De BMV

Votive Mass/Office for Mary

Feast code:
15008000
Alternative Feast Name(s):
Commune BMV

Related chants

Displaying 151 - 200 of 286 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a08572 A Manus ejus tornatiles aureae plenae jacinto venter ejus eburneus distinctus sapphyro crura illius sicut columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas De BMV
a08573 A Adjuro vos filiae Jerusalem per capreas camporum hinnulosque cervorum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit De BMV
a08574 A Descendit dilectus cum triumpho victoriae de crucis altitudine in hortum suum paradisum per Adam clausum ut pascatur ibi primum laetitiae fructum latronis praemium et glorificati hominis lilia colligat De BMV
a08575 A Descendit in hortum rosarum carissima mulierum cum multitudine filiarum Sion veni speciosa ostende mihi faciem tuam vox enim tua cunctis dulcior aromatibus De BMV
a08576 A Equitatui meo in curribus pharaonis assimilavi te amica mea pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt propter quadrigas Aminadab De BMV
a08577 A Veni veni sponsa mea formosa mea columba mea veni coronaberis de monte Amana de vertice Sanir et Hermon filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vinea vineam meam non custodivi indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum De BMV
a08578 A Vox dilecti mei pulsanti aperi mihi soror mea columba mea formosa mea immaculata mea ostende mihi faciem tuam exsultabimus et laetabimur memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te De BMV
a08579 A Vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui De BMV
a08580 A En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscujusque gladius super femur suum propter timores nocturnos De BMV
a08581 A Sponsus meus in fenestra jacuit et super fenestram mihi manum praebuit dicens imber abiit vinea floruit et turtur cecinit amica surge propera filiae Jerusalem numquid ascendam sponsi curare vulnera De BMV
a08582 A Adjuro vos filiae Jerusalem ut si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus De BMV
a08583 A Meliora sunt dilectae meae ubera tua vino fragrantiis unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adolescentulae dilexerunt te De BMV
a08584 A Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento cum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum fasciculus myrrhae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engadi ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina ego flos campi et lilium convallium sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias De BMV
a08585 A Pessulum ostii mei aperui dilecto meo at ille declinavit atque pertransiit ex hoc anima mea liquefacta turbata est sed tu vulnerasti cor meum soror mea in uno osculorum tuorum surge propera amica mea veni et sic quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum indica mihi et inveniam eum tecum De BMV
a08670 Sq Ave virginalis forma deitate plena norma agni Sion templum | Botrus Cypri balsamatus austro pneumatis perflatus in pacis exemplum | Chere numen in prophetis vere lumen pax in metis regnans virtus alma | Dei caritate culta spei claritate fulta pregnans mirtus palma | Engadina vitis mitis pretium in margaritis casta generatio | Forma quae senile hyle esse duxit ad subtile noys veneratio | Gabaon in victoria sol lucens in gloria Iosue victoris | Honor throni gratiae eius in facie cornuti lictoris | Jaspidina preclaritas quam fides polivit aspidina disparitas quam nunquam attrivit in cor Evae sata | carissima deliciis affluens natura rarissima e vitiis est palmae statura tua similata | Leonis vox mox suscitans nos ab Ade clade Phoenicis phos nos renovans a letali mali primevo prooemio | Materia qua latuit pellicanus