A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 2151 - 2200 of 13530 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
003151 | A | Hymnum cantate nobis de canticis Sion | |
003152 | A | Hymnum cantate nobis alleluia de canticis Sion alleluia quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena alleluia septuaginta annos super flumina Babylonis sedimus et flevimus dum recordaremur Sion alleluia ibi suspendimus organa nostra alleluia | Dom. Septuagesimae |
003153 | A | Hymnum dicamus alleluia domino deo nostro alleluia | Dom. Sexagesimae |
003154 | A | Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula benedicite | Dom. Quinquagesimae |
003155 | A | Hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi gloria haec est omnibus sanctis ejus | Omnium Sanctorum |
003156 | A | Ibat igitur Saulus furia invectus dirum toto pectore virus efflabat et sanctorum sanguinem sine intermissione sitiebat | Conversio Pauli |
003157 | A | Ibat Jesus in civitatem quae dicitur Naim et ibant discipuli ejus cum eo et turba copiosa cum autem appropinquaret portae civitatis ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae | Dom. 17 p. Pent. |
003157.1 | A | Ibat Jesus in civitatem Naim et ibant discipuli ejus cum eo et turba copiosa cum autem appropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae | Dom. 17 p. Pent. |
003157.2 | A | Ibat Jesus in civitatem quae vocatur Naim et ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae | |
003158 | A | Ibi ergo agens benigni dei imitationes et his qui post te futuri sunt eas trades alleluia | Octava Dionysii |
003159 | A | Ibi olim positi fuimus exsequiarum tempore planctus nunc quaere nos in illo loco qui dicitur bonorum virorum possessio | Inventio Stephani |
003160 | A | Ibo mihi ad montem myrrhae et ad collem Libani et loquar sponsae meae tota speciosa es proxima mea et macula non est in te veni a Libano veni et transibis ad montem Seir et Hermon a cubilibus leonum a montibus leopardorum alleluia | Assumptio Mariae,8 |
003160.1 | A | Ibo nunc ad montem myrrhae et ad colles Libani et loquar sponsae meae tota speciosa est proxima mea et macula non est in te veni a Libano sponsa veni a Libano veniens et transibis ad montem Seir et Hermon a cubilibus leonum a montibus leopardorum veni in hortum meum ut viderem si floruissent mala punica | Assumptio Mariae,8 |
003160.2 | A | Ibo mihi ad montem myrrhae et ad colles Libani et loquar sponsae meae tota speciosa es amica mea et macula non est in te veni a Libano sponsa veni a Libano veniens et transibis ad montem Seir et Hermon a cubilibus leonum a montibus leopardorum | Nativitas Mariae |
003161 | A | Ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini | Dom. Pentecostes |
003162 | A | Ideo jurejurando fecit illum dominus crescere in plebem suam | Comm. unius Confessoris |
003163 | A | Ideo petivi indutias martyrii mei ut credentibus timorem tollerent passionis et non credentibus vocem exsultationis auferent | Luciae |
003164 | A | Ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei | Annuntiatio Mariae |
003165 | A | Igitur Caesar immitior fera in bovem aeneum incensum jubet sanctos induci | Transl. Eustachii |
003166 | A | Igitur Othmarus abba natione Suevorum oriundus fuit | Othmari |
003167 | A | Igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas | Laurentii |
003168 | A | Ignium flammis circumdata dominum hymnizans benedixit et inter gratiarum actiones martyrio candidatum caelo spiritum reddidit | Afrae |
003169 | A | Illaesa est mater virgo sancta quae talem portavit filium qui creavit omnia de sinu patris advenit in virginalem uterum annuntiante angelo et ipsa meruit portare deum et hominem | De BMV |
003170 | A | Ille autem tam firmo in confessione Christi nominis in universa terra admirabilis statui eorum vim dehinc adhibuit tormentorum | Januarii |
003171 | A | Ille homo qui dicitur Jesus lutum fecit ex sputo et linivit oculos meos et modo video | |
003172 | A | Ille me clarificabit quia de meo accipiet et annuntiabit vobis alleluia | Dom. 4 p. Pascha |
003173 | A | Ille vero studiosius commonebat extremum diem dicens bene novi quam patriam famulis suis deus repromisit | Germani |
003174 | A | Ille vir sanctum dei famulum gloriosissimi regis Pippini secum deferens devote aspectibus praesentavit | Othmari |
003175 | A | Illi autem homines videntes signa quae faciebat Jesus mirabantur et dicebant ad invicem quis est hic et maria oboediunt ei | Dom. 4 p. Epiph. |
003176 | A | Illi autem profecti praedicaverunt ubique deo cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis alleluia alleluia | Ascensio Domini |
003177 | A | Illi homines cum vidissent quod fecerat Jesus signum intra se dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum | Dom. 4 Quadragesimae |
003177.1 | A | Illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum | Dom. 4 Quadragesimae |
003177m1 | A | Illi ergo homines cum vidisset quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum | |
003178 | A | Illis diebus praeses Agricolaus praecepit suis in silvam venatum ire qui concito cursu egressi tendebant ad montem ubi sanctus Blasius illis insciis morabatur | Blasii |
003179 | A | Illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia rogabo patrem de vobis alleluia | Dom. 5 p. Pascha |
003180 | A | Illo quoque negante jussit afferri sibi infantem cumque oblatus fuisset triginta ab ortu habens dies ait ad eum Briccius adjuro te per deum ut si ego te generavi coram cunctis edicas | Briccii |
003181 | A | Illumina domine sedentes in tenebris et umbra mortis | Sabbato per annum |
003182 | A | Illumina domine vultum tuum super nos | |
003183 | A | Illumina oculos meos domine | |
003184 | A | Illuminare domine his qui in tenebris sedent et dirige pedes nostros in viam pacis deus Israel | Sabbato per annum |
003185 | A | Illuminatio mea et salus mea dominus | Dom. per annum |
003186 | A | Illuminatio cordis aspectu circa ortum aurorae vidit vir dei inter choros canentium columbam niveo candore fulgentem se petere iterumque et iterum sibi advolantem humeris suis insedisse | Findani |
003187 | A | Illustrabat enim eum caelestis sapientia et spiritalibus gemmis ornata simplicitas | Symphoriani |
003188 | A | Illuxit nobis dies redemptionis nostrae praeparationis antiquae felicitatis aeternae | Nativitas Domini,8 |
003189 | A | Imbuta verae fidei rudimentis Afra quaeque a sancto hospite salutaria percepit matri suae Hilariae fideliter indicavit | Afrae |
003190 | A | Immensi regis signifer beate Benedicte succurre nobis miseris ad te confugientibus | Benedicti |
003191 | A | Immitis Caesar iratus nimium crudeli sententia innocentes damnat | Transl. Eustachii |
003192 | A | Immitis vero bestia caput submittens ut coacta divina egreditur de harena | Transl. Eustachii |
003193 | A | Immutemur habitu in cinere et cilicio jejunemus et ploremus ante dominum quia multum misericors est dimittere peccata nostra deus noster | |
003194 | A | Impetum fecerunt unanimes in Stephanum eiecerunt eum extra civitatem invocantem illum et dicentem domine Jesu accipe spiritum meum et ne statuas illis hoc peccatum | Stephani |