A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 13051 - 13100 of 13774 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a05574 A Martha parans convivium sororis vult auxilium ut expleto negotio Christi vacet eloquio Marthae
a05575 A Non ex laboris gemit gravedine sed quia caret verbi dulcedine cibi parandi sollicitudine Marthae
a05576 A Diligenter excogita quam felix sit haec hospita quanta sint ejus merita quae sic erat sollicita Marthae
a05581 A Felix esse aula vere dignoscitur ubi de Maria Martha conqueritur Marthae
a05582 A Multis placet actio licet onerosa paucis contemplatio quamvis gaudiosa Marthae
a05583 A Ministrat exterius Martha per activam pascitur interius per contemplativam Marthae
a05584 A Dum a pontificibus templum consecratur aqua Marthae precibus in vinum mutatur Marthae
a05585 A Morbus incurabilis regis Chlodovaei probat quam mirabilis virtus esset ei Marthae
a05586 A Tuis apud dominum ministris implora veniam peccaminum Martha mortis hora Marthae
a05591 A Hodie rex gloriae coronavit Martham quae vas plenum gratiae vitam duxit artam Marthae
a05646 A Custodi nos domine ab omni opere malo et salvos fac in regnum tuum caelestem e domine de praecannia supplicamus et rogamus ut perambulemus et ad te veniamus et in te requiescamus
a05693 A O quam gloriosum est caelestium virtutum contuberniis perfrui et intueri agmina sanctorum splendidius sideribus micantia
a05708 A Ascendit fumus de loco illo odor suavitatis alleluia
a05709 A Ferebatur in ortu dei gloriabato imposito ligno [...]
a05757 A Exaudisti Domine orationem ancillae tuae et non despexisti lacrimas ejus Monicae
a05758 A Regressus ergo invenit patriam pluribus consumptam pressuris quam absolvit jugo damnationis Maclovii
a05760 A Triduo antequam hominem exueret febre correptus in cinere et cilicio jacens caelo manibus caelo ore caelo totis oculis inhiabat ad cujus obsequia angelica occurrit frequentia Maclovii
a05761 A Pauci fideles viri qui in urbe aletensium paganissima elanculo latitant venientes ad Maglovium frequenti persuadent prece ne permittat plebem nesciam ulterius errare Maclovii
a05762 A Ad urbem ergo vir sanctus accessit et verbum dei annunciare incipit Maclovii
a05763 A Expectantibus populis virum sanctum juxta corpus defuncti orantem simul surgunt et sanctus de pulvere et mortuus de morte. Maclovii
a05764 A Qui claris meritis vitae tria corpora reddis nos Macute tuis vivifica precibus atque gravi miseros peccati mole sepultos surgere jam venie fac pie praesul opere. Maclovii
a05765 A Absolvente sancto praesule parochiam redditur terrae ubertas populo sanitas et totius prosperitatis reformatur integritas Maclovii
a05938 A Ducti sunt Petrus et Paulus ante conspectum impii Neronis Petrus autem dum iret ad crucem dixit dominus et magister meus recta cruce sublimatus est me autem a terra ad caelos vocare dignatus est Petri
a05950 A Sicut pastor portat ovem perditam ad gregem suum sic porto et complector vos dicit dominus ego feci et ego feram ego creavi et ego sustinui ego redemi vos ego dimittam peccata vestra sanctus sanctus sanctus Israel Ad Processionem
a05950.1 A Sicut pastor portabat ovem perditam sic portabam et complectebam dicit Dominus ego feci et ego feram ego creavi vos ego redemi vos ego reficiam vos ego sustinui ego dimittam peccata vestra sanctus sanctus sanctus dominus sanctus deus Sabaoth qui per spiritum sanctum descendisti in uterum et natus es dei filius redemptor Israel
a05951 A Intrantes in templum omnis congregatio trinum adorantes in personis Dominum Ad Processionem
a05954 A Benedictus deus patrum tuorum faciens misericordiam eum domo patris tui sit dominus deus tuus tecum det que omnes inimicos tuos sub pedibus tuis et stabiliat regnum tuum pace ut per te nomen magnum glorificetur in saecula De Regum
a05955 A Vigilemus omnes cum Christo semper cum timore accedamus ad Dominum quia hic est leo fortis qui surrexit et ipse vicit serpentem antiquum armemus frontes nostras in modum crucis ut non valeat fur nocturnus mentes nostras edere sed perveniamus ad caelestia regna Ad Completorium