sanus unicornis vis patuit mortis pirgo virgo tuo casto gremio | Noemi sine Mara clara cara gnara Sara paradisus in qua deus homo visus expers omnis criminis | Orthodoxa firmata grata nata vata rata sata soli regens cardines ac poli stupor Dagon liminis | Porta clausa quam transivit de Bosra formosus cuius pausa te sanxivit ut flos fructuosus esses fragrans omina | Quis appendit terrae molem digitis tris dei quis comprendit patris prolem dic o mater spei sanctae ego domina | Rubus Moysi fiscella incombustus in procella mundi nans immobilis | Splendor patris et figura factor factus creatura tua virgo nobilis | Tu caritate media thronus es constratus tu cosmi tollens taedia Noe demonstratus pace typus Iridis | Virgo Maria domini sabaoth electa tu unica spes homini mentumque delecta Iacob stropha viridis | Christi Jesu mater ave mortis auxioma grave dum advenerit da suave vesper reos ad conclave collocans ierarchicum | Jesse virga veni veni duc in Bethel ductu leni ubi psallunt quater seni senes nova laude pleni euphonos seraphicum | Zelotem deum patrem ora nato jube sine mora amborum flamen implora ut uniti sint in prora dum transimus rubrum mare illic Jacob stella clare ut possimus transfretare tecum laeti post examen fiat fiat amen amen De BMV
ah07114 Sq Ave Jesu fili David regnans in patris dextra | Ave virgo proles David salve caeli fenestra | Rex Christe virtus patris pater et puer matris nos verae castitatis cinge zona | Maria vitae porta per quam salus est orta nos per vitam reporta mater bona | O nate de matre virgine rex Messia matris prece nos a nece carnis emunda et pace funda | O pia Maria sis nobis vitae via monstra natum coronatum in Sion illa urbe tranquilla | O Jesu fili Mariae in rationis die per Mariam nos libera | Maria te intactam factoris matrem factam clamantes fer in aethera | Bone fili tu nos salva bona mater tu adjuva ambo ad regna ferte superna | Per vos ambos est redempta per vos sit et ecclesia angelis juncta per saecla cuncta Amen De BMV
ah08068 Sq Mater dei salus rei Indefessa nos regendo nos tuendo nunquam cessa | Mater casta semper asta supplicando gregem istum apud Christum commendando | Mater bona et matrona roga prolem ut nostrorum peccatorum tergat molem | Mater justa et onusta novo flore fer levamen et solamen tuo more | Mater mitis verae vitis ora natum ut solvatur, quod ligatur per reatum | Mater cara iter para nobis tutum te petimus quamvis simus molle lutum | Mater alma velut palma potens alta in profundo mersos fundo duc ad alta | Mater prolem stella solem interpella ut interna et externa premat bella | Mater serva cum caterva locum istum exoptamus et rogamus propter Christum | Mater orbis confer morbis medicinam spes cunctorum miserorum post ruinam | Mater munda sic emunda nos a faece ne damnemur sed salvemur tua prece | Mater pia o Maria te rogamus ut ablato jam peccato gaudeamus | Mater ave mater salve mater nostri miserere miserere miserere De BMV
ah08071 Sq O Maria mater pia stella maris fulgida | Mater alma Dei sponsa summi regis filia | .. De BMV
ah08074 Sq Salve mater magne prolis per quam jubar summi solis obscuris emicuit | Salve virgo maris stella per quam sedatur procella mortis et evanuit | .. De BMV
ah08075 Sq Salve virgo maris stella Salve verbi Dei cella Salve mater gloriae | Salve vellus Gedeonis novi rore Salomonis madefactum gratiae | .. De BMV
ah08076 Sq Salve virgo regia Mundi salus unica | Tu Dei summi genitrix Maria Omnium dominarum est domina | .. De BMV
ah08077 Sq Salve virgo sacra parens verbi Dei pare carens in sexu femineo | Cujus idem est ex alvo mundo natus tamen salvo pudore virgineo .. De BMV
ah08080 Sq Stellam maris attendamus qui transire decertamus Babylonis flumina | Haec ut nostram indefesse cymbam regat est necesse per fluctus et fulmina | .. De BMV
