A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 1951 - 2000 of 13530 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
002964 | A | Gloriosus Athenensium pontifex Romam adiens a sancto Clemente dignanter susceptus est et pro sua sanctitate loco maximae venerationis est habitus | Octava Dionysii |
002965 | A | Gloriosus confessor domini N. vitam angelicam gerens in terris speculum bonorum operum factus est mundo et ideo cum Christo jam sine fine gaudet in caelis | |
002966 | A | Gloriosus Cucuphas visceribus in alvum ad horam receptis citius est divina operatione sanatus | Cucuphatis |
002967 | A | Gratia caelestis reparatrix totius orbis diffusa est labiis virgo Maria tuis propterea regum te rex benedixit in aevum et facit a dexteris castam sedere suis aurea quam fulvo vestis circumdata limbo ambit et exornat riteque cumdecorat | Purificatio Mariae |
002968 | A | Gratia dei in me vacua non fuit sed gratia ejus semper in me manet | Pauli |
002969 | A | Gratia superna per beatorum pectora Ticinensi populo praecucurrit ita a Christo in beatum Petrum a Petro in Marco a Marco vero in Hermagora cui beati patres nostri Syrus atque Yventius auditores deo digni exstiterunt | Syri |
002970 | A | Gratias ago deo meo quia hostia Christi effici merui assatus non negavi et interrogatus Christum confessus sum | Laurentii |
002971 | A | Gratias tibi agimus conditor rerum quia hujus viri laudabile meritum semper accipit incrementum | Gregorii |
002972 | A | Gratias tibi agimus domine Jesus Christe qui misisti angelum tuum et eripuisti nos de his poenis ac plagis et unguento misericordiae tuae unxisti nos | Firmi, Rustici |
002973 | A | Gratias tibi ago domine Jesu Christe | Laurentii |
002974 | A | Gratias tibi ago domine quia januas tuas ingredi merui | Laurentii |
002975 | A | Gratias tibi ago domine Jesu Christe quia memor es mei et misisti ad me apostolum tuum curare vulnera mea | Agathae |
002976 | A | Gratias tibi ago pie pastor Jesu Christe qui me hostiam tibi esse decrevisti qui teipsum pro salute mundi patri sacrificium obtulisti justus pro injustis innocens pro damnatis et peccati expers pro peccatoribus universis | Afrae |
002977 | A | Gratias tibi deus gratias tibi vera una trinitas una et trina veritas trina et una unitas | De Trinitate |
002977.1 | A | Gratias tibi deus gratias tibi vera et una trinitas una et summa deitas sancta et una unitas | De Trinitate |
002977.2 | A | Gratias tibi deus gratias tibi vera una trinitas una et summa veritas sancta et una deitas | De Trinitate |
002978 | A | Gratias tibi domine Jesu referimus immensas quia in beata martyre Afra ubi abundavit iniquitas superabundavit et gratia tua | Afrae |
002979 | A | Gratulor virtuti vestrae commilitones optimi quod amore religionis nullam vobis Caesaris praeceptum attulit formidinem | Mauritii et sociorum |
002980 | A | Gregem tuum domine ne deseras pastor bone qui dormire nescis sed semper vigilas | Ad Completorium |
002981 | A | Gregorius ortus Romae senatorum sanguine fulsit mundo velut gemma auro superaddita dum praeclarior praeclaris hic accessit atavis | Gregorii |
002982 | A | Gregorius papa inclytus patre Gordiano matre vero Sylvia Romana urbe est editus | Gregorii |
002983 | A | Gregorius ut creditur divinitus sic dicitur qui sibi et ecclesiae vigilavit catholicae | Gregorii |
002984 | A | Gregorius vigiliis confectus et jejuniis etsi marcebat corpore ex spe vigebat animae | Gregorii |
002985 | A | Gustata veritatis dulcedine Afra sollicita pro genetrice per noctem verbisatorem transmigrat ad Hilariam | Afrae |
