A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 2451 - 2500 of 13530 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
003432 | A | Iste sanctus digne in memoriam vertitur hominum qui ad gaudium transiit angelorum quia in hac peregrinatione solo corpore constitutus cogitatione et aviditate in illa aeterna patria conversatus est | Galli |
003432.1 | A | Iste sanctus digne in memoriam vertitur hominum qui ad gaudium transiit angelorum | Comm. unius Confessoris |
003433 | A | Iste sanctus dum pro colligendis animabus satageret dedit illi dominus ut totam pariter Anglorum converteret gentem | Gregorii |
003434 | A | Iste sanctus pro lege dei sui certavit usque ad mortem et a verbis impiorum non timuit fundatus enim erat firmam petram | Comm. unius Martyris |
003435 | A | Iste sanctus pro lege dei sui morti se tradidit non dubitavit mori alleluia alleluia | Comm. unius Martyris TP |
003436 | A | Isti etenim maximo digni sunt honore venerari in terris quos in caelo rex regum immensa cumulavit gloria | Inventio Stephani |
003437 | A | Isti sunt angelica solidati claritate martyres inclyti Gervasius et Protasius quorum germanitas a Christo inter immania fuit fulcita tormenta omnes precamur ut eorum intercessione a domino sublimemur | Gervasii, Protasii |
003438 | A | Isti sunt duae olivae et duo candelabra lucentia ante dominum habent potestatem claudere caelum nubibus et aperire portas ejus quia linguae eorum claves caeli factae sunt | Joannis, Pauli |
003438.1 | A | Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu domini terrae stantes | Pauli,8 |
003439 | A | Isti sunt duae olivae principes ecclesiae qui pro ea jugiter assistunt ante dominum | Petri, Pauli,8 |
003440 | A | Isti sunt martyres Christi Gervasius et Protasius qui monita dei cernentes respuentes praedia et divitias secuti sunt domini nostri vestigia | Gervasii, Protasii |
003441 | A | Isti sunt sancti dei Crispinus et Crispinianus nobili progenie rebusque ditati egressi sunt Romam propter amorem Christi reliquerunt omnia secuti sunt dominum et pervenerunt ad praemia regni quae promisit dominus diligentibus se | Crispini,Crispiniani |
003442 | A | Isti sunt sancti qui pro dei amore minas hominum contempserunt sancti martyres in regno aeterno exsultant cum angelis o quam pretiosa est mors sanctorum qui assidue assistunt ante dominum et ab invicem non sunt separati | Joannis, Pauli |
003443 | A | Isti sunt sancti qui pro lege dei sui morti se tradere non dubitaverunt ab iniquis interfecti sunt et in aeternum vivunt cum Christo agnum secuti sunt et acceperunt palmam | Comm. plurimorum Martyrum |
003444 | A | Isti sunt sancti qui pro testamento dei sua corpora tradiderunt et in sanguine agni laverunt stolas suas | Comm. plurimorum Martyrum |
003445 | A | Isti sunt sermones quos dicebam vobis cum essem vobiscum alleluia alleluia | |
003446 | A | Isti sunt triumphatores et amici dei qui contemnentes jussa principum meruerunt praemia aeterna modo coronantur et accipiunt palmam | Comm. Apostolorum |
003447 | A | Isti sunt triumphatores et amici dei quorum doctrina fulget ecclesia | Comm. Apostolorum |
003448 | A | Isti sunt viri sancti et amici dei quorum doctrina fulget ecclesia | Comm. Apostolorum |
003449 | A | Isti sunt viri sancti quos elegit dominus in caritate non ficta et dedit illis gloriam sempiternam quorum doctrina fulget ecclesia ut sol et luna alleluia | Comm. Apostolorum |
003450 | A | Isti viventes in carne plantaverunt ecclesiam sanguine suo non sunt de terra corpora eorum separata quorum merita sunt in caelis animae sanctorum coaequales | Comm. Apostolorum |
