A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 13201 - 13250 of 13774 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a07251 A Benedictio interum eorum filio nobiliter educatur impotritur ei proprium abutro quae genitore vocabulum ut secundum quod caelitus didicerant Samson vocaretur in saeculum
a07252 A Erat enim ipse a puero litterarum studiis implicatus qui in eodem tirocinio constitutus aetatis suae annos mente excedens miro inter diu proficiebat ingenio
a07253 A Brevi quidem post tempore saecularis disciplinae magisteriis liberaliter eruditus crescebat virtutum famulatrix longue lateque in eodem opinio
a07254 A Galliarum praeses Denobaus ait quis aestu aut unde venisti respondit Nazarius christianus sum pro doctrina apostolorum ad vos destinatus ut relinquatis idola deum cognoscatis qui fecit omnia Nazarii, Celsi
a07259 A Cum duceretur in carcerem sanctus dei Nazarius cantabat dicens cum Celso deus in adjutorium nostrum intende domine ad adjuvandum nos festina Nazarii, Celsi
a07260 A Nazarius sanctus dixit meus rex servus suis vitam prestat aeternam unde non timemus tormenta nec pavescimus mortem Nazarii, Celsi
a07261 A Oravit Nazarius dicens domine Jesu Christe qui beato Petro apostolo tuo constantiam in passione donasti per angelum tuum destrue simulacra ista Nazarii, Celsi
a07262 A Nero dixit Nazario in mari te jacutari jubebo et nunc dic mihi seductor quae erit tibi remuneratio de deo tuo Nazarii, Celsi
a07263 A Cum vidissent Nazarium naute cum puero a divina dextra deportari super undas maris omnes exclamaverunt dicentes sancte vir dei libera nos et credimus in deum unum Nazarii, Celsi
a07264 A Ait praeses immolate diis et vivite respondit Nazarius nostras cervices non submitemus idolis qui verum deum veneramur in caelis Nazarii, Celsi
a07265 A O quam gloriosus est confessor domini Samson qui de mundo migravit ad Christum velut Lucifer inter astra coruscat inter pontificum agmina meritorum lampade fulget ipse nos ad aeternae vitae perducat gaudia prece sua ab omni liberos noxa Samsonis
a07266 A Poteris intra
a07267 A Disrupisti domine
a07268 A Sancto dei Samson qui in caelis laetaris cum angelis videndo faciem creatoris intercede pro nobis ut mereamur domino reddere hostiam laudis Samsonis
a07269 A O egregii martyres Christi Nazari atque Celse qui tam acerba pertulatis tormenta pro amore regis aeterni unde exultant hodie agmina caelestia et congaudet omnis turba christicola ex largito vobis triumpho a domino deo oramus sublimibus vestris ut mereamur ad Jesu Christi suffragiis Nazarii, Celsi
a07274 A O virgo alma regina praecelsa cujus in curru resplendunt omnia templa fores et edes imperit ubi sedes cujus es mater roga simus haeredes
a07280 A Sanctissimi patris Salvi festivitatem recurrenter sollemniter celebremis qui consortium fugiens hominum societatem pro meruit angelorum hujus sanctum adoremus patrocinum ut intercedat pro nobis ad dominum deum nostrum Salvii
a07282 A Cum jam revelante deo tempus suae vocationis pontifex agnovisset Salvius ipse sibilae pulchrum composuit corpus abluit vestem induit et sic telum semper caelestem reddidit spiritum jam cum Christo regnaturus per eum alleluia Salvii
a07286 A Sanctus deus qui sedes super cherubim solus invisibilis sanctus fortis tu solus immaculatus salvator miserere nobis sanctus et immortalis qui dei genetricis orationem susceptisti alleluia alleluia Sabbato Sancto
a07288 A O venerande Christi apostole Jacobe propagator dei piorum praeceptorum plebis tuae vota suscipe ac pro nobis apud dominus intercedere dignare Vigilia Jacobi
a07296 A Imposuit Jesus Simoni nomen Petrus et Jacobo et Joanni nomina Boanerges alleluia Vigilia Jacobi
a07297 A Vocavit Jesus Jacobum et Joannem Boanerges quod est filii tonitrui alleluia Vigilia Jacobi
a07298 A Sicut enim tonitrui voces faciunt tremere terram sic omnis mundus contremuit vocibus illorum Vigilia Jacobi
