R

Responsory

Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 5251 - 5300 of 6119 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
605089 R Fit porta Christi per via Maria plena gratia olim praefigurata in ventris jam angustia praeter naturae vitia conceptu sic fundata quod transeat cum gloria rex vitae ferens gaudia et maneat se rata Conceptio Mariae
605090 R Genus superni luminis conceptu hujus virginis se mundo copulavit ex cujus gutta sanguinis deus naturam hominis sibi coadunavit Conceptio Mariae
605091 R Honor matris et gaudium quae virgo gignet filium orta de stirpe Jesse patens habent judicium quod propter omne vicium procedit jam in esse Conceptio Mariae
605092 R Jam nunc paterna claritas in terris dilatatur Evae veterna pravitas per Mariam purgavit cujus materna puritas divinitus sacratur ut hinc aeterna caritas humanitus nascatur Conceptio Mariae
609053 R Justus Noe perfecit omnia quae locutus est ei deus et dixit ad eum ingredere in arcam quia te vidi justum coram me in generatione ista Dom. Sexagesimae
609054 R Descendamus et confundamus linguam filiorum Noe dicit dominus ut non intelligat unusquisque vocem proximi sui atque ita divisit eos ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem Hebd. Sexagesimae
609055 R In odoris mira fragrantia populorum currit frequentia ubi passim Christi clementia sana reddit membra languentia Dominici
609056 R O flos virginitatis o rivus amoenitatis o dos dignitatis o sol serenitatis o ros puritatis nos natantes in peccatis quos labis fluctuat ratis adjunge beatis Dorotheae
699998 R Dixit angelus* (...) Dom. 1 Adventus
699999 R Dixit angelus* (...) Dom. 1 Adventus
a00023 R Dignare domine nocte ista
a00033 R Immittet angelum suum dominus in circuitu timentium eum et de omnibus tribulationibus suis eripiet eos Angeli Custodis
a00040 R Angelis suis deus mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis Angeli Custodis
a00049 R Misit dominus angelum suum et conclusit ora leonum et non nocuerunt mihi Angeli Custodis
a00051 R Muro tuo inexpugnabili circumcinge nos domine et armis tuae potentiae protege nos Angeli Custodis
a00053 R Expugna domine impugnantes nos et libera nos de inimicis nostris Angeli Custodis
a00059 R Domine deus omnipotens aedificator et custos Jerusalem civitatis superne mitte angelum tuum ut custodiat regnum et locum istum cum omnibus habitatoribus suis Angeli Custodis
a00063 R Benedic anima mea domino dominus deus magnificatus est vehementer Angeli Custodis
a00074 R Dirige nos domine per angelum tuum Angeli Custodis
a00077 R Angelus domini nobis astitit Angeli Custodis
a00088 R Stella fulgente in oriente magi munera deferunt offerentes deo thesaurum magnum aurum thus et myrrham Epiphania
a00096 R Hodie caeli aperti sunt et vox de caelo intonuit dicens hic est filius meus dilectus in quo mihi complacuit Octava Epiphaniae
a00098 R Intende deprecationem meam domine et inclina aurem tuam ad precem meam custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege me Dom. 2 p. Epiph.
a00115 R Dicebat dominus Jesus turbis Judaeorum et principibus sacerdotum quis ex vobis arguet me de peccato si veritatem dico quare non creditis mihi qui est ex deo verba dei audit ergo vos non auditis quia ex deo non estis ego autem a deo processi Dom. de Passione
a00187 R Assumens Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus in montem excelsum cum eis seorsum et ibi se transfigurans suae claritatis gloriam eis ostendit Transfiguratio Dom.
a00194 R Alme perpetui luminis lux apostole Jacobe obscena tuorum intima famulorum illumina ut valeant tempora sic ducere sedi quo valeant gaudia captare vite Jacobi
a00197 R Beati Geraldi parentes priusquam pariter convenirent votum voverunt domino quod primum fructum quem de sua commixtionem perciperent perpetuo dei servitio manciparent Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00203 R Cum Joannes patritius mane januas palatii sui ad pontificem perrecturus exisset sicut audierat in somniis dictum totum locum nive coopertum inspexit alleluia Mariae ad Nives
a00211 R Beatus Petrus prophetico et apostolico munere gloriosus potens in opere et sermone quod verbis docuit operibus comprobavit exaltans quasi tuba vocem suam Alleluia Petri de Rates
a00223 R O quam admirabilis est vir iste N[...]inter confessores non minimus unde feliciter exsultat Dei ecclesia Martinus Dumiensis archiepiscopi bracharensis
a00227 R Iste sanctus digne in memoriam vertitur hominum qui ad gaudium transiit angelorum quoniam in hac peregrinatione solo corpore constitutus cogitatione et aviditate in illa aeterna patria conversatus est Petri de Rates
a00237 R Ecce vidi agnum stantem supra montem Sion et cum eo sanctorum milia Nat. Innocentium
a00257 R Cum inducerent puerum Jesum parentes ejus in templum ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo accepit eum Simeon in ulnas suas et benedixit deum et dixit nunc dimittis domine servum tuum in pace Purificatio Mariae
a00258 R Obtulerunt pro eo domino Purificatio Mariae
a00265 R Hodie dignus et benignus vir fuit egregius almus infans vir perfectus martyr potens blasius Blasii
a00266 R Videns ad se venientes pontifex sanctissimus deum caeli laudans inde factus est laetissimus Blasii
a00267 R Felix martyr pretiose miles Christi gloriose confer nobis revelamen dans aegrotis medicamen Blasii
a00271 R Deo multos convertebat ab errore quos videbat aegris manus imponebat atque sanos faciebat universi qui videbant signa ejus stupebant Blasii
a00272 R Sanabat homines sanabat bestias repellens ab ipsis omnes molestias omnibus profvit ejus oratio nostra sit per eum in caelis portio Blasii
a00273 R Martyr gaudens in dolore Christi servet in amore in dolore confortatur in amore roboratur Blasii
a00279 R Ferreis dirupta caro pectinibus magnum dabat planctum illis fidelibus agebat Blasius immensum gaudium sed nimis lugebat coetus fidelium Blasii
a00280 R Decoratur praesul sacer blasius martyrio et in Christi regnat felix beato consortio Blasii
a00281 R O vir magnae sanctitatis et immense pietatis omnes tibi famulantes et te pie venerantes ab inferni tempestate tua magna potestate libera nos martyr sancte ut possimus deo dante paradisum possidere et cum deo permanere Blasii
a00297 R Antequam exires de vulva sanctificavi te Joannis Baptistae
a00309 R Apostolus Christi Jacobus per synagogas ingrediens depopulando superstitionem demonum fallacem Jesu domini praedicabat fidem Jacobi
a00310 R Cum venisset Philetus ad Jacobum asserebat non esse dei filium aeternum cujus se apostolum fatebatur discipulum Jacobi
a00311 R Sanctissimo Jacobo veritatem docente nam quidam erroris cultor Hermogenes discipulum suum misit ad eum Jacobi
a00314 R Facta autem in turba seditione dictum est apostolum debere vocari et ut reum iniquitatis secundum legem audiri Jacobi
a00315 R Gloriosus domini apostolus dixit hermogene accipe tibi baculum itineris mei ac intrepidus cum eo perge securus Jacobi
a00316 R Adest nobis valde laetabunda dies praecellentissimi apostoli Jacobi per cujus saluberrimam praedicationem totius plebs Hispaniae suum coepit agnoscere redemptorem Jacobi

Pages