fecit speculum omnis ornamenti sui et amplexionem omnis creaturae suae inde concinunt caelestia organa et miratur omnis terra o laudabilis Maria quia deus te valde amavit o quam valde plangendum et lugendum est quod tristitia in crimine per consilium serpentis in mulierem fluxit nam ipsa mulier quam deus matrem omnium posuit viscera sua cum vulneribus ignorantiae decerpsit et plenum dolorem generi suo protulit sed o aurora de ventre tuo novus sol processit qui omnia crimina Evae abstersit et majorem benedictionem per te protulit quam Eva hominibus nocuisset unde o salvatrix quae novum lumen humano generi protulisti collige membra filii tui ad caelestem harmoniam De BMV
g02498 Sq O viridissima virga ave quae in ventoso flabro sciscitationis sanctorum prodisti cum venit tempus quod tu floruisti in ramis tuis ave ave sit tibi quia calor solis in te sudavit sicut odor balsami nam in te floruit pulcher flos qui odorem dedit omnibus aromatibus quae arida erant et illa apparuerunt omnia in viriditate plena unde caeli dederunt rorem super gramen et omnis terra laeta facta est quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt et quoniam volucres caeli nidos in ipsa habuerunt deinde facta est esca hominibus et gaudium magnum epulantium unde o suavis virgo in te non deficit ullum gaudium haec omnis Eva contempsit nunc autem laus sit altissimo De BMV
g02574.1 Al Alleluia Ave sancta Maria caeli regina mundi et domine suscipe tuorum de notas laudes servorum De BMV

Pages