ah08082 Sq Te honorant superi matrem omnis gratiae | Ad te clamant miseri de valle miseriae | Audi preces terge fletus nos commenda filio | Ut nos tua prece suo collocet in solio O Maria De BMV
ah08088 Sq Ave virgo virga Jesse per quam patris verbum esse nostrum nosse voluit | Assumendum carnem puram non declinans creaturam per quam pati potuit | .. De BMV
ah08091 Sq Ave mulier sole rutilior caelsa per aethera | Tecum filium caelo sublimior patres in dextera | .. De BMV
ah09066 Sq Gaude virgo gratiosa verbum verbo concepisti | Gaude tellus fructuosa fructum vita protulisti | Gaude rosa speciosa vernans Christo resurgente | Gaude mater gloriosa Christo caelos ascendente | Gaude fluens deliciis nunc rosa juncta lilio | Emunda nos a vitiis et tuo junge filio De BMV
ah09077 Sq Ave dei genetrix caelestium terrestrium infernorum domina | Tu suavis universis fructifera suavitatem dans odoris virgula | Ut fructus tui ventris crescat in nobis in misericordia uberi | Participationis ejus in idipsum fac nos participes fieri | O quam divinitas obumbrat virtus spiritu principali repleta | Ejusdem spiraminis sub umbra tu nos protegas in pace perpetua | Tu plena salutaris gratiae quam inhabitat plenitudo deitatis | Medicinam da mentis et carnis ut inhabitet virtus spiritus in nobis | Repleatur in bonis desiderium te colentium in laetitia | Ad gloriam nominis tui filii cui laus honor sit per saecula De BMV
ah09078 Sq Salve nobilis puerpera exaltata super ethera sancta Maria | Salve lux solaris fulgida stella maris virgo singularis dulcis Maria | Verbo fecundaris patrem filia paris nec partu gravaris sancta Maria | In quam tam mira genitura nihil suum habet natura dulcis Maria | Sed verum solem paritura incorrupta manes et pura sancta Maria | Solo nutu spiritali paruit ordo naturae regi regum novo jure ut in partu demonstratur dulcis Maria | Nam in aula virginali repromissus Emmanuel quem praesignavit Gabriel miro modo humanatur sancta Maria | Nulla te infecit macula quae sanguine lavantem saecula virgo generasti dulcis Maria | Dura priscae legis fercula in lactea gratiae pocula partu commutasti sancta Maria | Caeli rorem campi florem ex te accepimus dulcis Maria | Novum lumen verum numen per te adoramus sancta Maria | Tu virga castitatis profers florem aeternitatis dulcis Maria | Decus virginitatis pollens flore divinitatis sancta Maria | Nunc stipata caelestibus manum tuis supplicibus praebe in hoc exsilio dulcis Maria | Ut qui misere vivimus sub carnis gemimus supplica tuo filio sancta Maria | Non nos velit derelinquere sed jam dignetur respicere o Maria virgo pia matrum gloria De BMV
ah09081 Sq Mirum fit oraculum Gabrielis ore caeli tabernaculum terrae claudunt orae lucent virtutis honore | Anna gerit flosculum fusum fructus rore vesper fert crepusculum lucentis aurorae praegnans mirabili more | Terra stellam genuit vitandam fulgore virgo nata claruit caelesti splendore morbidos vigore fons erumpens imbuit aridos liquore | Tu virga quae canduit virens in candore quae pubendo caruit radicis humore vita puriore nam nascendo splenduit Libani virore | Res mira conspicitur sphaera puncto clauditur maximus minore | Fons a stilla geritur sol a stella gignitur fructus est in flore | Dulcor mari mittitur decor carni jungitur humili pudore | Ima summis nascitur Rhinoceros capitur virginis amore | Expavescit ratio purae fit purgatio deus est oblatio lege fit redemptio pro legislatore | Implens corda gaudio ora vaticinio senem docet unctio matrem nati gladio transfigi dolore | Mors distendit sepulcri regiam dum extendit sol stolam regiam terra tendit ad solis regiam cum decore | Apprehendit flos fructus gratiam jam impendit