003451 | A | Istorum est enim regnum caelorum qui contempserunt vitam mundi et pervenerunt ad praemia regni et laverunt stolas suas in sanguine agni | Comm. plurimorum Martyrum |
003452 | A | Ita gemina virtute reum coercuit vis rigoris et servavit sata meritum sanctitatis | Hilarii Arelatensis |
003453 | A | Ita namque in gratiam curationum excrevit ut nemo ab eo salutem exposceret qui non sine mora perciperet | Cucuphatis |
003454 | A | Ita per Mauri meritum vini redundat vasculum ut uni quod satis est tot sitientes satiet | Mauri |
003455 | A | Ita sanctus Medardus hoc quod praedixerat quasi propheta divino spiritu jam probavit | Medardi |
003456 | A | Ita siquidem lux fidei micans ceris lumen infudit meritumque patris potentia divina tanto miraculo monstravit | Hilarii Arelatensis |
003457 | A | Itaque a beato Paulo apostolo Atheniensium est ordinatus episcopus quo jubente Christi evangelium praedicavit concivesque ad fidem veritatis convertit | Octava Dionysii |
003458 | A | Itaque ad vana sacrifica idolorum illos coepit impellere qui deo vero cottidianum sacrificabant sacrificium justitiae | Januarii |
003459 | A | Ite dicite Joanni caeci vident et surdi audiunt claudi curantur leprosi mundantur | Dom. 3 Adventus |
003460 | A | Ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias alleluia | Dom. Pentecostes |
003461 | A | Ite et vos in vineam meam et quod justum fuerit dabo vobis | Dom. Septuagesimae |
003462 | A | Ite nuntiate fratribus meis alleluia ut eant in Galilaeam ibi me videbunt alleluia alleluia alleluia | In tempore Paschae |
003463 | A | Iter faciente Jesu dum ambularet Jericho caecus clamabat ad eum ut lumen recipere mereretur | Dom. Quinquagesimae |
003464 | A | Iterum autem videbo vos alleluia et gaudebit cor vestrum alleluia | Dom. 3 p. Pascha |
003465 | A | Iterum autem videbo vos alleluia et gaudebit cor vestrum alleluia et gaudium vestrum nemo tollet a vobis alleluia | Dom. 3 p. Pascha |
003468 | A | Jam corpus ejus corpori meo sociatum est et sanguis ejus ornavit genas meas | Agnetis |
003469 | A | Jam decus lactentium Nicolaus mirabili portendebat auspicio sanctae parsimoniae tempus | Nicolai |
003470 | A | Jam hiems transiit imber abiit et recessit surge amica mea et veni | Comm. plurimorum Virginum |
003471 | A | Jam non dicam vos servos sed amicos meos quia omnia quaecumque audivi a patre meo nota feci vobis | Comm. Apostolorum |
003472 | A | Jam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi hujus et in me non habet quicquam sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio alleluia | Fer. 4 Pent. |
003473 | A | Jam tibi fili carissime divini verbi curam commiseram nunc quoque pro fide qua astamus responsa committo | Vincentii |
003474 | A | Jam tua miseratione Christe istam provinciam fidelis turba ita repleverat ut eam describere nequiret Porphyrius | Yventii |
003475 | A | Januarius cum sociis traditus est feris quae ut oves mites pedibus mox illius almis occurrerunt | Januarii et sociorum |
003476 | A | Januarius inopi orarium ut dixit dedit post suum obitum | Januarii |
003477 | A | Jerusalem civitas sancta ornamentis martyrum decorata cujus plateae sonant laudes de die in diem | Comm. plurimorum Martyrum TP |
003478 | A | Jerusalem gaude gaudio magno quia veniet tibi salvator alleluia | Dom. 3 Adventus |
003479 | A | Jerusalem Jerusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt | Stephani |
003480 | A | Jerusalem Jerusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti | Stephani |
003481 | A | Jerusalem respice ad orientem et vide alleluia | Fer. 2 Hebd. 1 Adv. |