a05956 A Visita Domine habitationem istam et omnes insidias inimici ab ea longe repelle et angeli tui habitantes in ea nos in pace custodiant et benedictio tua sit super nos semper Ad Completorium
a06022 A Dominus Jesus locutus est discipulis suis in nomine meo daemonia ejicient et super aegros manus vestras imponite et bene habebunt Pro infirmis
a06048 A Miserere mihi Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quonia conturbata sunt ossa mea Pro infirmis
a06050 A Mittat tibi Dominus auxilium de sancto et de Sion tueatur te Pro infirmis
a06052 A Cor contritum et humiliatum ne despicias Deus sed propter magnam misericordiam tuam miserere mei Deus Pro infirmis
a06053 A Intret oratio mea Domine in conspectu tuo quia existimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber Pro infirmis
a06263 A Praecursor domini Joannes corona prophetarum qui digito demonstravit agnum tollentem peccata mundi te deprecamur ut nobis impetres veniam ut mereamur videre regem nostrum per cuncta saecula alleluia
a06353 A Cives superni hodie suam simul et nostram nuntiant mundo festivitatem gloriam deo resonemus omnes Nativitas Domini
a06355 A Hec est clara dies clararum clara dierum hec est sancta dies sanctarum sancta dierum | Nobile nobilius rutilans diadema dierum | Ecce dies toto rutilat festivior anno | Qua Deus omnipotens superata morte resurgens | Traxit ab infernis captorum mille cavernis | Namque nostrae abiere atque sum invisere caeli cives dicunt illum vivium jam regnare Dom. Resurrectionis
a06496 A Dixi ascendam in palmam et apprehendam fructum ejus et fructus ejus dulcis gutturi meo et erunt ubera tua sicut botri vineae guttur tuum super vinum optimum atque dignum dilecto meo ad potandum dentibusque illius ad ruminantium De BMV
a06517 A Juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur dicit dominus Fer. 6 Hebd. 3 Adv.
a06537 A Venerandam beatissimi patroni nostri domni Martialis excipientes sollemnitatem devotissime celebremus ut ise qui jubente Domino Aquitanicae genti pastor et doctor extiti primus suis obtineat meritus quo consortes ipsius effici mereamur in caelestibus Martialis, Apost.
a06539 A Hoc autem factum est ut beati Petri fides claresceret exhortantis et beatus Martialis ad hoc incitaretur exemplis quibus coronatus est et meritus Martialis, Apost.
a06540 A Beatus Martialis cum venisset in Aquitaniam coepit praedicare populis infra paucos dies multi crediderunt in Domino Martialis, Apost.
a06545 A Confortatus pater beatissimus Martialis de visitatione et promissione Christi convocatis discipulis omnibusque qui ad erant benedicens et exhortatus eos indicavit eis diem obitus sui sicut dixerat ei Dominus Martialis, Apost.
a06546 A Vir Deo plenus Martialis completa benedictione simulque praedicatione languescentibus membris portarise moratorium protomartiris Stephani quod ipse sacraverat fecit ibique exitum suum divinis operibus munitum expectabat gaudenter Martialis, Apost.
a06568 A Orans erat beatus Martialis quem Dominus Jesus persemetipsum visitare dignatus est dicens pax tibi sit carissime eris mecum gaudens in claritate quem nullo claudetur fine Martialis, Apost.
a06569 A Gloriosus apostolus Martialis missus a Domino in Galliam ipse intercedat pro nobis ad ipsum Dominum Jesum Christum Martialis, Apost.
a06574 A Ave pastor optime Ave Petris caelestis clavigeri apostolorum principis comparet socie Ave Martialis Jesu Christi Domini apostole quia secutus es virgo flore juvenili Dominum ac salvatorem mundi Jesum Christum ac magistrum tuum tu primus eripuisti de tenebris gentes Occiduas nam adquisisti Galliarum magnum principem Stephanum ete omnem Aquitaniae populum in regno caelorum alleluia Martialis, Apost.
a06575 A O salvatoris minister O Christi apostole O Martialis Domini discipule intercede pro nobis ad Deum qui te elegit qui tibi potestatem ligandi atque solvendi dedit qui te in mundum ad praedicandum misit Martialis, Apost.
a06613 A Non talentum cummulavit Ivonis sollertia sed lucrando reportavit domino duplicia Ivonis
a06632 A Adest dies laetitiae quo Martha lux ecclesiae de convalle miseriae transit ad thronum gloriae Marthae

Pages