ros mundo pluviam dum ascendit surgens ad gloriam cum honore | Regni dei sceptrum fons olei sol diei templum sapphirei nostrae spei fac fructum provehi cum fervore | Jubilaei lex anni rorei per te rei merentur revehi sis lux rei sis splendor fidei cum dulcore | Verni floris decor effloruit nostris choris dulcor insonuit nostri plausus | Tu vas roris en sanguis patuit veli poris haerens qui latuit velo clausus | Laus lux lex laetitia monstrant mirabilia virginalis veli | Vita virtus venia praestantur et praemia vernat ara caeli | Mens devota promens vota vigilet dulcis nota cantus nota jubilet matri dei | Munda lota vita tota rutilet ne commota mens vel jota ventilet verae spei | Arca sanctuarium lex templum sacrarium tunc velo velata nunc sunt revelata | Flos rosa rosarium virens viridarium sit velum ornata virgine sacrata | Jesu prelum sudor ros sanguinis ornat velum Mariae virginis in Ruthena | Ergo zelum praesentis agminis duc ad caelum virgo vi flaminis laude plena De BMV
ah09082 Sq O si mihi rhetorica vis tota philosophica | Totus chorus Apollinis sic aspiret ut virginis | Digne promam praeconia quae mater est et filia sui patris | Hic res certant contrariae non obstat pudicitiae nomen matris | Hic ratio deluditur hic argumentum fallitur | Dum mater non corrumpitur nec virgo partu laeditur | Naturae lex convertitur vim majestas patitur deificae | Qui vim naturae tribuit hanc immutare potuit mirifice | Obstupescit mentium credulitas sensualis deficit profunditas | Dum tumescit uterus virginitas maritalis ubi est fecunditas | O vere prae ceteris admiranda dignitas virginis quae meruit gratiam divinitus | Ut naturae veteris solveretur finitas virgo ventre tumuit impraegnata caelitus | O felix puerpera singularis honoris | Cujus exstant viscera expertia doloris | In partu non corrumperis post partum flore frueris virginei pudoris | Tu via viris invia tori virilis nescia es mater genitoris | Tu castitatis speculum tu lilium candoris virtutum receptaculum tu balsamus odoris | Tu nardus aromatica tu verbi dei cella tu stella non erratica tu fluctuum procella | Tu florum flos virtutum dos tu scirpea fiscella propinans lac et mella | Tu noctis lux caecorum dux tu claritatis stella tu optima puella | Tu vas imbutum nectare virtutum sine compare tu trinitatis templum | Tu aequitatis semita humilitatis orbita munditiae exemplum | Tu de stirpe Davidica ex Jacob stella orta tu visio prophetica Ezechielis porta | Tu lilium convallium tu spes desperatorum humilium refugium solamen miserorum | O Maria tu virtutum regina | Vitae via tu mortis medicina | Virga Jessea tu vellus Gedeonis | Arens area tu rubus visionis | Tu thurea tu myrrhea tu thronus Salomonis | Tu mellea tu rosea tu fons salvationis | Per te stat lex te regem rex monilibus ornavit ceu sponsam decoravit | Tu vitae pax amoris fax tu reconciliatrix salutis reparatrix | Hoc carmen tibi offero o dulcis et decora pro me peccante misero tu filium exora | Tu mihi fac propitium suprema mortis hora tu mihi fer auxilium et veni sine mora | O rutilans aurora De BMV
ah09083 Sq Salve sanctarum sanctissima | Ave piarum piissima | Stirpis regia vitae via laus sanctorum spes reorum virgo Maria | Tu solaris stella maris clausus hortus vitae portus plena gratia | Nam illa saeva mulier Eva decipi digna fraude maligna | Jus subit mortis abstulit sortis primae gaudia carens patria | Sed diram tulit mortem primam reddidit sortem virgo Maria | Conceptu sacro suo miroque partu tuo plena gratia | Namque regali ac prophetali stemmate orta vitae fit porta virgo Maria | Quae sine viro ordine miro genuit deum hominem verum plena gratia | Sed ut sol radio sic suo filio virgo Maria | Pulchrior videtur castior habetur plena gratia | O qualis femina cunctorum domina | Post deum unica spesque salvifica | Ergo tuorum vota servorum suscipe pia virgo Maria | Dans prece pia date venia caeli gaudia plena gratia De BMV