a07299 A Recte filii tonitrui cognominatur quorum unus e caelestibus intonans vocem emisit in principio erat verbum Vigilia Jacobi
a07300 A Jacobus et Joannes tonitruum de nube terrificum in montem Tabor audierunt hic est filius meus dilectus ipsum audite Vigilia Jacobi
a07301 A Ascendens Jesus in montem vocavit ad se Jacobum et Joannem et imposuit eis nomina Boanerges alleluia Vigilia Jacobi
a07302 A Ad sepulchrum beati Jacobi aegri veniunt et sanantur caeci illuminantur claudi eriguntur daemoniaci liberantur mestis consolatio datur et quod majus est fidelium preces exaudiuntur ibi Barbarae gentes omnium mundi climatum catervatim occurrunt munera laudis domino deferentes alleluia Jacobi
a07306 A O quanta sanctitate et gratia beatus Jacobus refulget in caelis qui virtute dei tanta miracula agit in terris nullus enim est qui enarrare queat quanta beneficia tribuit petentibus se toto corde Jacobi
a07307 A Gaudeat plebs Gallaecianorum quae tantum ducem ac pastorem meruit suscipere almum Jacobum exultent gentes occidentales omnesque insulae illustrate tanto patrono laetetur Samaria documentis ejus imbuta gratuletur Jerosolyma sanguine ejus purpurata omnes festa ejus celebrantes dicant gloria tibi domine Jacobi
a07308 A Sanctissime apostole Jacobe sedulae pro salute tocius populi Christum deprecare qui subvenis periclitantibus ad te clamantibus tam in mari quam in terra sucurre nobis nunc et in periculo mortis Jacobi
a07309 A Jacobe servorum spes et medicina tuorum redde tuis vitam per tempora longa capitam ut superam castris jungi mereamur in astris Jacobi
a07313 A Honorabilem eximii patroni nostri die hujus apostoli domini Jacobi sollemnitatem celebremus devotione humili ut ejus almis precibus a noxis cunctis mereamur liberari Jacobi
a07314 A Alleluia Jacobe sanctissime alleluia pro nobis intercede alleluia alleluia Jacobi
a07315 A Alma perpetui luminis lux apostole Jacobe obscena tuorum intima famulorum illumina ut valeant tempora sic ducere saecli quo valeant gaudia captare vitae Jacobi
a07317 A Jesus dominus vidit duos fratres Jacobum Zebedaei et Joannem in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes recia sua et vocavit eis Jacobi
a07318 A Venite post me dixit Jesus Jacobo et Joanni et faciam vos piscatores hominum Jacobi
a07319 A Jacobus et Joannes statim relictis reetibus et patre secuti sunt redemptorem alleluia Jacobi
a07320 A Jesus vocavit Jacobut Zebedaei et Joannem fratrem ejus et imposuit eis nomina Boanerges Jacobi
a07321 A Eduxit Jesus beatum Jacobum in montem excelsum seorsum et transfiguratus est ante eum Jacobi
a07322 A Dixerunt Jacobus et Joannes ad Jesum da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua Jacobi
a07323 A Jesus autem ait Jacobo et Joanni potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum at illi dixerunt ei possumus Jacobi
a07324 A Jam vos delectat locus celsitudinis sed prius via exerceat laboris Jacobi
a07325 A Herodes rex misit manus ut affligeret quosdam de ecclesia occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio Jacobi
a07326 A Videns herodes quia de Jacobi nece gratum esset Judaeis et Petrum conjecit in carcerem Jacobi
a07327 A Regis vero facinus in apostolo perpetrarum dilationem non patitur ultionis sed continuo vindex adest divina dextera Jacobi
a07328 A Statim percussit Herodem angelus domini eo quod non dedisset gloriam deo Jacobumque permisset et scatens vermibus expiravit alleluia Jacobi
a07329 A Jacobe magne supplantator nomine supplanta nos a viciis tuis almis meritis Jacobi
a07344 A Immisit in quid Herodes rex magnus suas affligere aliquos de ecclesia et interfecit Jacobum fratrem Joannis gladio alleluia Jacobi
a07345 A His qui obtulerat Jacobum judici ad martyrium motus poenitentia confessus est se esse Christianum alleluia Jacobi
a07346 A Ducti sunt in quid ambo pariter ad supplicum mortis alleluia Jacobi

Pages