A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 3251 - 3300 of 13529 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
004171 A Orabant sancti martyres dicentes gratias tibi agimus domine qui nos de hoc saeculo eripiens ad te venire praecipis Crispini,Crispiniani
004172 A Orabat Judas deus deus meus ostende mihi lignum sanctae crucis alleluia Inventio Crucis
004173 A Orabat sanctus Benedictus domine non aspicias peccata mea sed fidem hujus hominis qui rogat resuscitari filium suum et sub oculis omnium viventem puerum reddidit patri suo Benedicti
004174 A Orabat sanctus Thomas ad dominum respice in me domine invocantem te ac revertentem ad nuptias Thomae Apost.
004175 A Oramus te beatissime confessor dei et dux gloriose agminis monastici Benedicte ut pro gregis ejus aeterna salute perpetuus intercessor digneris exsistere Benedicti
004176 A Oramus te virgo virginum oramus te dignissima aeterni regis porta oramus te mundi regina quae sola meruisti esse januam vitae ut apud proprium pro nobis intercedas filium alleluia Assumptio Mariae,8
004177 A Orante beato praesule Narcisso venit lumen clarum de caelo quod excussit tam noctis tenebras quam de corde Afrae perfidiae nebulas Afrae
004178 A Orante sancta Lucia apparuit ei beata Agatha consolabatur ancillam Christi Luciae
004179 A Orante sancto Bartholomaeo omnes in templo Astaroth diversis languoribus vexati gratia Christi salvati sunt Bartholomaei
004180 A Orante sancto Clemente apparuit ei agnus dei Clementis
004181 A Orante sancto Martino apparuit ei angelus domini Octava Martini
004182 A Orantes autem sancti manebant illaesi et dicebant ad praesidem si habes aliqua crudeliora tormenta infer nobis ut cognoscas quia nihil nobis possunt tormenta tua adjuvante nos Christo Cosmae, Damiani
004183 A Orantibus populis pontifex sacratus est beatus Eusebius a julio summo pontifice Eusebii Romanae
004184 A Orate pro persequentibus et calumniantibus vos ut sitis filii patris vestri qui in caelis est dicit dominus
004185 A Oratione completa vir dei Maurus parumper gradum figens substitit et caecum de pavimento surgere praecepit Mauri
004186 A Oravit sanctus Hippolytus voce magna et dixit gratias tibi ago domine meus Jesu Christe quia famulos meos in conspectu tuo pati video Hippolyti
004187 A Oravit sanctus Silvester et dixit te invoco Jesu Christe magnae resurrectionis auctorem audi me servum tuum quia exiit tempus ut virtutem nominis tui omnibus pandas Silvestri
004188 A Oravit sanctus Silvester voce magna et dixit ego nomen tuum Jesu Christe publica voce confiteor ut sciat omnis populus quia tu es deus solus Silvestri
004189 A Ordines angelorum videntes invisibilem venientem in aquis timore perterriti cogitabant quomodo invisibilis deus formam servi suscepit et apparescens mundum illuminavit Benedictus es domine deus Israel Octava Epiphaniae
004190 A Oremus dilectissimi nobis deum patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famem depellat aperiat carceres vincla dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum salutis indulgeat et pacem tribuat in diebus nostris insurgentesque repellat inimicos et de manu inferni liberet nos propter nomen suum alleluia Ad Processionem
004190.1 A Oremus dilectissimi nobis deum patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famem repellat aperiat carcerem vincla dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum salutis indulgeat et pacem tribuat in diebus nostris insurgentesque depellat inimicos et de manu inferni liberet nos propter nomen suum alleluia
004191 A Oremus omnes ad dominum Jesum Christum ut confessoribus suis fontis venas aperiat Clementis
004192 A Oremus omnes ad dominum Jesum Christum ut ostendat nobis martyris sui corpus Clementis
004193 A Oriens ex alto redemit nos deus Israel alleluia Ad Benedictus
004194 A Orietur diebus domini abundantia pacis et dominabitur Nativitas Domini
004195 A Orietur sicut sol salvator mundi et descendet in uterum virginis sicut imber super gramen alleluia Vigilia Nat. Domini
004195:cs A Vyndeť jakžto slunce spasitel světa a vstúpíť do života panny jakžto přieval na trávu aleluja Vigilia Nat. Domini
004196 A Oriundi sunt Romae sancti dei Crispinus et Crispinianus in Galliam devoti venerunt et sub Maximiano crudeli examinatione certaverunt Crispini,Crispiniani
004197 A Ornatam in monilibus filiam Jerusalem dominus concupivit Comm. plurimorum Virginum
004198 A Ornaverunt faciem templi coronis aureis et dedicaverunt altare domino deo De Machabaeis
004199 A Ornaverunt faciem templi coronis aureis et dedicaverunt altare domino et facta est laetitia magna in populo De Machabaeis
004200 A Ornavit me dominus ornamento decoris et coronam posuit capiti meo Comm. plurimorum Virginum
004201 A Ostende mihi faciem tuam soror mea sonet vox tua in auribus meis quia vox tua dulcis et facies tua decora Assumptio Mariae
004202 A Ostendit sanctus Gamaliel per visum Luciano sacerdoti tres calathos aureos rosis refertos et quartum argenteum croco plenum et dixit hi sunt nostri loculi et nostrae reliquiae hic autem sanguineas habens rosas loculus est sancti Stephani qui solus ex nobis martyrio meruit coronari Inventio Stephani
004203 A Oves meae vocem meam audiunt et ego dominus agnosco eas
004204 A Pacem meam do vobis alleluia pacem relinquo vobis alleluia Ascensio Domini
004205 A Pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo hic mundus dat ego do vobis alleluia Fer. 3 Pent.
004206 A Pacem tuam quaesumus domine et pax tua Christe maneat in mentibus nostris ut non timeamus a timore nocturno sive diurno sed semper vigilemus cunctis in operibus seu et in moribus mandatorum tuorum Ad Completorium
004207 A Paedagogus ipsius Modestus ab infantia sua dabat fidem Christo Viti et sociorum
004208 A Paganorum multitudo fugiens ad sepulcrum virginis tulerunt velum ejus contra ignem ut comprobaret dominus quod a periculis incendii meritis Agathae martyris suae eos liberaret Agathae
004209 A Panis enim dei est qui de caelo descendit et dat vitam mundo
004210 A Papa Clemens sancto ait esto robustus quia tu omnem Galliam suscipiens introduces in veram repromissionis terram Octava Dionysii
004211 A Parabatur eloquentia praedicationibus ne quid deesset apostolico pontifici mox futuro Germani
004212 A Paraclitus autem spiritus sanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnia alleluia Dom. Pentecostes
004213 A Paraclitus spiritus veritatis de caelis venit ad terras descendit gratiae plenitudo apparuit in apostolis haec dies sollemnis erat in qua spiritus sanctus deum se esse declarat sicut filius dei surgens a mortuis dominum se confirmat exsultemus et jucundemur in eo qui vera salus est mundi alleluia Ad Processionem
004214 A Paradisi porta per Evam cunctis clausa est et per Mariam virginem iterum patefacta est alleluia Assumptio Mariae
004215 A Paradisi portae per te nobis apertae sunt quas hodie gloriosa cum angelis triumphas Assumptio Mariae
004216 A Paratum cor meum deus Sabbato per annum
004217 A Paratus esto Israel in occursum domini quoniam venit Vigilia Nat. Domini
004218 A Paravi lucernam Christo meo inimicos ejus induam confusione Decoll. Jo. Bapt.

Pages