ah10123 Sq Virgo mitis mater pia flore fragrans o Maria in caelesti patria Jubar mundi fons hortorum interventrix peccatorum in virtute atria Rosa caeli singularia in procella stella maris dona portum gratiae Grata virgo Assueri gratus Joseph veri reple potum gloriae Arce spicae pharaonis ut referem septem donis te signant veraciter Mater veri Salomonis madens vellus Gedeonis riga mentes jugiter Ardens rubus incombustus ad te currit omnis justus illustratur lumine Roga Jesum ex te natum in salutem mundo datum ut nos ditet flamine Jucundaris et laetaris et cum sanctis gloriaris plena dei gratia Ave sponsa o beata supra choros exaltata angelorum domina Esto nostra advocata caritate tota lata stellato platatio Sursum ducas o Maria nos ad Christum qui est via sine spatio De BMV
ah10130 Sq Ave stella matutina plena gratia divina (..) De BMV
ah15068 Sq Gaude virgo mater Christi quae per aurem concepisti Gabriele nuntio | Quam prudenter respondisti ecce sum ancella Christi hominem sed nescio | Sic serpentem contrivisti dei verbum implevisti genesis principio | Gaude quia deo plena peperisti sine poena cum pudoris lilio | Casti lilium pudoris virga Jesse flos odoris salvat puerperio | Nos damnavit dux erroris Adam Eva fons maeroris colubris ingenio | Gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurrectio | Rex triumphans in agone superato pharaone surrexit de proelio | Ab Aegypto pastor bone educ nos victo dracone ab ejus imperio | Gaude Christo ascendente et in caelum te vidente motu fertur proprio | Clara nube ferebatur Galilaea mirabatur de tanto mysterio | Vox jucunda nuntiatur humanitas coronatur caeli throno regio | Gaude quod post ipsum scandis et est honor tibi grandis in caeli palatio | Caeli throno sublimata gemmis satis coronata paradisi solio | O Esther inthronizata pro nobis sis advocata coram rege filio | Ubi fructu ventris tui per te nobis detur frui in perenni gaudio | Fructus floris virginalis fructus vitae spiritalis fructus sine folio | Flos florum flos virginalis et fructus universalis salus et redemptio | Sic Zephyrus mittit rorem rore flora parit florem floris fit refultio | Flos ascendit in decorem flora sequitur odorem amoris suspirio | Ergo floris mater flora nos defende mortis hora finali supplicio De BMV
ah15090:13 HV Jesu fili summi Patris Jesu fili sanctae matris et intactae virginisi Qui de caelo descendisti et descendens induisti veri formam hominis De BMV
ah15090:14 HV Genitricis pia prece nos a luto nos a faece peccatorum ablue Et concede vitam puram et da pacem permansuram et salutem tribue De BMV
ah20252 Sq O Maria maris stella plena gratiae mater simul et puella vas munditiae | Templum nostri redemptoris sol justitiae porta caeli spes reorum thronus gloriae | Sublevatrix miserorum vena veniae audi servos te rogantes mater gratiae | Ut peccata sint oblata per te hodie qui te puro laudant corde in veritate De BMV
ah34149 Sq O Maria virgo dia Trinitatis scrinium | O benigna laude digna castitatis lilium | Stella maris appellaris portus naufragantium | Legis glosa vernans rosa sinus paenitentium | Spes sanctorum dux caecorum claudorum vehiculus | Odor floris flos pudoris sitientum rivulus | Vas virtutum cor imbutum nobis laudem tribuas | Vox raucrum tu nostrorum raucitatem deleas | Ut clangore et amore oris et mentaliter te laudare et amare possimus perenniter | Noster chorus te sonorus spes collaudat unica nam te pia laus Maria voce decet publica | Virgo Jesse nostram esse te fautricem petimus | Ora patrem nam te matrem nobis addit optimus | Hora mortis d aut fortis sit cordis contritio | Ne damnemur sed laetemur in caeli palatio De BMV
