Oratio pauperis cum anxius fuerit et in conspectu domini effuderit precem suam | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | Non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor...
Potum meum cum fletu temperabam quia elevans allisisti me et ego sicut fenum arui tu autem domine in aeternum permanes tu exsurgens misereberis Sion quia venit tempus miserendi ejus
Populus Sion convertimini ad dominum deum vestrum et dicite ei potens es domine dimittere peccata nostra ut non inveniant nos iniquitates nostrae deus noster alleluia alleluia