A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 2251 - 2300 of 13530 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
003241 A In hoc ergo loco experiuntur infirmi quantum dei famulos conveniat honorari ubi recipit caecitas visum debilitas gressum et obstrictae aures recipere merentur auditum Dionysii
003242 A In humilitate judicium ejus sublatum est generationem ejus quis enarrabit
003243 A In hymnis et confessionibus benedicebant dominum qui magna fecit in Israel et victoriam dedit de inimicis nostris De Machabaeis
003244 A In illa die stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lac et mel alleluia Dom. 1 Adventus
003245 A In iniquitatibus conceptus sum peccavi coram te domine miserere mei Pro defunctis
003246 A In Israel magnum nomen ejus
003247 A In isto loco promissio vera est et peccatorum remissio splendor et lux perpetua et sine fine laetitia quam meruit Christi martyr Sebastianus Fabiani, Sebastiani
003248 A In jejuniis et orationibus constituto apparuit iterum sanctus Gamaliel Luciano presbytero dicens quare dissimulasti frater et non retulisti quae dicta sunt tibi Joanni episcopo Inventio Stephani
003249 A In lege domini fuit voluntas ejus die ac nocte Comm. unius Martyris
003250 A In loco pascuae ibi me collocavit Pro defunctis
003251 A In mandatis ejus volet nimis Dom. per annum
003252 A In matutinis domine meditabor in te
003252.1 A In matutinis domine meditabor in te quia factus es adjutor meus
003253 A In mediis flammis martyr invicta in nomine domini Jesu Christi exsultans et turbis Christum annuntians manebat immobilis Luciae
003254 A In medio carceris stabat beatus Joannes voce magna clamavit et dixit domine deus meus tibi commendo spiritum meum Decoll. Jo. Bapt.
003255 A In medio ecclesiae aperuit dominus os ejus et implevit eum spiritu sapientiae et intellectus alleluia Joannis Evang.
003256 A In medio ecclesiae aperuit os ejus et implevit eum spiritu sapientiae et intellectus stolamque gloriae induit eum alleluia alleluia alleluia Joannis Evang.
003257 A In medio et in circuitu sedis dei quattuor animalia senas alas habentia oculis undique plena non cessant nocte ac die dicere sanctus sanctus sanctus dominus deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est Matthaei
003258 A In memoria aeterna erit justus ab auditione mala non timebit Decoll. Jo. Bapt.
003259 A In nomine domini impero tibi daemon ut simulacrum sicut cera liquescat et statim resolutum est Thomae Apost.
003260 A In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula in pace Petri, Pauli
003261 A In odore unguentorum tuorum currimus adolescentulae dilexerunt te nimis Assumptio Mariae
003262 A In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum Comm. Apostolorum
003263 A In omnibus his non peccavit Job labiis suis neque stultum quid contra deum locutus est De Job
003264 A In pace factus est locus ejus et in Sion habitatio ejus Sabbato Sancto
003265 A In pace in idipsum dormiam et requiescam Sabbato Sancto
003266 A In paradisum deducant te angeli in tuo adventu suscipiant te martyres et perducant te in civitatem sanctam Jerusalem Pro defunctis
003267 A In patientia vestra possidebitis animas vestras Comm. Apostolorum
003268 A In patre manet aeternitas in filio aequalitas in spiritu sancto aeternitatis aequalitatisque connexio De Trinitate
003269 A In pauca fuisti fidelis super multa te constituam dicit dominus Comm. unius Confessoris
003270 A In paucis vexati in multis bene disponentur quoniam donum et pax est electis dei Comm. plurimorum Martyrum
003271 A In plateis ponebantur infirmi in lectulis ut veniente Petro saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum et liberarentur ab infirmitatibus suis Petri, Pauli
003272 A In praesepio jacebat et in caelis fulgebat ad nos veniebat et apud patrem manebat Nativitas Domini,8
003273 A In principio et ante saecula deus erat verbum ipse natus est nobis salvator mundi Octava Nat. Domini
003274 A In prole mater in partu virgo gaude et laetare virgo mater domini Assumptio Mariae
003275 A In qua civitate cum puellis suis veneris sacris dedita tunc turpis sed postmodum sanctissima habitabat Afra Afrae
003276 A In qua dum delitesceret concurrebant ad eum plures ferae agrestes et quas quodam intellectus vigore vice hominum illum constipabant Blasii
003277 A In quamdam itaque Lici fluminis insulam ducta ardenter flammis crepitantibus pyram laeta conspicatur et ut a pristinis per hanc sordibus expurgari mereretur suppliciter salvatoris mundi pietatem precatur Afrae
003278 A In regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae sedebitis et vos judicantes duodecim tribus Israel Conversio Pauli
003279 A In resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sicut angeli dei in caelo alleluia Dom. 19 p. Pent.
003279m7 A In resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli dei in caelo alleluia
003281 A In rogum validissimum projiciuntur martyres cantantes Benedictus dominus quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae Firmi, Rustici
003282 A In sanctis ejus laudate deum
003283 A In sanctis et in firmamento virtutis ejus laudate dominum omnes angeli ejus Omnium Sanctorum
003284 A In sanctis gloriosus es deus noster quis similis tibi sanctimonium tuum domine quod praeparaverunt manus tuae domine qui regnas in aeternum et in saeculum et adhuc alleluia In Letaniis
003284.1 A In sanctis gloriosus est deus noster quis similis tibi sanctimonium tuum domine quod praeparaverunt manus tuae domine qui regnas in aeternum et adhuc in finem In Letaniis
003285 A In sanctitate serviamus domino et liberabit nos ab inimicis nostris
003286 A In sanctorum devotionibus sanctus Mauritius triumphavit sanctorum gloriam beatus Exuperius ordinavit spem immortalitas sanctus candidus et Victor fide ornaverunt Mauritii et sociorum
003287 A In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo Octava Nat. Domini
003288 A In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur domine a te et sic fiat sacrificium nostrum ut a te suscipiatur hodie et placeat tibi domine deus Dom. 1 Quadragesimae

Pages