R
Responsory
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 5451 - 5500 of 6119 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a01079 | R | Venerandas tollunt reliquias quidam sancto faventes praesuli locis suis aptant minutias festinantes ad locum tumuli cum quo membra defuncti parvuli collocantes agunt exsequias | Herculani Perusini |
| a01089 | R | Fulget ecce praeclara dies annua celebratione consecrata qua beatus Clemens summae sedis pontifex conscendit ad astra poli | Clementis |
| a01108 | R | Cum audisset populus quia Jesus venit Jerosolymam exierunt obviam ei plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii ramos de arboribus staernebant et clamabant hosanna filio david benedictus qui venit in nomine domini | Dom. in Palmis |
| a01116 | R | Hoc festum martyrum Agaunensium Christe nobis concedat jucundum sit perpes pax natis ecclesiae | Mauritii et sociorum |
| a01117 | R | Quae cum audisset turbata est ex sermone ejus et cogitabat qualis esset ista salutatio et ait angelus ei | Dom. 1 Adventus |
| a01118 | R | Dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco et respondens angelus dixit ei | Dom. 1 Adventus |
| a01119 | R | Domine mi qui rex noster es solus adjuva me solitariam | Dom. 1 Quadragesimae |
| a01212 | R | Gaude Maria virgo in universo mundo | Assumptio Mariae |
| a01217 | R | In illo ergo praedio dei carus Aegidius fundavit ecclesiam monastice vite cultores justituit in quo et ipse tandem beato fine quievit | Aegidii |
| a01224 | R | Eo tempore Decius caesar et Valerianus praefectus jusserunt sibi Sixtum episcopum cum clero suo intra Romanam civitatem noctu praesentari | Sixti et sociorum |
| a01225 | R | Beatus Sixtus episcopus Decio respondit sacrificium semper offero deo patri et domino nostro Jesu Christo filio ejus | Sixti et sociorum |
| a01226 | R | O sancta et beata in Christo sodalitas que hos sanctos Sixtum Felicissimum Januarium Agapitum una fide conjuxit una die coronavit | Sixti et sociorum |
| a01243 | R | Ex honestissima Pauli doctoris plantatione dux sanctus Demetrius quam vitalibus imbribus irragavit | Demetrii |
| a01244 | R | Dilectus dei Demetrius dixit Nestori palmis geminis caelistis mansionis hereditatem laureatus capies securus esto | Demetrii |
| a01245 | R | Sanctus Demetrius inter caelistis sanctuarii milites hodie accitus est gloria coronandus | Demetrii |
| a01249 | R | Nestor jam renatus in Christo dixit invicte deus qui multimo da pietate glorificas sanctum Demetrium adesto mihi cum leo pugnaturo | Demetrii |
| a01250 | R | Maximianus morum honestate praeclarum praecepit caelestis militiae armarium beatum occidere Demetrium | Demetrii |
| a01254 | R | Inclyte dei martyr Demetri ad te suspiraculum indeficiens pietas nos tuo patrocinio mundi a labentis calamitate defende ad te exutos carne praesenta domino coronandos | Demetrii |
| a01255 | R | Conditor universae mundi fabricae cum senatoribus caeli apparuit suo dulcissimo Demetrio et dixit in te factura mea condelectabor | Demetrii |
| a01299 | R | Anno in aestatem vernante cum hibernia rabie deposita procellosi maris fluctus sedantur et pelagus navagia patitur filius cum patre et multo assae clarum coetu navem ascendunt et optatu in iter alacres arripiunt | Willibaldi |
| a01300 | R | Directo cursu circio flante mira celeritate pontum trajicientes a deo sibi collata per speritate ripam fluminis Sigone appulerunt et Romam tendentes Luccam Thusciae urbem perveniunt | Willibaldi |
| a01301 | R | His ex more sollemniter peractis per vastos Italiae tractus per abrupta montium per concava vallium per ardua alpium promunctoria difficillime reptantes diu desideratam pertenderunt Romam | Willibaldi |
| a01302 | R | Cum Romam et multa sanctorum loca in Romanis partibus sita oratus causa peragrassent sancto Willibaldo non suffecit cis mare subsistere sed maxima sacram ejus mentem incessit cupido Jerusalem et exotica regna vestigiis Christi notata invisere | Willibaldi |
| a01303 | R | Beneventum pertransiens intentionem suam domino commendavit qui semper se invocantibus praesto est qui et huic famulo suo in litore maris ambulanti accommodam ex Aegypto appulsam praeparavit classem | Willibaldi |
