A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 13001 - 13050 of 13530 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
a04722 | A | Serpens enim non movetur ex propria sede nisi ex ore in cantantis verborum prius cognoverit carmen | |
a04723 | A | Nos vero qui dominum regem habemus in caelum terrenum judicem non habemus | |
a04724 | A | Nos vero qui dominum regem habemus in caelum terrenum judicem non habemus | |
a04726 | A | Julianus sanctus dixit carnificibus hujus multitudinis voluntas simul mecum | Juliani |
a04727 | A | In quo loco martyrium recipientes talis divina gratia collata est ut omnibus praeter cantibus quos his temoribus ad venerit quacumque fuerit infirmitate possesus sanus abscedat | Juliani |
a04729 | A | Vidit Jesus Levi sedentem ad telonium et ait illi sequere me | Matthaei |
a04764 | A | Non veni vocare justos sed peccatores ad paenitentiam | Matthaei |
a04765 | A | Non veni vocare justos sed peccatores ad paenitentiam | Matthaei |
a04787 | A | Benedicta tu a deo tuo quoniam in omni gente quae audierit nomen tuum magnificabitur super te deus Israel | Theresiae a Jesu Infante Virginis |
a04788 | A | Dominus elegit te ut sis ei et faciat te in laudem et nomen et gloriam suam | Theresiae a Jesu Infante Virginis |
a04789 | A | Eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui quia complacuit domino in te | Theresiae a Jesu Infante Virginis |
a04790 | A | Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem quia ostendisti gratiam et fidem | Theresiae a Jesu Infante Virginis |
a04791 | A | Erumpet quasi mane lumen tuum et anteibit faciem tuam justitia tua et gloria Domini colliget te | Theresiae a Jesu Infante Virginis |
a04810 | A | Euntes renunciate Joanni quae vidistis caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur alleluia et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me | |
a04832 | A | Virgo sancta ef fidelis si verbum genuit incarnatum virgo mansit et post partum quem laudantes omnes dicimus benedicta tu mulieribus | Suff. Mariae Nat. |
a04851 | A | Loquente Jesu ad patrem respondens dixit confiteor tibi domine pater caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et a prudentibus et revelasti ea parvulis | Dom. 5 p. Epiph. |
a04866 | A | Erigens se Jesus dixit mulieri mulier ubi sunt qui te accusabant nemo te condemnavit nemo domine nec ego te condemnabo vade et amplius jam noli peccare | Dom. 4 Quadragesimae |
a04888 | A | Ave gratia plena dei genitrix virgo gaudium annuntiabis universo mundo ex te enim ortus est sol justitiae Christus deus noster ex solvens maledictionem dedit benedictionem et confundens mortem donavit nobis vitam sempiternam | Annuntiatio Mariae |
a04892 | A | Requiem tibi dabit dominus semper et implebit spendoribus animam tuam et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae | Theresiae a Jesu Infante Virginis |
a04893 | A | Requiem tibi dabit dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae | Theresiae a Jesu Infante Virginis |
a04911 | A | Vivo autem ego jam non ego vivit vero in me Christus ego enim stigmata domini Jesu in corde meo porto | Gertrudis |
a04913 | A | Zelo zelata sum pro honore sponsi mei Jesu Christi qui dixit mihi ut vera sponsa meum zelabis honorem | Teresiae Avilensis |
a04921 | A | Isti sunt viri sancti facti amici dei divinae veritatis praeconio gloriosi linguae eorum claves caeli factae sunt | Cyrilli et Methodii Pont., Conf. |
a04926 | A | Dixit autem dominus Salomoni quia postulasti sapientiam ad discernem dum judicium neque petisti vitam neque divitias neque animas inimicorum augebo tibi honorem et gloriam super omnes reges qui ante te fuerunt retro cunctis diebus | De Sapientia |
a04927 | A | Dixit autem dominus ad Job ubi eras dum me laudarent simul astra matutina et jubilarent omnes fili dei posui fundamenta terre et extendi super eam lineam conclusi mare terminum et posui nubem vestumentum ejus alleluia | |
a04934 | A | Ejicientes eum extra civitatem lapidabant invocantem et dicentem domine Jesu accipe spiritum meum | Stephani |
a04936 | A | Nec mortem jam timebat quia Christum quem pro se occisum sciebat viventem videbat | Stephani |
a05242 | A | Deus de caelis qui es pius deus da benedictionem super hanc domum ut qui in ea habitant corporis sanitatem accipiant/ et vitam aeternam possideant dextera dei patris benedicat et salvet protegat et defendat ab omni malo populo huic convenientem det eis in presenti saeculo corporis sanitatem et post hujus seaculi vitam sempiternam alleluia alleluia | Ad Processionem |
a05317 | A | [...] magnificet deum | Fer. 6 per annum |
a05394 | A | Manete autem in dilectione mea qui manet in me et ego in eo dicit dominus | Ad Mandatum |
a05395 | A | Tunc praecinxit se Jesus et fecit illos discumbere et transiens ministrabat illis | Ad Mandatum |
a05477 | A | Crucis apparet hostia tensis in cruce bracchiis sex alis tecta variis cum vultus elegantia quae Francisci cor attrahit augens ei charismata suaque sacra stigmata in ejus carnem protrahit | Francisci |
a05478 | A | Permaneat et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum o Maria | |
a05479 | A | Lauda Jerusalem dominum lauda inclitum nomen Mariae | |
a05480 | A | Mariae nomen cunctas illustrat ecclesias cui fecit magna qui potens est et sanctum nomen ejus | |
a05481 | A | Mirabiles elationes maris sed mirabilior in nomine Mariae dominus | |
a05565 | A | Jucundetur in hoc sollemnio Tarasconis devota contio harmonica vocis diffusio Martham laudet jubilet animo sollemnizet adiacens regio tantae laudis dotata radio | Marthae |
a05568 | A | Martha nobis virginis filium quem pavisti redde propitium et post mortis huius exsilium fac in caelo nobis hospitium | Marthae |
a05570 | A | Ex regali prosapia Christi procedens hospita matre fuit Eucharia Syroque patre genita | Marthae |
a05571 | A | Hebraicis litteris satis erudita floruit prae ceteris in activa vita | Marthae |
a05573 | A | Multos per facundiam praedicationis provexit ad patriam summae regionis | Marthae |
a05574 | A | Martha parans convivium sororis vult auxilium ut expleto negotio Christi vacet eloquio | Marthae |
a05575 | A | Non ex laboris gemit gravedine sed quia caret verbi dulcedine cibi parandi sollicitudine | Marthae |
a05576 | A | Diligenter excogita quam felix sit haec hospita quanta sint eius merita quae sic erat sollicita | Marthae |
a05581 | A | Felix esse aula vere dignoscitur ubi de Maria Martha conqueritur | Marthae |
a05582 | A | Multis placet actio licet onerosa paucis contemplatio quamvis gaudiosa | Marthae |
a05583 | A | Ministrat exterius Martha per activam pascitur interius per contemplativam | Marthae |
a05584 | A | Dum a pontificibus templum consecratur aqua Marthae precibus in vinum mutatur | Marthae |
a05585 | A | Morbus incurabilis regis Chlodovaei probat quam mirabilis virtus esset ei | Marthae |
a05586 | A | Tuis apud dominum ministris implora veniam peccaminum Martha mortis hora | Marthae |