R
Responsory
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 5351 - 5400 of 6052 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
a00502 | R | Sicut vivens misit me pater et ego vivo propter patrem et qui manducat me ipse vivit propter me hic est panis qui de caelo descendit | Corporis Christi |
a00503 | R | Immolabit haedum universa multitudo filiorum Israel et sument de sanguine ejus ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum | Corporis Christi |
a00509 | R | Parasti in conspectu meo mensam Alleluia Alleluia | Corporis Christi |
a00511 | R | Calicem salutaris accipiam alleluia alleluia | Corporis Christi |
a00518 | R | O vis aeternitatis quae omnia ordinasti in corde tuo per verbum tuum omnia creata sunt sicut voluisti et ipsum verbum tuum induit carnem in formatione illa quae educta est de Adam et sic indumenta ipsius a maximo dolore abstersa sunt | De Trinitate |
a00537 | R | Ave Maria o auctrix vitae reaedificando salutem quae mortem conturbasti et serpentem contrivisti ad quem se Eva erexit erecta cervice cum sufflatu superbiae hunc conculcasti dum de caelo genuisti quem inspiravit spiritus dei | De BMV |
a00539 | R | O clarissima mater sanctae medicinae tu unguenta per sanctum filium tuum infudisti in plangentia vulnera mortis quae Eva aedificavit in tormenta animarum tu destruxisti mortem aedificando vitam ora pro nobis ad tuum natum stella maris Maria | De BMV |
a00541 | R | O tu suavissima virga frondens de stirpe Jesse o quam magna virtus est quod divinitas in pulcherrimam filiam aspexit sicut aquila in solem oculum suum ponit cum supernus pater claritatem virginis attendit ubi verbum suum in ipsa incarnari voluit | De BMV |
a00543 | R | O quam pretiosa est virginitas virginis hujus quae clausam portam habet et cujus viscera sancta divinitas calore suo infudit ita quod flos in ea crevit et filius dei per secreta ipsius quasi aurora exivit | De BMV |
a00546 | R | O vos angeli qui custoditis populos quorum forma fulget in facie vestra et o vos archangeli qui suscipitis animas justorum et vos virtutes potestates principatus dominationes et throni qui estis computati in quintum secretum numerum et o vos cherubin et seraphin sigillum secretorum dei sit laus vobis qui loculum antiqui cordis in fonte aspicitis | De Angelis |
a00549 | R | O vos felices radices cum quibus opus miraculorum et non opus criminum per torrens iter perspicuae umbrae plantatum est et o tu ruminans ignea vox praecurrens limantem lapidem subvertentem abyssum gaudete in capite vestro | De Patriarchis |
a00552 | R | O lucidissima apostolorum turba surgens in vera agnitione et aperiens clausuram magisterii diaboli abluendo captivos in fonte viventis aquae tu es clarissima lux in nigerrimis tenebris fortissimumque genus columnarum sponsam agni sustentans in omnibus ornamentis ipsius per cujus gaudium ipsa mater et virgo est vexillata | Comm. Apostolorum |
a00555 | R | O dulcis electe qui in ardore ardentis effulsisti radix et qui in splendore patris elucidasti mystica et qui intrasti cubiculum castitatis in aurea civitate quam construxit rex cum accepit sceptrum regionum praebe adjutorium peregrinis | Joannis Evang. |
a00558 | R | Vos flores rosarum qui in effusione sanguinis vestri beati estis in maximis gaudiis redolentibus et sudantibus in emptione quae fluxit de interiori mente consilii manentis ante aevum in illo in quo non erat constitutio a capite | Comm. plurimorum Martyrum |
a00560 | R | O vos imitatores excelsae personae in pretiosissima et gloriosissima significatione o quam magnus est vester ornatus ubi homo procedit solvens et stringens in deo pigros et peregrinos etiam ornans candidos et nigros et magna onera remittens | Comm. plurimorum Confessorum |
a00564 | R | O viriditas digiti dei in qua deus constituit plantationem quae in excelso resplendet ut statuta columna tu gloriosa in praeparatione dei | Disibodi |
a00566 | R | O felix anima cujus corpus de terra ortum est quod tu cum peregrinatione hujus mundi conculcasti unde de divina rationalitate quae te speculum suum fecit coronata es | Disibodi |
a00573 | R | O nobilissima viriditas quae radicas in sole et quae in candida serenitate luces in rota quam nulla terrena excellentia comprehendit tu circumdata es amplexibus divinorum ministeriorum | Comm. plurimorum Virginum |
a00575 | R | Favus distillans Ursula virgo fuit quae agnum dei amplecti desideravit mel et lac sub lingua ejus quia pomiferum ortum et flores florum in turba virginum ad se collegit | XI milium Virginum |