| a01304 | R | De Trinacria secedens cum diversa martyrum et confessorum oratoria in insulis posita circumiret auxilio domini qui justa petentibus numquam denegat voti compos efficitur et secundo impellente vento securus mare tranavit et ad ipsam Jerusalem octavus salorum salvus pervenit | Willibaldi |
| a01316 | R | Sanctus Willibaldus portabit gloriam et sedebit et dominabitur et erit sacerdos super solio suo | Willibaldi |
| a01338 | R | Quod regressionem in patriam conatus est non hoc affectu patriae vel parentum intenderat sed quocumque suorum vel aliorum posset mundo renunciare compulisset | Wunnibaldi |
| a01339 | R | Nativos propriae telluris cardines visitando magna usus prosperitate intravit statimque ingentia propinquis et amicis susceptus est gaudio quibus ille continuo aeternae spargebat indefessus semina vitae | Wunnibaldi |
| a01343 | R | Cum corda et mentes eorum in dei servitio confortaret et plerosque illorum paenitus mundo abstractos caelesti doctrina irradiaret quosdam secum ducendo Romam celeriter regressus est | Wunnibaldi |
| a01345 | R | Romam reverso et spatio temporis decurso sanctus Bonifacius pontifex et martyr Christi gloriosus Romam venit beatum Petrum apostolorum principem exoratum suaque secutione commendandum | Wunnibaldi |
| a01346 | R | Et cum ibi tunc sanctum Wunnebaldum pervidente domino invenisset magno repletus est gaudio quod talem et tante sanctitatis virum et jure consanguinitatis sibi astrictum maximum sui officii momentum in illo sibi deus ostenderet | Wunnibaldi |
| a01348 | R | Sanctus sancto talem dedit responsionis summam de ad omnia promptum et paratum fore quae suadaret et juberet magisque ejus precepto et auctoritati satis facere quam suae voluntati inobediens indulgere | Wunnibaldi |
| a01349 | R | Sanctus Wunnebaldus per Galliam iter accelerando Thuringiam usque pervenit et ibi ab eodem sanctissimo viro Bonifacio in presbyterii gradum promotus septem ecclesiarum regimen suscepit | Wunnibaldi |
| a01350 | R | Aliquanto deinde transacto annorum spacio ut latius praedicando propagaret sementem evangelici sermonis errorum variis excessibus implicatam ingressus Bajoariam Odilonem adiit ducem ut ejus auxilio ejusque potestate coeptum perficeret votum | Wunnibaldi |
| a01359 | R | Trium et quattuor annorum discursibus in hoc studio felicissime consumptis pauper et dives Wunnebaldus aeterni regis famulus in patriam repedare statuit | Wunnibaldi |
| a01368 | R | Eodem vero die priusquam ecclesiam ad quam ferebantur reliquiae virginis inferentur puer alter simili passione multatus celeri sanitati est restitutus | Walburgae |
| a01373 | R | Advenit quidam rusticus contractus et curvus cellam beatae virginis introivit protinus nodosa congeries artuum protensa est | Walburgae |
| a01374 | R | Tuae preterea virginis presidia requirentes venere mulieres manuum curvedine inhonestae quae missarum sollemnia dum astarent mox affuit Christi virtus et utraque adepta pristina sanitate laetae ad propria repedarunt | Walburgae |
| a01375 | R | Pauper quidam ex utero matris caecus oratorium sanctae matris introivit ibique preces divitissimas fudit et visum quem quaesierat recepit | Walburgae |
| a01379 | R | Ecce virgo prudens quae aedificavit domum suam supra petram in cujus sancto corpore non est inventa labes quia deus elegit eam in sponsam sibi | Walburgae |
| a01390 | R | Panis iste verus est R. Qui de caelo descendit | Corporis Christi |
| a01397 | R | Una sabbati valde diluculo venerunt mulieres ad monumentum alleluia portantes quae paraverant aromata alleluia alleluia | Dom. Resurrectionis |
| a01398 | R | Stetit Jesus dominus noster in medio discipulorum suorum et dixit pax vobis alleluia gavisi sunt discipuli viso domino alleluia | Dom. Resurrectionis |
| a01399 | R | Dignus est agnus* | Dom. 2 p. Pascha |
| a01400 | R | Dignus est* | Dom. 2 p. Pascha |
| a01401 | R | Stetit Jesus in medio discipulorum suorum alleluia alleluia | Dom. Resurrectionis |
| a01402 | R | Regnavit dominus deus noster omnipotens gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei alleluia | Dom. 2 p. Pascha |
| a01406 | R | Sicut novellae olivarum ecclesiae filii | Corporis Christi |
| a01408 | R | Delectasti me domine in factura tua | Fer. 6 per annum |
| a01411 | R | Domine deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum ejus suscita in sempiternum | Dom. 2 p. Pent. |