ah37089 Sq Salve caelorum regina salve dulcis et inclina nostris aurem precibus | Plena virtute divina salve salutem propina tuis his supplicibus | .. De BMV
ah39066 Tp Gaude virgo mater Dei gaude nostrum gaudium | Gaude summa nostrae spei gaude virgo virginum | Gaude cujus redemptorem ediderunt viscera | Gaude cujus salvatorem lactaverunt ubera | Gaude vitae reparatrix gaude plena gratia | Peccatorem mediatrix gaude Sion filia | Gaude maris stella portus naufragantis saeculi | Nostri consolatrix luctus gaude salus populi | Tu nos tecum fac gaudere IN EXCELSIS De BMV
ah40084 Sq Flos de spina procreatur et flos rore fecundatur fructum vitae proferens | Inter spinas rosa crescit sed spineti dolum nescit flos prae cunctis redolens | Haec est Evae de radice virgo nata peccatrice prima carens vitio | Sec radicis noxam gerit sed in illa noxa perit fecundata alio | Haec est virgo virginum.. De BMV
ah40085 Sq Mirae jubar pietatis micans sidus honestatis lux decora caritatis est virgo Maria | Virtus vera castitatis tollens zima vetustatis ut ignara novitatis innovetur via | .. De BMV
ah40126 Sq Salve templum trinitatis deifice (etc.). De BMV
ah42046 Sq Rex caeli et terrae nolens ultra ferre mittit ad virginem per fortitudinem spem vitam hominum. Haec salutatio vera perfectio saluti congruit dum virgo protulit calestem Dominum. Mutavit naturam caelestis arbiter humanam figuram adjunxit pariter suae deitati. Salvavit facturam natus viriliter omnem nocituram fugavit fortiter reddens sanitati. Fortis prosiliens ex membris virginis carnem conficiens miseri hominis factor gloriosus. Votum abiciens tenoris veteris normam conficiens novis ex liters forma speciosus. Dum ave protulit angelus virgini hoc fetum detulit matri et virgini casto in gremio. Attende pudica audi mirifica verba angelica te virtus caelica umbrat in utero. Placet haec unio flori virgineo rosa cum lilio gaudet de filio regnante in solio. Erunt solacia in caeli patria tolluntur vitia per mundi spatia nam datur gratia. Ubi trinus regnas et solus gubernas ibi constituas miserans animas in caeli palatio. De BMV
ah45006.3.1 R Aurea de spinis processit vilibus olim virgula cujus flos roseus resplenduit ut sol De BMV
ah45006.3.1a V Gentes Judeam portandum virga Maria quae florem vitae Messiam protulit ex se ERRORES | Gloria Patri et filio et spiritui sancto De BMV
ah47151 Ky Mariae laus et amor pater pie eleison | Virginis o fili Mariae eleison | Mariae fecundator sanctum flamen eleison | Christe Mariae risus felix eleison | Mater prolis Mariae salus vera eleison | Mariae matris fructus et flos eleison | Mariae spiritus alme eleison | Distributor gratiarum paraclite eleison | Mariae inhabitatrix trinitatis | Nos ejus ministros clemens inhabita | Ob amorem tantae matris nostri semper eleison De BMV
ah47154 Ky Pater pie factor Mariae eleison | Et qui fecisti hanc matrem Christi virginem eleison | Per virginem salvans hominem eleison | Fili sine matre genite de patre eleison | [Fili] sine patre nate de matre eleison | Fili virginalis honor spiritalis eleison | Spiritus egregiam qui perlustras Mariam eleison | Mariae consolator clemens sanctificator verax amator virginis eleison | Angelorum civibus qui praefers hanc omnibus tu nobis orantibus eleison De BMV
ah47371 Tp Mariam concrepet vocum concordia | Quae lucis radio respersit omnia | Dum Christum peperit repleta gratia | Vi tacta numinis veste sub alia | Sunt legis veteris plena mysteria | Non igni tradita rubi substantia | Dans florem virgula natura nescia | Stirpis Daviticae sunt signa propria | Quam donantem saeculo spiritale manna | Congaudemus pariter dicentes OSANNA IN EXCELSIS De BMV

Pages