a00577 | R | Spiritui sancto honor sit qui in mente Ursulae virginis virginalem turbam velut columbas collegit unde ipsa patriam suam sicut Abraham reliquit et etiam propter amplexionem agni desponsationem viri sibi abstraxit | XI milium Virginum |
a00588 | R | Rex noster promptus est suscipere sanguinem innocentum unde angeli concinunt et in laudibus sonant sed nubes super eundem sanguinem plangunt | Nat. Innocentium |
a00598 | R | O Euchari columba virtutem illius in signis tibi dedit qui olim in medio rotae clamitavit quem cum amplius corporaliter non vidisti plena signa in umbra illius perfecisti | Eucharii |
a00604 | R | Venit mane Maria Magdalena cum adhuc tenebrae essent ad momentum | Mariae Magdalenae |
a00606 | R | Locutus est dominus* | Fer. 4 Hebd. 3 Adv. |
a00608 | R | Felix illa femina lacrimarum flumina orans profundebat vincens quaeque crimina semper mentis lumina sursum dirigebat | Hedwigis |
a00609 | R | Orta stirpe regia fertur ad humilia ut sit in exemplum quare plena gratia refulgens per omnia Christo fit in templum | Hedwigis |
a00610 | R | Sit laus dei filio in sollemni praemio Hedwigis beatae cujus interventio sit nostra tuitio in adversitate | Hedwigis |
a00624 | R | Gaude prole tali nata ex te o Merania laude cujus honorata jubilat Silesia haec est Hedwigis beata refulgens per prodigia | Hedwigis |
a00625 | R | Signum refulget in caelo mulier amicta velo radii solaris coronata sideribus lunam subjecit pedibus laudis temporalis | Hedwigis |
a00626 | R | Ex nobili stirpe nata moribus nobilior calcans mundi delicata te ipsa sublimior et jam Christo copulata gaudes sole pulchrior | Hedwigis |
a00627 | R | Hedwigis mater pauperum hoc praeponens diviciis vere forma fit operum et inimica viciis | Hedwigis |
a00634 | R | Manus beatae Hedwigis laboribus ex sinceris murram distillant optimam murra stillat de manibus dum dispersit pauperibus et dedit eleemosynam | Hedwigis |
a00635 | R | Margarita solo tecta quondam vilis et despecta ista dei famula gemma lucens ut electa carnis nube jam detecta fulget per miracula | Hedwigis |
a00636 | R | Aegypti nuda pallio ornata cultu regio filia pharaonis per ascensum purpureum ad thronum regis aureum pervenit Salomonis | Hedwigis |
a00637 | R | Audi mater orphanorum gemitus orantium esto solamen reorum ac tutum refugium per te Christus peccatorum vincla solvat omnium | Hedwigis |
a00639 | R | Quae dum oraret sedulo lumen in habitaculo super eam diffunditur hinc Mariae Magdalenae Margaretae Catharinae visu sermone fruitur | Hedwigis |
a00655 | R | Eduxit vos dominus in manu forti de terra Aegypti qui eduxit de petra rivos et cibavit vos manna in solitudine | Corporis Christi |
a00656 | R | Melchisedech rex Salem sacerdos dei altissimi proferens panem et vinum praefiguravit corporis Christi sanctum sacrificium immaculata hostiam | Corporis Christi |
a00660 | R | Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus | Corporis Christi |
a00662 | R | Angelorum esca nutris populum tuum domine panem de caelo dans nobis omne delectamentum in se habentem substantiam et dulcedinem tuam quam habes in filios ostendendo | Corporis Christi |
a00663 | R | Vidit regina Saba sapientiam Salomonis domum quam aedificaverat cibos mense ejus officia ministrorum et vestimenta eorum et admirans dixit beati servi tui qui audiunt sapientiam tuam | Corporis Christi |
a00664 | R | Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam deo qui a venerunt nuptiae agni et uxor ejus praeparavit se beati qui ad cenam nuptiarum ejus vocati sunt | Corporis Christi |
a00666 | R | Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator dominus escam dedit timentibus se alleluia | Corporis Christi |
a00689 | R | Virgo Sion filia quae caeli stas in patria nobis per suffragia surge da solatia | Dorotheae |
a00695 | R | Fulsit mundo velut rosa Christi virgo gloriosa caduca rite respuens regnum perenne | Dorotheae |
a00696 | R | Dona praesentantur sibi a Fabritio ut per haec consentiat mundano solatio quae dum sprevit elevatur alto in equuleo | Dorotheae |
a00697 | R | Dum in fervens oleum ipsa mitteretur exivit incolumis ceu balsamo ungeretur paganismus videns haec fidem profitetur | Dorotheae |
a00701 | R | Statuit dominus beato Petro apostolo testamentum pacis et principem fecit eum ut sit illi sacerdotii dignitas in aeternum | Cathedra Petri |
a00712 | R | Ecce Sigismundus rex ex burgundis oriundus caelitus exultat pia plebs cui iure resultat | Sigismundi |
a00718 | R | Ad sacra baptismi populum cogente lavacra rege Sigismundo necat hunc plebs ob simulacra quae dabat ignibus hanc mortem tulit ille libenter alleluia | Sigismundi |