002986 | A | Gyrum caeli circuivi sola et in fluctibus maris ambulavi in omni gente et in omni populo primatum tenui superborum et sublimium colla propria virtute calcavi | De Sapientia |
002987 | A | Habitabit in tabernaculo tuo requiescet in monte sancto tuo | Sabbato Sancto |
002988 | A | Habitare fratres in unum | |
002989 | A | Habitatores autem loci videntes tale miraculum per beatum celebratum Maurum deprecabantur eum ut benedictionem illis daret | Mauri |
002990 | A | Habuit vir dei capsellam de corio factam diligenter seratam hanc suis ex humeris pendentem jugiter gestare solebat | Galli |
002991 | A | Hac latebra triduo se occultavit donec illum populus romanus jejuniis et orationibus tertia super eum nocte columna lucis emissa obtinuit | Gregorii |
002992 | A | Haec autem dum sanctus pater Benedictus audiret in magna deinceps jam veneratione coepit sanctum Maurum habere quem deo ita proximum esse videbat | Mauri |
002993 | A | Haec autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus filius dei et ut credentes vitam habeatis in nomine ipsius alleluia | Dom. 2 p. Pascha |
002994 | A | Haec cum dixisset conversa est retrorsum et vidit Jesum stantem et nesciebat quia Jesus est alleluia | Mariae Magdalenae |
002995 | A | Haec dicit dominus clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam | |
002996 | A | Haec eo orante vox ad eum de caelo facta est omnem petitionem tuam adimplebo Blasi athleta dilectissime mox spiculator ejiciens eum a praetorio cum duobus puerulis amputavit capita eorum foras muros Sebastiae urbis ita completo martyrio migravit ad dominum sancte Blasi memento nostri | Blasii |
002997 | A | Haec est dies quam fecit dominus hodie dominus afflictionem populi sui respexit et redemptionem misit hodie mortem quam femina intulit femina fugavit hodie deus homo factus id quod fuit permansit et quod non erat assumpsit ergo exordium nostrae redemptionis devote recolamus et exsultemus dicentes gloria tibi domine | Annuntiatio Mariae |
002997:cs | A | Tentoť jest den /// | Annuntiatio Mariae |
002998 | A | Haec est domus domini firmiter aedificata bene fundata est supra firmam petram | In Dedicatione Ecclesiae |
002999 | A | Haec est generatio quaerentium dominum quaerentium faciem dei Jacob | Omnium Sanctorum |
003000 | A | Haec est gloria omnibus sanctis ejus | In Dedicatione Ecclesiae |
003001 | A | Haec est quae nescivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum sanctarum | Purificatio Mariae |
003002 | A | Haec est regina virginum quae genuit regem velut rosa decora virgo dei genetrix per quam reperimus deum et hominem alma virgo intercede pro nobis omnibus | Nativitas Mariae |
003003 | A | Haec est vera fraternitas quae numquam potuit violari certamine qui effuso sanguine secuti sunt dominum contemnentes aulam regiam pervenerunt ad regna caelestia | Comm. plurimorum Martyrum |
003003.1 | A | Haec est vera fraternitas quae numquam potuit violari certamine qui effuso sanguine secuti sunt dominum | Joannis, Pauli |
003004 | A | Haec est vera fraternitas quae vicit mundi crimina Christum secuta inclyta tenens caelestia | Duodecim Fratrum |
003005 | A | Haec est via qua dilectus domini caelum Benedictus ascendit | Benedicti |
003006 | A | Haec est virgo sapiens et una de numero prudentum | Comm. plurimorum Virginum |
003007 | A | Haec est virgo sapiens quam dominus vigilantem invenit | Comm. plurimorum Virginum |
003008 | A | Haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum jam non proverbiis loquar vobis sed palam de patre annuntiabo vobis alleluia | Dom. 5 p. Pascha |
003009 | A | Haec locutus sum vobis apud vos manens paraclitus spiritus sanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnia alleluia | Fer. 3 Pent. |